0160-0220- Tertullianus - Adversus Hermogenem
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0195 - 0238B
|
|
|
|
QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI LIBER
|
|
|
Argumentum.
|
[0195D]
Hermogenes iste natione fuit afer, professione pictor, alius omnino ab eo de quo, cum Phygello seu Phileto, loquitur Apostolus, II ad Timoth. 1. Christianum
[0196D]
se primum professus, vafritiem et subdolum nationis animum testatus est, cum in gentilium philosophiam degener incurrit, et Stoicorum deliria secutus
[0197A]
est. Hermogenes adhuc vivens docebat dari materiam aeternam, hoc innixus principio,
bonum et optimum esse Deum, qui bona atque optima tam velit facere, quam scit, imo nihil non bonum, atque optimum et velle eum, et sapere.... inveniri autem et mala ab eo facta utique non ex arbitrio et voluntate; oportere igitur ex vitio alicujus rei factum ex materia esse sine dubio.
Cui reponebat Tertullianus
Hermogenem duos Deos inferre, dum materiam parem Deo infert. Deum autem unum esse oportet, unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur, adaequabitur autem Deo materia, cum aeterna censetur.
Similiter
nec omnipotens Deus,
qui
materiae indiguit, et materia egenti Deo se praestitit minori, et invalido, et minus idoneo de nihilo facere, quae velit.
Praeterea si materia mala, et aeterna, profecto
[0197B]
malum inevitabile, et necessarium; si mutabilis in bonum, ergo non aeterna,
et hic auctor mali Deus, qui cum debuisset omnia ex materia protulisse, aut tantum bona, protulisset etiam mala, utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent, aut non volens efficere omnia bona, si voluit, et non fecit.
LUMP.
|
|
CAPUT PRIMUM.
|
Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur. Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus etiam turbulentus,
[0197C]
qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis,
[0198A]
officium bonae conscientiae judicet. Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit. Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse. A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quae ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino
[0198B]
nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.
|
|
CAPUT II.
|
Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse. Negat illum ex semetipso facere potuisse: quia partes ipsius fuissent, quaecumque ex semetipso fecisset Dominus. Porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem, et eumdem semper qua Dominus. Caeterum, si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem et quod fieret, et quod faceret,
[0198C]
imperfectum habendum; quia ex parte fieret, et ex parte faceret: aut si totus totum fecisset, oportuisset
[0199A]
illum simul et totum esse, et non totum; quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum; et totum non esse, ut fieret de semetipso. Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim: si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem qui semper sit, non fieri, sed esse illum in aevum aevorum. Igitur non de semetipso fecisse illum qui non ejus fuerit conditionis, ut de semetipso facere potuisset. Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere. Igitur omnia bona, omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum conditionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta; utique non ex arbitrio,
[0199B]
nec ex voluntate: quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret. Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio.
|
|
CAPUT III.
|
Adjicit et aliud: Deum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum. Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino. Hanc conjecturam ejus jam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intelligentes adjecisse duxi, ut sciant, caetera quoque argumenta tam intelligi quam revinci. Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et
[0199C]
in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio. Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio. Nam ex quo esse coeperunt
[0200A]
in quae potestas Domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est Dominus: quia et pater Deus est, et judex Deus est; non tamen ideo pater et judex semper, quia Deus semper. Nam nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret. Sic et Dominus non ante ea quorum Dominus existeret, sed Dominus tantum futurus quandoque, sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum; ita et Dominus per ea, quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes. Naviter Scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam Deus quidem quod erat semper, statim nominat:
[0200B]
In principio fecit Deus coelum et terram.
Ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, Deus solummodo ponit:
Et dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus,
et nusquam adhuc Dominus. At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur. Tunc etiam Dominus nomen adjunxit:
Et accepit Deus
Dominus hominem quem finxit. Et praecipit
Dominus
Deus. Ac exinde Dominus qui retro Deus tantum, ex quo habuit cujus esset. Nam Deus sibi erat; rebus autem tunc Deus, cum et Dominus. Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse. Adjiciam et ego propter non
[0200C]
intelligentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem epinoemata illius retorquebo adversus illum. Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem,
[0201A]
quod erat, nemini serviens. Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit. Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam Deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam. Quis enim alius Dei census, quam aeternitas? quis alius aeternitatis status, quam semper fuisse et futurum esse, ex praerogativa nullius initii et nullius finis? Hoc si Dei est proprium, quia etsi alii adscribatur, jam non erit Dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur. Nam, etsi sunt qui dicuntur dei sive in coelo, sive in terra, nomine; caeterum, unus Deus pater, ex quo omnia
[0201B]
(I Cor. VIII, 5): quo magis apud nos solius Dei esse debeat, quod Dei proprium est: et, ut dixi, jam non proprium esset, quia alterius esset. Quod si Deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit: aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec Deus solus habendo est, et solus habendo, unus est. Si alius habuerit, tot jam erunt dei, quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem Deo infert. Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit, Deus est: summum autem non erit, nisi quod unicum fuerit: unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem Deo materia, cum
[0201C]
aeterna censetur.
|
|
CAPUT V.
