[0451A]
|
Ad destructionem Legis et Prophetarum?
|
[0260A]
|
Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et Deo digna, quam Creatoris, testimonium praesignarit, narem contrahentes impudentissimi Marcionistae, convertuntur ad destructionem operum Creatoris.
|
[0446C]
|
IV, 27): non utique numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem Creatoris, unum remediantis, et praelationem ejus qui decem emundarit.
|
[0391B]
|
Porro, in quantum non congruisset Christo Marcionis assertio Prophetarum, ad quorum venerat destructionem; in tantum congruit Christo Creatoris sugillatio in insectatores Prophetarum, quos in omnibus adimplebat; vel quia magis Creatoris est delicta patrum filiis exprobare, quam ejus Dei, qui nec propria cujusque castigat.
|
[0441C]
|
Nam quoniam in Esaia jam tunc Christus, Sermo scilicet et spiritus Creatoris, Joannem praedicarat, vocem clamantis in deserto, parare viam Domini, in hoc venturum ut Legis et Prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, [0441C] non per destructionem, et regnum Dei a Christo annuntiaretur; ideo subtexuit, facilius elementa transitura, quam verba sua; confirmans hoc quoque, quod de Joanne dixerat, non praeteriisse.
|
[0316B]
|
Jam nunc ut et caetera compendio absolvam, quaecunque adhuc ut pusilla et infirma et indigna colligitis ad destructionem Creatoris, simplici et certa ratione proponam: Deum non potuisse humanos congressus inire, nisi humanos et sensus et affectus suscepisset, per quos vim majestatis suae, intolerabilem utique humanae mediocritati, humilitate temperaret, sibi quidem indigna, homini autem necessaria; et ita [0316C] jam Deo digna, quia nihil tam dignum Deo, quam salus hominis.
|
[0422C]
|
Et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius Legis et Prophetarum inveniri in Christo, quam destructionem.
|
[0281A]
|
Non enim projicimus, sed deponimus nuptias: [0281A] nec praescribimus, sed suademus sanctitatem; servantes et bonum, et melius pro viribus cujusque sectando; tunc denique conjugium exerte defendentes cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem Creatoris, qui proinde conjugium pro rei honestate benedixit, in crementum generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus.
|
[0490C]
|
Aeque praescribens silentium mulieribus in Ecclesia, ne quid discendi duntaxat gratia loquantur, caeterum prophetandi jus et illas habere jam ostendit, cum mulieri etiam prophetanti velamen imponit, ex lege accipit subjiciendae foeminae auctoritatem, quam ut semel dixerim, nosse non debuit, nisi in destructionem.
|
[0422C]
|
Sed in destructionem, inquis, uti traduceret eas: ergo illis traduxisse debuerat, quibus Creator abscondidit, tionem repromiserit.
|
[0487C]
|
Hoc ad gloriam suam retulit, quam negavit quemquam evacuaturum, non ad Legis destructionem, qua alium probavit usurum.
|
[0391C]
|
Atquin nulla hic iniquitas exprobanda erat Judaeis, laudandis potius et probandis, si eos figuraverunt, ad quorum destructionem post tantum aevi Deus optimus motus est.
|