0160-0220- Tertullianus - Ad Uxorem
Migne - Patrologia Latina - Volumen 001: Col [1273] - [1304A]
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI AD UXOREM
|
LIBER PRIMUS.
[1273D]
|
ARGUMENTUM. -
Tertullianus, sive aetate vel morbo ingravescente monitus, sive jam rebus saecularibus nuntium missurus, ut arctius christianam profiteretur disciplinam, et ad sublimis sacerdotii fastigia eveheretur, ad uxorem quasi testamenti tabulas condidit, duos nempe hosce libros, in quorum primo uxorem suam hortatur ut si prior ipse ad Dominum migraverit, a
[1274D]
secundis nuptiis abstineat, in altero vero praecipit ut si nubere velit, tantum cum christiano viro conjungatur. Sic se habet totius operis prospectus.
|
CAPUT I.
Dignum duxi, dilectissima mihi in Domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, jam hinc providere;
[1275A]
ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque coelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum, quae ex bonis immortalibus, et
[de]
haereditate coelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis, hoc meae admonitionis fidei commissum, Deus faciat: cui sit honor, gloria, claritas, dignitas, potestas, nunc et in saecula saeculorum, amen. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis: nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi
[1276A]
proderis. Caeterum christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo vel in Domini sententiam illam, quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae Domini. Nec me putes propter carnis tuae integritatem mihi reservandam, de contumeliae dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi consilium viduitatis: nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Nec enim tam frivola, tam spurca Deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicumque
[1277A]
alii foeminae ad Deum pertinenti proficiat, quod suademus, licet retractare.
|
CAPUT II.
Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminae benedictam a Domino, ut sciremus generi humano et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen. Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubinae: sed licet figuratum in synagogam et Ecclesiam cesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere, quae postea aut amputari, aut temperari mererentur. Superventura enim lex
[1277B]
erat, oportebat legis adimplendae caussas praecucurrisse. Idem mox legi succurrere habebat, Dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.
|
CAPUT III.
Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et
[1278A]
posteritatis castigatione, aut praestruam Christum separandis matrimoniis et delendis conjunctionibus advenisse, quasi jam hinc finem nubendi praescribam. Viderint, qui inter caetera perversitatum suarum disjungere docent, carnem de duobus unam, negantes eum, qui foeminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiae consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit. Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem:
[1278B]
quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est,
Melius est nubere quam uri
(I Cor., VII, 9), quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat? Ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri. Atenim quanto melius est neque nubere neque uri!
[Sed]
etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare. Atque ideo beatiores, qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere:
[1279A]
quod permittitur bonum non est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est, quod si timeo, quod permittitur, suspectam habet permissionis suae caussam: quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur, etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur: praelatio enim superiorum dissuasio est infirmorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est: nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plane bonum hoc antecedet, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Itaque malle debes, quod prodest, quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit: secundus solatium habet, victoriam non habet.
[1279B]
Quod si Apostolo auscultamus, obliti posteriorum, extendamur in priora, et meliorum donationum sectatores simus. Si nobis laqueum non imponit, quid utilitatis sit, ostendit, dicens (I Cor., VII, 94):
Innupta de dominicis cogitat, uti corpore et spiritu sancta sit. Nupta vero, sollicita est quomodo conjugi suo placeat.
Caeterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum qui Pauli similis extiterit.
|
CAPUT IV.