|
Sed Deus, Deus est; materia, materia est: quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus Deus, an non et innata materia? semper Deus, annon semper et materia? Ambo sine initio,
[0202A]
ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit, quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari Deo, si quid Dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid Deo reliquit amplius, ut non totum Dei, materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit Deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et Dominus omnium censeatur. Veritas autem sic unum Deum exigit defendendo, ut solius sit quidquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius: et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de Deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos
[0202B]
habemus Dei aliquid. Imo habemus, et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei crimus, si meruimus illi esse de quibus praedicavit:
Ego dixi: Vos Dei estis;
et,
stetit Deus in ecclesia deorum
(Ps. LXXXI, 1): sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. Materiae autem proprium facit quod cum Deo habet: aut si a Deo accepit, quod est Dei, ordinem dico aeternitatis, potest credi et habere illam cum Deo aliquid, et deum illam non esse. Quale est autem, cum confitetur ille aliquid cum Deo habere, et vult solius Dei esse quod materiam non negat habere?
|
|
CAPUT VI.
|
Dicit salvum Deo esse, ut et solus sit, et primus, et omnium auctor, et omnium dominus, et nemini
[0202C]
comparandus; quae mox materiae quoque adscribit. Ego quidem Deus, contestabitur Deus, et juravit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse (Deut. XXXII, 39, 40): sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis Deus, infecta, innata, initium non habens, nec finem. Dicet Deus: Ego primus (Is. XLI, XLIV, XLVIII)? et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est, aut
[0203A]
et materia prima est.
Extendi,
inquit,
coelum solus
(Is. XLIV): atquin non solus, cum ea enim extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo Dei statu fuisse materiam; vide ne ei reddatur a nobis, proinde salvo statu materiae fuisse Deum, communi tamen statu amborum. Salvum ergo erit et materiae, ut et ipsa fuerit, sed cum Deo, quia et Deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum Deo, quia et Deus primus cum illa: sed et illa incomparabilis cum Deo, quia et Deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum Deo, et domina cum Deo. Sic aliquid et non totum materiae habere, ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non et materiae contulisset: ut non materia Deo, sed Deus potius materiae comparetur. Atque adeo, cum ea
[0203B]
quae propria Dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant; quaero quid diversum et alienum a Deo, ac per hoc privatum materia possederit, per quod Deo non comparetur? In qua omnia Dei propria recensentur, satis praejudicant de reliqua comparatione.
|
|
CAPUT VII.
|
Si minorem et inferiorem materiam Deo, et idcirco incomparabilem illi, contendit, ut majori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem, quod sit aeternum et innatum: quia hoc et Deum faciat tantum, quantus est, nullo minorem, neque subjectiorem, imo omnibus majorem et sublimiorem. Sicut enim caetera quae nascuntur, aut
[0203C]
finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est. Materiae autem status talis est. Igitur et duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, Deo atque materia, ob eamdem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui, nec subjici admittit, id est aeternitatem: neutrum dicimus altero esse minorem, sive majorem, neutrum altero humiliorem, sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia,
[0204A]
ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas. Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur Deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt. Divinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse. Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subjicere Deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? dicere audentem, et, Ego prima, et, Ego ante omnia, et, Ego a quo omnia: pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine: ambo sine auctore, sine Deo? Quis me Deus subjicit contemporali, coaetaneo? Si quia Deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego
[0204B]
sum Deus, aut ille materia: quia ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam Deo non comparasse, quam scilicet subjiciat illi?
|
|
CAPUT VIII.
|
Atquin etiam praeponit illam Deo, et Deum potius subjicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse. Si enim ex illa usus est ad opera mundi, jam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et Deus subjectus materiae videtur, cujus substantiae eguit. Nemo enim non eget eo de cujus utitur: nemo non subjicitur ei cujus eget, ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cujus utitur. Et nemo qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat uti. Itaque materia ipsa quidem Deo non eguit, sed
[0204C]
egenti se Deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit. Grande revera beneficium Deo contulit, ut haberet hodie per quem Deus cognosceretur, et omnipotens vocaretur: nisi quod jam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre. Sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum Deo possit agnosci coaequalis Deo, imo et adjutrix: nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.
|
|
CAPUT IX.
|
[0205A]
Non potest dicere Deum ut Dominum materia usum ad opera mundi: Dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est. Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, Dominus autem non, ideo, qualem habuit, tali usus, necessitatem suam ostendit cedentem conditioni materiae: quam si Dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum
[0205B]
est, cum ex dominio defendit Deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Jam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. Si vero materia non et ipsius, qua malum Dei non est: de alieno ergo usus, aut precario usus est, qua egens ejus; aut et injuria, qua praevalens ejus. His enim tribus modis aliena sumuntur, jure, beneficio, impetu; id est, dominio, precario, vi. Dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid Deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset Deus nihil omnino faciendum, quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?
|
|
CAPUT X.
|
[0205C]
Nonne, etiamsi materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset, de alieno, licet bono? Fatue satis, si ita gloriae suae caussa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae. Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio ejus imputarentur? Magna,
[0206A]
bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri. Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua injectione. Ecce enim, etsi non auctor sed assentator mali invenitur Deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat. Aut enim
[0206B]
potuit emendare, sed noluit: aut voluit quidem, verum non potuit infirmus Deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo favit; et sic jam habetur auctor ejus, quod licet non instituerit, quia tamen si noluisset illud esse, non esset, ipse jam fecit esse, quod noluit non esse: quo quid est turpius? Si id voluerit esse, quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse. Quod non faciendo, malum judicavit, id sustinendo, bonum pronuntiavit, malum pro bono sustinendo et non potius eradicando, assertor ejus inventus est: male, si per voluntatem, turpiter, si per necessitatem. Aut famulus erit mali
[0206C]
Deus, aut amicus; cum materiae malo conversatur, nedum etiam de malo ejus operatus.
