Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0572B] | De reliqua vero conversationis humanae dispositione palam subjacet, quanto a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, ipsoque sermone. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0144A] | Aut si aliam volunt esse rationem interrogationis et confessionis coelestis, utique et ordinem suum illi struere debebunt alium longe, et ab ista dispositione diversum, quae Scripturis notatur, et possumus dicere, Viderint, dum hic ordo terrenae interrogationis et confessionis, ex materia decurrens persecutionis et discordiae publicae in nomen, salvus sit suae fidei; ut [0144B] ita credendum sit sicut et scribitur, ita intelligendum sit sicuti auditur. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0641A] | Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quae post Christum futura praedicabantur, ex dispositione [0641B] divina credantur expuncta. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0471A] | Amplectimur etenim omnem illam legis veteris abolitionem, ut et ipsam de Creatoris venientem dispositione, sicut saepe jam in isto ordine tractavimus, de praedicata novatione a prophetis Dei nostri. |
[0341C] | Christi vero nomen, non ex natura veniens, sed ex dispositione, proprium ejus efficitur, a quo dispositum invenitur. |
[0361B] | Atque confiteor alium ordinem decucurrisse in veteri dispositione apud Creatorem, alium in nova apud Christum. |
[0441B] | XLIII, 19) praedicari a Creatore; si et Joannes antecursor et praeparator ostenditur viarum Domini, Evangelium [0441B] superducturi, et regnum Dei promulgaturi; et ex hoc jam quod Joannes venit, ipse erit Christus, qui Joannem erat subsecuturus, ut antecursorem; et si desierunt vetera, et coeperunt nova interstite Joanne, non erit mirum quod ex dispositione est Creatoris, ut aliunde magis probetur, quam ex Legis et Prophetarum in Joannem occasu, et exinde ortu, regnum Dei. |
[0323B] | Nihil origine sua prius est in agnitione, quia nec in dispositione. |
[0341C] | Q uando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur. |
[0323B] | Si autem dispositum, cur et non praedicatum, ut probari posset et dispositum ex praedicatione, et divinum ex dispositione? |
[0291B] | Habes igitur et bonitatem Dei agnoscere ex dignatione, et rationem ex dispositione. |
[0471C] | Igitur tota intentio Epistolae istius nihil aliud docet, quam Legis discessionem venientem de Creatoris dispositione, ut adhuc suggeremus. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0160A] | Hoc ut firmum non sit, alia me argumenta deducunt ab ipsa Dei dispositione, qua fuit ante mundi constitutionem, adusque Filii generationem. |
[0179A] | Si Filium nolunt secundum a Patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in Scriptura relatos, et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddidimus, qua Dei non duo dicantur, nec Domini, sed qua Pater et Filius duo; et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum Filium a Patre pronuntiamus; nec statu, sed gradu alium; qui etsi Deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso quod et Deus ex unitate Patris vocari habeat. |
[0180A] | Alium autem quomodo dicamus, saepe jam edidimus; quo alium dicamus necesse est, ne eumdem; alium autem, non quasi separatum, sed dispositione alium, non divisione. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0560A] | Hac enim dispositione illud opinor insinuatur, expedire Deum non apprehendi: siquidem inapprehensibile ejus, perpetuitatis est [0561A] caussa: apprehensibile autem, non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis. |
[0583A] | Colligam nunc ex disperso, ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0311A] | Bene autem, quod omnia tempus revelat testibus [0311A] etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit. |
[0398A] | Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum [0399A] vocari, et deum et animum Jovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0651B] | Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt. |
[0662A] | Quando et vitalia, pro cujusque generis dispositione, omnibus propria animalibus temperavit artifex Deus, ut nulla inde conjectura captanda sit. |
[0723B] | Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie [0723C] agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum. |
[0667B] | Quod si constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit, differentiam tollens, et quaeretur quomodo [0667B] unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione. |
[0740B] | Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare [0740B] compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1168B] | Eadem dispositione, pro eodem modo, aut eadem ordinatione. |
[1194D] | Potest enim inordinate petens baptismum, ejus ministrum decipere, sine legitima videlicet dispositione, neque vero, sed simulato duntaxat animo accedens. |
De Carne Christi | Reditus in Auctori Indicem |
[0776A] | Quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? |
[0782A] | Sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figura est, rationali per virginem dispositione Domino nascente. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1308A] | Igitur sine dubio potuit Noe, [1308A] in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui dispositione, quam de ipsa domus suae gloria. |
[1316B] | Pleraeque enim, quod ipsum mihi utique [reprehendendo in omnibus] reprehendere Deus permittat, [1316B] aut ignorantes simpliciter aut dissim ulantes audacter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversione consistat, nec quicquam intrinsecus opus sit, de cultus et ornatus dispositione. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0114B] | Ut autem redimas hominem tuum nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum Deo et dispositione ejus, qui Filio suo non [0114C] pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis; quia maledictus qui pependerit in ligno; qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et tanquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os; sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est (Is. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0953B] | Denique pro dispositione membrorum, ordo vitiorum; prior venter, et statim caetera saginae substructa lascivia est. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0987C] | XVI, 15, sq), etiam sorte conjungetur illi, sicut et serie; etiam damnatione cohaerebit illi, sicut et dispositione. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0813A] | Haec erit tota caussa, imo necessitas resurrectionis; congruentissima scilicet Deo destinatio judicii: de cujus dispositione dispicias, an utrique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam et carni. |
[0853B] | Hac ergo prius dispositione prospecta, reliqua revocabis ad superiorem sensum. |
[0884B] | Nam si et hic jam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est; proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus, quae jam hic non desiderare consuevimus. |
[0884B] | Nam si et hic jam vacare est et officia et emolumenta membrorum temporali vacatione, ut in temporali dispositione, nec homo tamen minus salvus est; proinde homine salvo, et quidem magis tunc, ut in aeterna dispositione, magis non desiderabimus, quae jam hic non desiderare consuevimus. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»