[1280A]
Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur impensius: legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro, terrena materia est, spiritus vero coelestis. Cur ergo ad excusationem proniores, quae in nobis infirma sunt, opponimus: quae vero fortiora, non tuemur? Cur coelestibus terrena non cedant? s i spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disjunctis matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima, quae venit de concupiscentia carnis: sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis
[1280B]
officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes
[1281A]
suas velut dotes Domino assignant: ab eodem dignationem velut munera maritalia, quotiescumque desiderant, consequuntur. Sic aeternum sibi bonum Domini occupaverunt, ac jam in terris non nubendo, de familia angelica deputantur. Talium exemplis foeminarum ad aemulationem te continentiae exercens, spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis; temporalia et volatica desideria formae vel aetatis inimicantium bonorum compensatione delendo. Caeterum haec saecularis concupiscentia caussas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet coelestia repromittens, dominari in aliena familia, in alienis opibus incumbere, cultum de alieno extorquere sumptu, quem non sentias cedere in
[1281B]
te. Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis Dei, et cura et providentia: qui lilia agrestia vestit, qui volatilia coeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victuque vestituque curari; spondens, scire se, quid cuique servorum suorum opus sit: non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non gallicos multos, nec germanicos bajulos, quae nuptiarum gloriam accendunt; sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro te, nihil tibi opus est, si Domino appareas; imo omnia habere, si habeas Dominum: cujus omnia coelestia
[1282A]
recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud Deum subsignatae necessarium est, quam perseverare.
|
CAPUT V.
Adjiciunt quidem sibi homines caussas nuptiarum de sollicitudine posteritatis, et liberorum amarissima voluptate. Sed id quoque penes nos odiosum est. Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit. Nimirum necessaria soboles servo Dei. Satis enim de salute nostra securi sumus ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt, quae etiam a gentilium profanis vitantur, quae legibus coluntur, quae parricidiis
[1282B]
expugnantur. Nobis quidem plurimum importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim Dominus
vae praegnantibus et nutricantibus
(Matth., XXIV, 19; Luc, XXI, 23) cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur, in illa die expeditionis incommodum futura? utique nuptiis imputaturus. Istud autem ad viduas non pertinebit: ad primam angeli tubam expeditae prosilient. Quamcumque pressuram persecutionemque, libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubetur, nihil ex istis necessitatibus Dei servis:
[1283A]
ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo deprehendamur, ut Sodoma et Gomorrha. Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant: sed cum dicit,
nubebant et emebant
, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent: alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi voluntatem. Etenim illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur. Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent?
Tempus,
inquit,
in collecto est; superest, ut qui matrimonia habent, tanquam non habentes agant.
|
CAPUT VI.
[1283B]
Quod si habent, oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit, exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat: quam pleraeque gentilium foeminarum memoriae carissimorum maritorum parentant. Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant! Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii
[1284A]
debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni coelestis. Quod si salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto! Credo enim difficilius salvum derelinqui, quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sanctae foeminae post viri excessum Dei caussa, cum gentiles Satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotio perferant? Romae quidem, quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes, de virginitate censentur. Achaeae Junoni apud Aegium oppidum virgo sortitur: et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Caeterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas. Nam manentibus in aeternum viris non modo thoro decedunt, sed et
[1284B]
alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit. Haec diabolus praecipit, et auditur: provocat nimirum Dei servos continentia suorum, quasi ex aequo contineant etiam gehennae sacerdotes. Nam invenit, quomodo homines etiam bonis sectationibus perderet; et nihil apud eum refert, alios luxuria, alios continentia occidere.
|
CAPUT VII.
[1285A]
Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis ad sustinendam novissime voluntatem Dei. Super haec enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de saeculo duci, si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur. Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est. Igitur defuncto per Dei voluntatem viro, etiam matrimonium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit? quid libertatem oblatam tibi
[1285B]
iterata matrimonii servitute fastidis?
Obligatus es,
inquit (I Cor. VII, 27),
matrimonio, ne quaesieris solutionem:
[1286A]
solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem
. Nam etsi non delinquas renubendo,
carnis
tamen
pressuram
subsequi dicit (Ib., 10, 28). Quare facultatem continentiae, quantum possumus, non diligamus? quam primum obvenerit, imbibamus: ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur. Amplectenda occasio est, quae adimit quod necessitas imperabat. Quantum fidei detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplinae Ecclesiae, praescriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam allegi in ordinem nisi univiram non concedit: aram enim Dei mundam proponi oportet.