|
|
CAPUT XI.
|
Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non
[0207A]
malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subjectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subjici ex hoc possit, quod nullo modo potest subjici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est? Aut, si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in Deum credi: et sine caussa gestivit malum a Deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae. Jam vero, si quod aeternum est, malum potest credi invincibile, et insuperabile
[0207B]
erit malum ut aeternum: et ita nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et Deus hoc frustra mandat et praecipit: imo et judicium frustra constituit Deus, injustitia utique puniturus. Quod si tunc erit mali finis, cum praeses ejus diabolus
abierit in ignem, quem praeparavit illi Deus et angelis ejus
(Matth., XXV), prius in
puteum abyssi relegatus
(Apocal., XX),
cum revelatio filiorum dei
redemerit conditionem a malo, utique
vanitati subjectam
(Rom. VIII); cum restituta innocentia et integritate conditionis, pecora condixerint bestiis et parvuli de serpentibus luserint (Is. XI, 6, 7); cum
Pater Filio posuerit inimicos sub pedes
(Ps. CIX), utique operarios mali. Utique si finis malo competit, necesse est competierit initium, eritque
[0207C]
materia habens initium, habendo et finem mali. Quae
[0208A]
enim malo deputantur, secundum mali statum computantur.
|
|
CAPUT XII.
|
Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem. Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in Deo de bono in malum. Hoc loco dicet aliquis:
Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient poenitentiae fructum
(Luc. III, 7, 8), et filii irae non fient filii pacis (Ephes. II, 3), si natura mutabilis
[0208B]
non erit. Temere ad ista exempla respicies, o homo; non enim competunt ad caussam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides, et viperae, et homines: horum enim natura habendo institutionem, habere poterit et cessationem. Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper. Hac et ego definitione merito illum repercutiam: Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala pessima, etiam bona atque optima a Deo fiunt:
[0208C]
Et vidit Deus quia bona, et benedixit ea Deus
(Gen. I,
[0209A]
3, 31), utique qua optima, non certe qua mala ac pessima. Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit: mortua est denique sine sua forma. Sed aeternitas amitti non potest: quia, nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse: quia, si aeternitas est, demutari nullo modo potest.
|
|
CAPUT XIII.
|
Et quaeretur: Quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec Deus nisi bonus: nec mala arbor, bonos, quia nec materia est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, jam non erit uniformis naturae, id est malae
[0209B]
in totum, sed et tantum duplex, id est bonae et malae naturae. Et quaeretur iterum, an in bono et malo poterit convenire luci et tenebris, dulci et amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit. Quo pacto, neque gratiam bonorum Deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio.
|
|
CAPUT XIV.
|
Per quod probabitur manifeste materiae deservisse. Nam etsi dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum
[0209C]
materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo, servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre; invitus utique qua bonus, ex necessitate ut invitus, et ex servitute ut ex necessitate. Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate? Si quidem, ex necessitate condidit, si ex materia: ex voluntate, si ex nihilo. Jam enim sine caussa laboras, ne malorum auctor constituatur Deus: quia, etsi de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit. Plane sic interest unde fecerit, ac si de nihilo fecisset: nec interest unde fecerit, ut inde fecerit, unde eum magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse, quam ex necessitate, id
[0209D]
est, ex nihilo potius quam ex materia. Dignius est Deum etiam malorum auctorem liberum credere,
[0210A]
quam servum. Quaecumque potestas ei, quam pusillitas competit. Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, Dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit. Dehinc, si non ex materia, jam ergo ex Deo factum. Si nec ex Deo, jam ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.
|
|
CAPUT XV.
|
Porro si bonum, neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala; neque ex Deo, quia nihil potuit ex Deo fieri, sicut definit Hermogenes: invenitur bonum jam ex nihilo factum, ut ex nullo
[0210B]
factum, ut neque ex materia, neque ex Deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? imo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo, neque ex Deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae, contra denegatam aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, jam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse. Necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negavit procedere potuisse. Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et
[0210C]
voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem. Aut quae fuit ratio, ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit. Quid necesse erat, suo opere prolato, etiam materiae negotium curare, proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali adflatu. Nam et Hermogenes expugnat quorumdam argumentationes,
[0210D]
dicentium mala necessaria fuisse ad illuminationem bonorum, ex contrariis intelligendorum.
[0211A]
Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.
|
|
CAPUT XVI.
|
Igitur in praestructione hujus articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem diffinio, aut Deo adscribendum et bonum et malum quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit; aut utrumque utrique,
[0211B]
quia ambo sibi obligantur qui fecit et de qua fecit: aut alterum alteri; tertius enim, praeter materiam et Deum, non est. Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit. Haec si ita sunt,
[0211C]
nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem. Porro, si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excludis jam caussam materiae introducendae. Nihilominus enim, et per materiam Deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne Deus mali auctor videretur. Exclusa itaque materia, dum excluditur caussa ejus, superest uti
[0212A]
Deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas. Dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praejudicio alieno, si de materia produxisset. Libertas, non necessitas, Deo competit: malo voluerit mala a semetipso condidisse, quam non potuerit non condidisse.
|
|
CAPUT XVII.
|
Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet:
Quis cognovit sensum Domini?
Aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus
[0212B]
est? aut viam intelligentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit, et retribuetur ei
(Rom. XI, 34, 35)? Nemo utique: quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi. Porro, si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intelligentiae et scientiae. Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium: adeo ut et mala pro natura, non sua, sed substantiae, fecerit.
|
|
CAPUT XVIII.
|
Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam
[0212C]
suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini. Quis enim scit quae sunt Dei, et quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso (I Cor. II, 11)? Sophia autem spiritus, haec illi consiliarius fuit, via intelligentiae et scientiae ipsa est (Prov. VIII). Ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa.
Cum pararet coelum,
inquit,
aderam illi; et cum fortia faciebat (super ventos) quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes
ejus quae sub coelo est, ego eram compingens cum ipso. Ego eram ad quam gaudebat, quotidie autem
[0213A]
oblectabar in persona ejus
(Ibid.): quando oblectabatur cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum. Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum, non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali Deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens? Denique, ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso:
Dominus,
inquit,
condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, prius quam faceret terram, prius quam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me; prior autem
abysso genita sum
(Ibid.). Agnoscat ergo Hermogenes
[0213B]
idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum Deum crederemus. Si enim intra Dominum quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit: Sophia scilicet ipsius ex indenata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra Dominum fuerit. Si vero Sophia eadem Dei sermo est sensu sophia, et sine quod factum est nihil (Joan. I, 3), sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio Dei sermone unigenito et primogenito aliquid fuerit praeter Patrem antiquius: et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius
[0213C]
eguit auctoris, multo sublimius erit eo quod, ut esset, aliquem habuit auctorem: proinde, si malum quidem innatum est, natus autem sermo Dei:
Eructavit enim,
inquit,
sermonem optimum
(Ps. XLIV, 1), non scio an bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato. Ita et hoc nomine materiam Deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam Filio.
Filius enim sermo, et Deus sermo
(Joan., I, 1); et:
Ego et Pater unum sumus
(Joan., X,
[0214A]
10): nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi, quae Patriadaequatur.
|
|
CAPUT XIX.
Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet. Itaque occasiones sibi sumpsit quorumdam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo Deus fecit coelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit. Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim, quod
[0214B]
fieri habet, sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri. Ita principium sive initium, incoeptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen. Jam nunc, si principalia Dei opera coelum et terra sunt, quae ante omnia Deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur Scriptura:
In principio fecit Deus coelum et terram
(Gen. I, 1); quemadmodum dixisset: In finem Deus fecit coelum et terram: si post universa fecisset. Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae. Sed cum ita utimur vocabulo principii quasi originis, non quasi ordinis
[0214C]
nomine, adjicimus et mentionem ipsius rei specialiter, quam volumus principium alterius rei. De caetero si sic ponamus, verbi gratia: In principio fecit figulus pelvim vel urnam; jam non materiam significabit principium: non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis; quia figulus ante caetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et caetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum.
[0215A]
Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen: nam et in graeco
principii
vocabulum, quod est ARCH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit principatum. Unde et ARCONTAS dicunt principes et magistratus. Ergo secundum hanc quoque significationem, principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate Deus fecit coelum et terram.
|
|
CAPUT XX.
|
Sed ut nihil aliud significet graeca vox, quam principium, et principium nihil aliud capiat, quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere, quae dicit:
Dominus condidit me
initium viarum suarum in opera sua.
Si enim per Sophiam Dei omnia facta sunt; et coelum ergo et terram Deus faciens in
[0215B]
principio, id est initio, in Sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita Scriptura inscripsisset:
In principio Deus fecit,
sed
ex principio.
Non enim in materia, sed ex materia fecisset. De Sophia autem potuit dici,
in principio.
In Sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo jam fecerat; quoniam etsi ex materia facturus fuisset, ante in Sophia cogitando et disponendo jam fecerat. Quoniam etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima Sophiae fit operatio de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem Scripturae mihi vindico, quod et Deus qui fecit, et ea quae fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur. Nam cum in omni operatione tria sint principalia: qui facit, et quod fit, et ex quo fit;
[0215C]
tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione: persona factoris, species facti, forma materiae. Si materia non edetur, ubi et opera et operator edentur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus. Denique Evangelium ut supplementum instrumenti
[0216A]
veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur:
In principio erat sermo, in
quo
principio scilicet Deus fecit coelum et terram.
Et sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Omnia per ipsum facta sunt, et sine illo factum est nihil
(Joan. I, 1). Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est Deus: et facta, id est omnia: et per quem, id est sermo; nonne et unde omnia facta essent a Deo per sermonem, exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent? Ita quod non fuit, non potuit Scriptura profiteri, Et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur si fuisset.
|
|
CAPUT XXI.
|
Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta
[0216B]
omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum. Plane retorqueri quaedam facile possunt: non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas caussae est. Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent. Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo
[0216C]
factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum. Dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur unde
[0217A]
sit factum. Ita, si ex nihilo Deus cuncta fecisse non potuit, etsi Scriptura non adjecisset illum ex nihilo fecisse (II Mach. VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur.
|
|
CAPUT XXII.
|
Atque adeo Spiritus Sanctus hanc Scripturae suae rationem constituit, ut cum quid ex aliquo sit, et unde sit referat.
Fruticet
, inquit,
terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic. Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem.
Et rursus:
Et dixit
[0217B]
Deus:
Producant aquae repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum.
Item post haec:
Et dixit Deus: Producat terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia, et bestias terrae, secundum genus ipsorum
(Genes., cap. I, v. 11 et seqq.). Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne
[0217C]
proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum? ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus, quanto nihil adhuc
[0218A]
erat factum, ex quo operatus videretur. Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt, ostendit unde prolata sint: ita quae non ostendit unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat. Igitur
in principio Deus fecit coelum et terram.
