Ad Uxorem | Reditus in Auctori Indicem |
[1276A] | Nec me putes propter carnis tuae integritatem mihi reservandam, de contumeliae dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi consilium viduitatis: nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0296D] | In persona enim principis Sor, ad diabolum pronuntiatur: Et factus est sermo Domini ad [0296D] me, dicens: Filii hominis, sume planctum super principem Sur; et dices ei : Haec dicit Dominus: Tu resignaculum similitudinis (qui scilicet integritatem [0297A] imaginis et similitudinis resignaveris), plenus sapientia , corona decoris (hoc ut eminentissimo angelorum, ut archangelo, ut sapientissimo omnium), in deliciis paradisi Dei tui natus es (illic enim ubi Deus in secunda animalium figurae formatione angelos fecerat). |
[0295B] | In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1306A] | Haec qualia sint, interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare. |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0935C] | Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit; et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia sicut ab initio fuit: et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit Cur ergo vel monogamum illo non debeat Adam referre, qui non potest tam integrum praestare, quam inde missus est? |
De Patientia | Reditus in Auctori Indicem |
[1271A] | Itaque operarius ille victoriae Dei, retusis omnibus jaculis tentationum lorica clypeoque patientiae, et integritatem mox corporis a Deo recuperavit, et quae amiserat conduplicata possedit. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0982A] | Atque utinam et isti qui meram et veram integritatem [0982B] carnis obtruncant, amputantes non summam superficiem, sed intimam effigiem pudoris ipsius, cum moechis et fornicatoribus veniam pollicentur adversus principalem christiani nominis disciplinam, quam ipsum quoque saeculum usque adeo testatur, ut, si quando, eam in foeminis nostris inquinamentis [0983A] potius carnis quam tormentis punire contendat, id volens eripere quod vitae anteponant! |
[1014A] | Licet enim ex parte ex Judaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege per carnem miserit Deus filium suum in similitudinem carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne; ut jus legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. |
[1014A] | Licet enim ex parte ex Judaismo disputare videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos videatur, sed in nos dirigit integritatem et plenitudinem disciplinarum, propter quos laborantes in lege per carnem miserit Deus filium suum in similitudinem carnis delinquentiae, et propter delinquentiam damnaverit delinquentiam in carne; ut jus legis, inquit, impleretur in nobis, qui non secundum carnem, sed secundum spiritum incedimus. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0879A] | Puto autem, et Thessalonicensibus omnis substantiae integritatem repromisit. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0632A] | Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»