[1286B]
Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. Sacerdotium viduitatis, et celebratum est
[1287A]
apud nationes, pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, pontificem maximum, rursus nubere nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans!
|
CAPUT VIII.
Nam de viduitatis honoribus apud Dominum uno dicto ejus per Prophetam expeditum est:
Juste facite
viduae et pupillo, et venite disputemus, dicit Dominus.
Duo ista nomina in quantum despectui humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscepit tueri Pater omnium. Vide quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cujus assertor cum Domino disputavit! Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei. Tamen vidua habet
[1287B]
aliquid operosius: quia facile est non appetere quod nescias, et aversari quod desideraveris nunquam. Gloriosior continentia, quae jus suum sentit; quae quid viderit, novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit; ista, quod bonum sibi invenit. In illa gratia, in ista
[1288A]
virtus coronatur. Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis. Quae a Domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiae
[modestiae ]
, quae pudori procurat; sedulitati, quae nugas non facit; frugalitati, quae saeculum spernit. Convictum atque commercia Deo digna sectare, memor illius versiculi, sanctificati per Apostolum: Bonos corrumpunt mores congressus mali.
|
CAPUT IX.
Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales, vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem aemulationem libidinis convehunt. Nulla hujusmodi foeminarum de bono univiratus loqui novit:
Deus
enim
illis
(ut ait
[1288B]
Apostolus)
venter est
(Phil., III, 19), ita et quae ventri propinqua. Haec tibi jam hinc commendo, conserva carissima, post Apostolum quidem ex abundanti retractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.
|
|
LIBER SECUNDUS.
[1287]
|
ARGUMENTUM.
[1287C]
Ejusdem fere argumenti hic liber
[1287D]
cum superiore, nisi quod, humanae fragilitatis memor, uxorem Auctor adhortatur, ut si secundas nuptias aliquando cogitaverit, a matrimonio cum
[1288C]
gentilibus abstineat, utpote illicito, stupro simili,
[1288D]
fidei nocido, ad infidelitatem prono, alienoque ab Ecclesiae sacramento matrimonii, quod magnifice describitur.
EDD.
[1287D]
|
Primus igitur docet liber:
|
I.
Matrimonium a Deo institutum, unum esse, c.
1, 2.
|
II.
Abstinentiam matrimonio meliorem,
c. 3.
|
III.
Exempla continentium viduarum,
c. 4.
|
IV.
Secundas nuptias ob liberos suscipiendos non expedire, c.
5.
|
V.
Exempla a matrimonio abstinentium, c.
6.
|
VI.
Nuptias secundas Deo minus placere, c.
7.
|
VII.
His finem adjicit viduitatis encomium.
[1288D]
|
|
In posteriori libro statuitur:
|
I.
Matrimonium cum gentili vetitum, c.
1, 2.
|
II.
Immundum, ut stuprum, c.
3.
|
III.
Verae religionis officiis importunum, c.
4.
|
IV.
Gentilium ad ritus excitativum, c.
6.
|
V.
Magnum vero ac sanctum in Ecclesia sacramentum esse matrimonium quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet, c.
8. EDD. e D. SCHRAM.
|
CAPUT I.
[1287D]
1. Proxime tibi, dilectissima in domino conserva,
[1288D]
quid foeminae sanctae, matrimonio quacunque
[1289A]
sorte adempto, sectandum sit, ut potui prosecutus sum. Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarumdam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu, oblata continentiae occasione, non modo abjecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut
in Domino potissimum nuberent
(1 Cor., VII, 39). Itaque mihi confusus est animus, ne qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sum, nunc mentione nuptiarum, proclivium tibi labendi ab altioribus faciam. Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi esse, quod sit utilius. Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus et hoc maximum propositum vitae supremi praesidii. Nec mihi
[1289B]
de isto quoque referendi ad te caussae fuissent, nisi graviorem meam sollicitudinem comprehendissem. Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitatem ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibilis videri potest; difficilium enim facilis est venia. Quanto autem nubere in Domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis. Eo accedit quod Apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit:
Cupio autem omnes meo exemplo perseverare
[1290A]
(I Cor., VII, 7). De nubendo vero in Domino, cum dicit:
tantum in Domino,
jam non suadet, sed exserte jubet. Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur, quia suasum impune quid negligas, quam jussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.
|
CAPUT II.
Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de Ecclesia tolleret, id est, gentili conjungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura ejus facti licentiam profert. Numquid,
[1290B]
inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthios (1 Cor., VII, 12-14), ubi scriptum est:
Si quis frater
infidelem habet uxorem, et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam; similiter mulier fidelis, infideli nupta, si consentaneum
maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; caeterum immundi essent filii vestri.
Hanc monitionem fors de fidelibus junctis simpliciter intelligendo putent etiam infidelibus nubere licere
[1291A]
. Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Caeterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare, qui in matrimonio gentili inventi a Dei gratia fuerint, secundum verba ipsa:
Si quis,
inquit,
fidelis uxorem habet infidelem.
Non dicit: «uxorem ducit infidelem.» Ostendit jam in matrimonio agentem mulieris infidelis, mox gratia Dei conversum, perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne quis fidem consecutus putaret sibi devertendum esse ab aliena jam et extranea quodammodo foemina. Adeo et rationem subjicit, in pace nos vocari a Domino, et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intelligendum esse confirmat,
ut quisque,
ait,
vocatur a Domino ita perseveret
(I Cor. VII, 15-17). Vocantur
[1291B]
autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens:
Mulier defuncto viro
libera
est:
cui vult nubat, tantum in Domino.
Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, Apostolus cecinit: ne quod ait,
cui velit nubat,
male uteremur, adjecit,
tantum in Domino,
id est in nomine Domini, quod est indubitate, christiano. Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta
[1291C]
concedit:
Tantum,
inquit,
in Domino.
Adjecit pondus legi suae tantum. Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est; et jubet et suadet, et praecipit, et hortatur, et rogat et comminatur;
[1292A]
districta, expedita sententia est et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut statim intelligas, statim observes. Quis enim non intelligere possit pericula multa et vulnera fidei in hujusmodi nuptiis, quas prohibet, Apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicet aliquis: Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentilis a Domino allegitur, et olim, id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in iis perseverare jubeatur? Cur si a gentili inquinamur, non ille disjungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam
[1292B]
omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat. Habet igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum Scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur: sine dubio isti, qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt, in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat, quod invenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est; quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.
|
CAPUT III.
[1292C]
Haec cum ita sint, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos esse constat et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris Apostoli dicentis,
cum ejusmodi nec cibum sumendum
(I Cor., V, II). Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal
[1293A]
Domini proferemus? et matrimonium rite contractum allegabimus? quod vetuit ipse, non adulterium est? quod prohibitum est, non stuprum est? Extranei hominis admissio minus templum Dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet? Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti; et quali pretio? sanguine Dei. Laedentes igitur carnem istam, eum laedimus. De proximo quid sibi voluit ille qui dixit, delictum quidem esse extraneo nubere, sed minimum, cum alias, seposita carnis injuria ad Dominum pertinentis, omne delictum voluntarium in Domino grande sit. Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur. Recenseamus nunc caetera pericula et vulnera, ut dixi, fidei ab Apostolo provisa, non carni tantum, verum
[1293B]
etiam ipsi spiritui molestissima. Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae; quanto magis convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis Dominum observet necesse est. Et quomodo potest duobus dominis deservire, Domino et marito, adde, gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit,
[1294A]
formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa; non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis tanquam sub oculis Dei modeste et moderate transiguntur.
|
CAPUT IV.
Sed viderit, qualiter viro officia pendat. Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem Domini sui ad impedienda fidelium studia et officia: ut si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas; si jejunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exerceat; si procedendum erit, nunquam magis familiae occupatio obveniat. Quis enim sinat conjugem suam visitandorum fratrum
[1294B]
gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? quis denique solemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare
[1295A]
patietur? Jam vero alicui fratrum ad osculum convenire? a quam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si et peregre frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit horreum, proma praeclusa sunt.
|
CAPUT V.