Adoro Scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta. In Evangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum rectoris invenio sermonem. An autem de aliqua subjacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina. Si non est scriptum, timeat vae illud, adjicientibus aut detrahentibus destinatum (Apoc. XXII, 18, 19).
|
|
CAPUT XXIII.
|
Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit:
Terra autem erat invisibilis et incomposita.
[0218B]
Nam et
terrae
nomen redigit in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et
erat
in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta. Invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam. Has quidem opiniones ejus singillatim revincam, sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam demonstrari. Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum Scriptura significat? Atquin nihil tale significat. Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil Deus ex illa fecisse, vel quia non decebat Deum alicujus eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. Sine caussa ergo esset, inquis. Non
[0218C]
plane adeo sine caussa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.
|
|
CAPUT XXIV.
|
[0219A]
Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam. Et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae: alterum non invenimus, quod est materiae. Quaero ergo, cum materiae nominatio non exstet in Scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio jam genere substantiae nota? Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem. Cum enim non
[0219B]
exstat proprium vocabulum ejus rei cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi. Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eamdem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.
|
|
CAPUT XXV.
|
Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura: unam, quam in principio Deus fecit; aliam, materiam, ex qua fecit, de qua dictum sit:
Terra autem erat invisibilis et rudis
.
Utique si quaeram ex duabus quae, cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc quae facta sit ex illa ex qua facta est, vocabulum derivasse, quia verisimilius sit ab origine sobolem potius, quam originem a sobole vocitari.
[0219C]
Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam Deus fecit, ex illa ex qua fecit, cognomentum derivasse. Audio enim apud Hermogenem caeterosque
materiarios
haereticos, terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse:
[0220A]
hanc vero nostram proinde et formam, et conspectum, et cultum, a Deo consecutam. Aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est. Porro aliud facta, non potuit cum ea denominatione sociari, a cujus conditione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum, et statu suo extraneum. Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo. Nam et testam, licet ex argilla confectam, jam non argillam vocabo, sed testam: et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum: a cujus habitu quid divertit, pariter et a vocatu ejus recedit,
[0220B]
appellationis, sicut et conditionis proprietate. Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra, vel eo palam est, quod haec apud Genesim testimonium boni accipit:
Et vidit Deus quia bonum:
illa autem apud Hermogenem in originem et caussam malorum deputatur. Postremo, si ideo haec terra, quia et illa, cur non et materia haec quoque, quia illa? Imo jam et coelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt. Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.
|
|
CAPUT XXVI.
|
[0220C]
Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura decurrere, primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo
[0221A]
factum professa:
In principio fecit Deus coelum,
dehinc dispositionem ejus superinducit:
Et separavit inter aquam quae erat infra firmamentum
(Gen. I, 7),
et quae super firmamentum, et vocavit Deus firmamentum coelum,
ipsum quod in primordio fecerat. Proinde et de homine:
Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum
(Ibid. 27). Dehinc qualiter fecerit reddit:
Et finxit Deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam
(Gen. II, 7). Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi, nominare, deinde describere. Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset;
[0221B]
ostendit figuram deformati; nomen abscondit. At quanto credibilius secundum nos ejus rei dispositionem Scriptura subjunxit, cujus institutionem simulque nominationem praemisit. Quam denique integer sensus est:
In principio Deus fecit coelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis
(Gen. I, 1, 2), quam Deus scilicet fecit, de qua Scriptura cum maxime ediderat. Nam et
autem
ipsum, velut fibula conjunctivae particulae ad connexum narrationi oppositum est,
terra autem.
Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum. Adeo aufer hinc
autem,
et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri,
Terra erat invisibilis et rudis.
|
|
CAPUT XXVII.
|
[0221C]
(c)
Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens, et quasi retro jactans:
Erat,
inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda. At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo, de omni re posse dici
erat,
etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit. Omne enim quod habet esse, unde habeat, sive per initium, sive sine initio,
[0222A]
hoc ipso quod est, etiam
erat
dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, ejusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem.
Est,
definitionis caput;
erat,
relationi facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est. Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut ejusdem sit
erat,
cujus et quod erat.
|
|
CAPUT XXVIII.
|
Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda materia Deo subjacebat, nullo scilicet elemento obstruente, si quidem nondum quicquam
[0222B]
erat praeter ipsam et Deum; utique invisibilis esse non poterat. Quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae (cui articulo respondere debebimus suo ordine), etiam homini tenebrae visibiles sunt. Hoc enim ipsum quod sunt tenebrae, videtur, nedum Deo. Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas ejus. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inconditam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat: aut si hoc a Deo revelatum est, probare debet. Sic et an rudis dici potuerit, expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse, nisi quod factum est. Quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis. Ergo materia quae facta non erat in totum imperfecta esse
[0222C]
non potuit. Quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens quia facta non fuit, carnit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, habuit imperfectae locum, ante perfectionem.
|
|
CAPUT XXIX.
|
Si quidem omnia opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis, depalans
[0223A]
quodammodo mundum; dehinc exornatis velut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et coelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia foecunditate dotavit: sed primo esse ei contulit; dehinc non in vacuum esse supplevit. Sic enim et Isaias:
Non in vacuum,
ait,
fecit illam,
sed inhabitari
(Is. XLV, 18). Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis. Rudis quidem, hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa. Invisibilis vero, ut adhuc aquis, tamquam munimento genitalis humoris, obducta: qua forma,
[0223B]
etiam adfinis ejus caro nostra producitur. Nam et David ita canit:
Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae
,
et omnes qui habitant in illa. Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam
(Ps. XXIII, 1, 2). Segregatis enim aquis in cavationem sinuum, emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente Deo:
Congregetur aqua in congregationem
unam, et videatur arida. Videatur
inquit, non,
fiat.
Jam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat.
Arida
autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra.
Et vocavit Deus aridam terram,
non materiam. Sic et perfectionem postea consecuta, desinit rudis haberi, cum pronuntiat Deus:
Fruticet terra herbam foeni
[0223C]
seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem.
Item:
Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia, et repentia, et bestias terrae secundum genus.
Implevit igitur ordinem suum Scriptura divina. Quam enim
[0224A]
praedixit invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est. Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam, et ex illa decerpam lignum fructuosum; et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam: terra vero, haec, id est coram. Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit, de qua manifestissime Isaias:
Haec dicit Dominus qui fecit coelum
(Is. XLV, 18). Iste Deus qui demonstravit terram, et fecit illam. Certe eamdem demonstravit. quam et fecit. Quomodo demonstravit? Utique dicendo:
Videatur arida.
Quare videri jubet, nisi quia
[0224B]
retro non videbatur? ut si quoque eam
non in vacuum
fecisset faciendo visibilem, et
ita habilem
. Et sic per omnia probatur nobis hanc quam incolimus, eamdem et factam esse a Deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem, quam quae et facta et ostensa est; atque ita,
terra autem erat invisibilis et rudis,
ad eam pertinet quam Deus cum coelo separavit.
|
|
CAPUT XXX.
|
Sic et sequentia conjecturam Hermogenis instruere videbuntur:
Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur
(Gen. I, 2); quasi et hae confusae substantiae, massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum Dei, aquas, nihil confusum, nec in confusione incertum aestimari facit tam divisa relatio
[0224C]
certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem, demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique, ut materia quae informis
[0225A]
inducitur, de tot formarum vocabulis informis adseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est: uniforme etenim quod informe est. Informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem; quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Caeterum, aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico, et abyssum, et spiritum, et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? Si non habebat quomodo agnoscitur.
|
|
CAPUT XXXI.
|
Sed et illud utique captabitur: de coelo solo et de terra ista Scripturam significasse, quod eam
[0225B]
in principio Deus fecerit, de speciebus autem supradictis nihil tale: et ideo eas quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere. Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a Deo factas commendasset coelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intelligi possent. Suggestus autem coeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae, et abyssus, et spiritus, et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram. Coelo vero spiritus et aquae subjacebant: nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae
[0225C]
super terram. Quae vero super terram, ea utique infra coelum. Et sicut terra abysso et tenebris, ita et coelum spiritui et aquis incubabat, et complectebantur. Et ita novum non est, ut id solum quod continet nominetur, qua summale: in isto autem intelligatur
[0226A]
et quod continetur, qua portionale. Ecce, si dicam, Civitas exstruxit theatrum et circum: scena autem erat talis et talis, et statuae super Euripum, et obeliscus super omnia ferebatur: quia non et has species edixerim factas a civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adjeci factas has quoque species, quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant, intelligi poterant? Sed vacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate Scripturae ipsius arripiam.
Fecit,
inquit,
Deus hominem de terra, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam.
Faciem quidem ejus hic nominat, sed nec ipsam factam a Deo dixit:
costam
vero et
ossa,
et
carnem,
et
oculos,
et
sudorem,
et
sanguinem
(Gen. II, 21, 23; III, 5,
[0226B]
29; IV, 10) postea loquitur, quae nec tunc facta a Deo significavit. Quid respondebit Hermogenes? Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erunt coeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae. In corporibus enim membra sunt facta: in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est ejus elementi quo continetur: omnia autem elementa coelo aut terra continentur.
|
|
CAPUT XXXII.
|
Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur coeli et terrae. Scivit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio
[0226C]
usa est. Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu, ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis. Habes Sophiam,
Prior autem abysso
[0227A]
genita sum,
dicentem: ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subjecta esset. De tenebris vero ipse Dominus per Isaiam:
Ego
qui
struxi lucem et feci tenebras
(Is. XLV, 7). De spiritu aeque Amos:
Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum
(Amos. IV, 13): eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator universitatis: non, ut quidam putant, ipsum Deum significari spiritum, quia Deus spiritus. Neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent; sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt,
[0227B]
ut ait per Isaiam:
Quia spiritus a me exivit et flatum omnem ego feci
(Is. LVII, 26). Item de aquis eadem Sophia:
Et cum firmos ponebat fontes
ejus quae sub coelo est, ego eram modulans cum ipso
(Prov. VIII, 28, 29). Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi,
Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur,
materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent. Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt. Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia,
[0227C]
si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis: siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo jam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit: cum generosior esset
[0228A]
, quae non erant facta, si fierent. Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit:
Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur:
aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.
|
|
CAPUT XXXIII.
|
Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter Scripturas enim Dei invenire non potuit, satis est quod omnia et facta a Deo constat, et ex materia non constat: quae etiam si fuisset, ipsam quoque a Deo factam credidissemus, quia nihil
[0228B]
innatum praeter Deum praescribentes, obtineremus. In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad Scripturas provocata deficiat, exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil invenio factum nihil ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco. Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba, et fructus, et pecudes, et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae. Hujusmodi origines rerum ex his prolatarum, potero materias appellare; sed factas a Deo et ipsas.
|
|
CAPUT XXXIV.
|
Caeterum, omne ex nihilo constitisse, illa postremo divina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est. Si quidem et
coelum convolvetur ut liber
(Is. XXXIV, 4), imo
nusquam fiet cum ipsa
[0228C]
terra, cum qua primordio factum est
(Matth. XXIV, 21, 35).