Sed aliqui sustinent nostra, nec obstrepunt. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia istorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur. Non potest se dicere nescire, qui sustinet: aut si celatur, quia non sustinet, timetur. Cum autem Scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra
[1295B]
pressura operari Domino, nihil interest, in qua parte
[1296A]
delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens, aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens.
Nolite,
inquit,
margaritas vestras porcis jactare,
ne conculcent ea, et conversi vos quoque evertant (II Matth., VII, 6). Margaritae vestrae sunt quotidianae conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis cavenda gentili curiositati. Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu exspuis, cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine gemitu, sine suspicione panis an veneni? Sustinent
[1296B]
quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi
[1297A]
foeminis, quarum arcana in periculum quod credunt servent, si forte laedantur ipsi; sustinent quarum dotes objectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non providentes, aut re excruciata, aut fide perdita recesserunt.
|
CAPUT VI.
Moratur Dei ancilla cum laribus alienis, et inter illos omnibus honoribus daemonum, omnibus
[1298A]
solemnibus regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore thuris agitabitur. Et procedet de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum; discumbet cum marito in sodalitiis, saepe in popinis; et ministrabit nonnunquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare; et non hinc praejudicium damnationis suae agnoscet, eos observans, quos erat judicatura? Cujus manum desiderabit? de cujus poculo participabit? Quid
[1299A]
maritus suus illi, vel marito quid illa cantabit? Audiat sane, audiat aliquid de scena, de taberna, de ganea; quae Dei mentio? quae Christi invocatio? ubi fomenta fidei de Scripturarum interlectione? ubi spiritus refrigerium? ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, adterendae saluti a malo immissa.
|
CAPUT VII.
Haec si illis quoque evenire possint, quae in matrimonio gentilis fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a Deo, et jubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis
[1299B]
non ita lacessatur, jam habens ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem coelestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur. Sensit magnalia,
[1300A]
vidit experimenta, scit meliorem factam; sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Caeterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quae Domino non placent, utique Dominum offendunt, utique malo inferuntur. Hoc signi erit, quod solis pejoribus placet nomen christianum. Ideo inveniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant. Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri;
[dum]
a malo conciliatur, a Domino vero damnatur.
|
CAPUT VIII.
Ad hoc quaeramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes
[1300B]
nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos, qui cum alienis servis
[1301A]
post dominorum denuntiationem in consuetudine perseverarunt? Severiores habebuntur terraenae disciplinae coelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis junctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi conjungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a Domino per apostolum ejusdem denuntiatum. Quam hujus amentiae caussam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentiam saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est; nam quanto dives aliqua est matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus Ecclesiae. Difficile in domo Dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant?
[1301B]
Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus ibi conjunguntur ad luxuriam inventis aut ad licentiam sectis.
[1302A]
Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, locupletiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna coelorum (Matth., V, 3), quia divitum non sunt, plus dives in paupere inveniet majore dote. Sit illa ex aequo in terris, quae in coelis forsitan non erit.
|
CAPUT IX.
Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus, cui Deus censum suum credidit. Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat, et confirmat oblatio, et obsignat
[1302B]
benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et jure nubunt. Quale jugum fidelium duorum unius spei, unius disciplinae, ejusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una; ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur et
[1303A]
simul jejunia transigunt, alterutro docentes, alterutro hortantes, alterutro sustinentes. In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis; neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est; libere aeger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta
[1304A]
benedictio; sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant, quis melius Deo suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet, his pacem suam mittit; ubi duo, ibi et ipse; ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec sunt quae Apostoli vox illa sub brevitate intelligenda nobis reliquit; haec tibi suggere, si opus fuerit; his te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, et si liceret, non expediret.
|
|
|
|
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»