Coelum et terra praeteribunt,
inquit.
Coelum primum, et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis
(Apocal. XXI, 1), quia scilicet quod et finit, locum amittit. Sic et David,
Opera manuum tuarum
[0229A]
coeli et ipsi peribunt
(Ps. CI, 26, 27). Nam etsi
mutabit
illos velut opertorium, et mutabuntur;
sed mutari, perire est pristino statui, quem dum mutantur, amittunt. Et
stellae quidem de coelo ruent, sicut
fici arbor, cum valido commota vento, acerba sua amittit
(Apoc. VI, 13).
Montes vero tamquam cera liquescent a conspectu Domini
(Ps. XCVII, 5): cum
surrexerit
scilicet
confringere terram
(Is. II, 19). Sed et
paludes,
inquit,
arefaciam; et quaerent aquam, nec invenient
(Is. XCI, 17; XCII, 15):
etiam mare hactenus
. Quae omnia etsi alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt. Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest
[0229B]
alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet. Revertor igitur ad caussam, definientem omnia ex nihilo edita, in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.
|
|
CAPUT XXXV.
|
De caetero vero statu materiae, etsi non est retractandum, prius enim erat ut eam esse constaret, tamen ac si constiterit, persequendus est ordo: quo
[0229C]
magis eam non esse constet, cujus nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes. Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia: exquisita autem ratione recta, invenitur neque corporalis, neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi? Nisi fallor enim, omnis res aut
[0230A]
corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque) certe post corporale et incorporale nihil tertium. Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intelligitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.
|
|
CAPUT XXXVI.
|
Sed ecce contrarium subjicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam, et ex parte incorporalem. Jam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est? Erit enim
[0230B]
corporalis et incorporalis adversus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse, de quo corpora edantur: incorporale vero, inconditum motum ejus. Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus. Si vero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret. Quanto haec rectior ratio! nisi quod si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratio ista, pictor te bardior non est. Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare? cum substantiva res non sit, quia nec corporalis; sed accidens si forte, substantiae et corporis, ut actus, et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus. Nam sive a semetipso quid movetur, actus ejus est motus, certe pars substantiae non est
[0230C]
sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem. Omnia denique moventur, aut a semetipsis, ut animalia; aut ab aliis, ut inanimalia: tamen nec hominem, nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est: si qua incorporalia eis adsunt,
[0231A]
aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines eorum, non portiones deputamus. Quo ergo facit, portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus: sed de motu et alibi licebit.
|
|
CAPUT XXXVII.
|
Nunc enim video te ad aliam rursus rationem reverti, quae tibi nihil certi renuntiare consuevit. Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam allegas: et proinde superargumentans: « Si enim,
[0231B]
inquis, esset bona quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem Dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius: nec quicquam compositionis suae applicuisset illi Deus tali natura: in vacuum enim laborasset.» Verba haec tua sunt: quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres. Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid tractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo. Nec dicam, et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse aut bonam, aut malam, aut tertium aliquid: sed de his quod tibi libuit pronuntiasse, custodisse. Rescindis enim quod pronuntiasti nec bonam nec malam: quia cum
[0231C]
dicis:
Si esset bona, non desideraret componi a Deo,
malam portendis: et cum apponis:
Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem,
bonam subostendis: atque ita et boni et mali affinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti. Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari?
[0232A]
Quod bonum, non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum? ut fiat de bono melius. Aeque, si mala natura fuisset, quare non potuerit a Deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui
lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae
(Matth., IV)? Nempe ergo non tantum comparas Deum materiae, sed et subjicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam, alibi te confessum negabis.
|
|
CAPUT XXXVIII.
|
De situ materiae id tracto, quod et de motu, ut perversitatem tuam traducat. Subjacentem facis Deo materiam, et utique locum illi qui sit infra Deum. In loco ergo materia. Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra
[0232B]
quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei, cujus linea extrema est. Non ergo erit infinita materia, quae dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. At tu infinitam facis, dicens: Infinita est autem, eo quod semper est. Et si quis discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitatem aevo, non modo corporis intelligi velis: atquin corporaliter infinitam, corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes ejus. Adeo corpore infinita, non tempore est. Et obduceris, corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens, intra locum et extremam loci lineam includis. Sed
[0232C]
tamen, cur non totam eam formaverit Deus, non scio nisi qua aut invalidus, aut invidus. Itaque dimidium ejus quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim Deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.
|
|
CAPUT XXXIX.
|
Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes
[0233A]
suas et translationes: sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a Deo, quia et convertibilis, et demutabilis, et dispartibilis. Demutationes enim ejus, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei usus es, praescribens Deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum, ac per hoc immutabilis et indivisibilis. Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus. In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis. Aeque cum dicis: Partes autem ejus omnia simul ex omnibus
[0233B]
habent, ut ex partibus totum dignoscatur: utique eas partes intelligi vis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis. Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur, aliter habeant quam pristina fuerunt?
|
|
CAPUT XL.
|
Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus: et vis meliora deteriorum exemplarium ferre. Confusa res erat, nunc vero composita est: et vis ex compositis incomposita praeberi. Nulla res speculum alterius rei, id est non
coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac exstructione mundi, dispositae jam et comptae, informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo,
[0233C]
quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos
mundus
, quomodo inornatae materiae imaginem
[0234A]
refert, ut dicas totum ejus partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatum. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma ejus ex mutatione divisa recesserunt.
|
|
CAPUT XLI.
|
Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus, et confusus, et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem apponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere. Igitur, subjacens materia aequalis momenti
[0234B]
habens motum, neque ad bonum, neque ad malum plurimum vergit. Si aequalis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus; scilicet, qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur. Haec, inquies, non est, haec turbulentia et passivitas non est; sed moderatio, et modestia, et justitia motationis neutram in partem inclinantis. Plane, si huc et illuc, aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis, et inaequalitatis, et turbulentiae denotari mereretur. Porro, si neque ad bonum, neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam
[0234C]
determinabilem adpareat, cujus motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat,
[0235A]
et hoc nomine ab utroque determinabatur. Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum: materia enim quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens, in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum. Dans autem locum bono et malo, corporalia ea facis, faciendo localia; quia quae locum habent, prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent, nisi in corpore, cum corpori accidunt. Ad bonum autem et malum non devergente materia, ut aut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum, erras, si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca assignas. Loca autem assignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.
|
|
CAPUT XLII.
|
[0235B]
Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. At ego colligam singula, et conferam. Inconditum adseveras motum materiae, eamque adjicis sectari informitatem: dehinc alibi, desiderare componi a Deo. Desiderat formationem quae sectatur informitatem, aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? Non vis videri Deum aequari materiae, et subjicis habere illam cum Deo communionem. Impossibile enim, inquis, non habentem illam commune aliquid cum Deo, ornari eam ab ipso. Atquin, si commune aliquid habebat cum Deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet Dei per communionem. Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse
[0235C]
commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis et semper moventur. Quid minus materiae quam Deo adscribis? Totum consortium divinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed Deus composite, materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri quomodo Deo non licuit.
|
|
CAPUT XLIII.
|
De motu et illud notaverim. Nam, secundum ollae similitudinem, sic erat, inquis, materiae motus,
[0236A]
antequam disponeretur, concretus, inquietus, inapprehensibilis, prae nimietate certaminis. Dehinc subjicis: Stetit autem in Dei compositionem, et inapprehensibilem habuit conditum motum, prae tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiae quoties cadas, accipe. Supra dicis: Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec Deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti. Horum immemor, postea infers: At ubi accepit compositionem a Deo et ornata est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est; Et si
[0236B]
per compositionem Dei cessavit a natura mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.
|
|
CAPUT XLIV.
|
Sed et qualiter operatum facias Deum, sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis, sed tamen et a prophetis. Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos. At tu: Non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et appropinquans ei, sicut facit qui decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo appropinquans. Quid simile Deus fabricans mundum, et decor vulnerans animum, aut magnes adtrahens ferrum? Nam etsi apparuit Deus
[0236C]
materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animam: et si adpropinquavit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc exempla tua competere. Certe, si apparendo et appropinquando materiae, fecit ex illa Deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo appropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi, nec adpropinquaverat. Et cui credibile est, Deum non apparuisse materiae? vel qua consubstantiali suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse, et ubique apparere? cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem (Dan., III). Quantus hic locus, in
[0237A]
quo Deus a materia tantum distabat, ut neque adpareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit adparere et adpropinquare.
|
|
CAPUT XLV.
|
At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam
initium
viarum in opera ipsius
(Prov., VIII, 22): dehinc et
sermonem
prolatum,
per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil
(Joan., I, 3). Denique
sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ipsius universae virtutes eorum
(Ps. XXXIII, 6). Hic est
Dei dextera et manus ambae per quas operatus est ea
[0237B]
quae
molitus est
(Is., XLVIII, 13).
Opera
enim
manuum tuarum,
inquit,
coeli
(Ps. CII, 26);
per quas et mensus est terram, et palmo coelum
(Is. XL, 12). Noli ita Deo adulari, ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse, et non propriis viribus instituisse. Sic enim et Jeremias commendat;
Deus faciens terram in valentia sua, parans orbem intelligentia sua, et suo sensu extendit coelum
(Jerem., LI, 15, Ps. LXIV, 7). Hae sunt vires ejus, quibus enixus, totum hoc condidit. Major est gloria ejus, si laboravit. Denique
septima die requievit ab operibus
(Gen. II, 2). Utrumque suo more. Aut si adparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid cum facere desiit, rursus
[0238A]
adparere et adpropinquare cessavit? Atquin magis apparere coepit, et ubique conveniri Deus, ex quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt,
valentia
facientis terram,
intelligentia
parantis orbem, et
sensu
extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset. Haec autem sunt
invisibilia ejus,
quae secundum apostolum
ab institutione mundi
de factis ejus
conspiciuntur
(Rom., II, 20), non materiae nescio quae, sed sensualia ipsius.
Quis enim cognovit sensum Domini?
[0238B]
De quo exclamat:
O profundum divitiarum et sophiae, ut
inventibilia judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus!
(Rom. XI, 33). Quid haec magis sapiunt, quam ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec invenire nec investigari nisi a solo Deo possent; alioqui investigabilia, si ex materia sunt investigata et inventa. Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes cumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.
|
|
|
|
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»