This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - Adversus Marcionem Libri Quinque
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 1051 - 1090C

 

 

 
 

 

 
 

[1051]

 
 

 

 
 

 

 
 

ADVERSUS MARCIONEM Libri Quinque .

 
 

 

 
 

 

 
 

AD LECTOREM.

 
 

[1051D] Adversus Marcionem poemata quae sequuntur, omitti placuerat; non tantum quod parum digna Tertulliano videantur, sed praesertim quod ea minime esse Tertulliani Septimius ipse testetur. Plane indigna esse tam excellentis ingenii viro satis indicat stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis in hostem stringendis hebes et inficetus. Denique ipse Tertullianus principio suarum adversus Marcionem disputationum, unde adserendis versibus istis argumenta video peti, manifeste praefatur iterum ac tertio curatum abs se opus; earum vero curarum poeticam fuisse ullam non tradit, imo nullam fuisse poeticam significat, qui primum se opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescidisse ait. Nam si quid versibus in Marcionem praeluserat, id properatum quidem dici potuit et praelusum; sed quod pleniore postea compositione rescidit, si poesis fuit, poesi pleniore rescindi debuit; non rhetorica dissertatione, non disputatione [1052D] dialectica: etenim diverso scribendi genere diversa manserit ejusdem argumenti tractatio; partes egerit suas poeta, suas dialecticus, suas rhetor. Quae de Virginibus velandis, quae de Corona, quae de Spectaculis graeco stylo vulgaverat, edidit postea latino. Latinis autem graeca non rescidit, sed graecis addidit latina. Quod si graeca rescindere voluisset, sane posterioribus quoque graecis priora illa retractando reformasset. Ita quidquid scriptionis adversus Marcionem suae rescidit, disputatio fuit, non poema. Disputationem properatam, nec satis absolutam, pleniore postea disputatione rescidit, et prioris exilitatem posterioris abundantia mersit. Haec de primo ac secundo foetu dixisse sufficiat: nisi hoc etiam adjecisse profuerit, quod in editione tertii Septimius necessario de tribus illis praefandum sibi esse duxit, ne quem varietas operis in disperso reperta confunderet. Quae verba fidem sane faciunt iis quae supra diximus, trium scilicet adversus Marcionem curarum nullam fuisse [1053A] poeticam. Nam, si ulla fuisset, ea utique de reliquarum conditione excipienda fuerat, quam styli diversitas ab omni confusione vindicabat. Illud etiam observandum, quod primam illam foeturam se rescidisse ait Septimius, nec in vulgus exisse eam queritur; ut jam credibile non sit ejus superfuisse quicquam praeter ea quae ipse in secundam pleniorem transfudit. Transfudisse autem poetica si credimus, hoc etiam fateamur necesse est sic disjectum fuisse poetam, ut jam membra ejus inveniri nequeant ulla; imo, si quid poeticum in praeclaris istis disputationibus notabitur, qualis ea forte Ponti, quae praefationem sequitur, descriptio, ejus vestigium in totis quinque Carminum libris non apparet. Postremo, quod omnem adimat dubitationem, si prima foetura versus in [1053B] Marcionem fudit Septimius, eam cum rescidit, versus ipse suos pessumdedit; et frustra quaerimus. Secundam vero non fuisse poeticam tertia declarat, quam [1054A] de secundae emendatione et amplificatione compositam Septimius profitetur. Sic igitur absolvimus: Versus istos qualescumque Tertulliani nomine fuisse a Fabricio, sola manuscripti codicis nescio cujus auctoritate adducto, inscriptos. Quod quam leve ac frivolum haberi debeat, praesertim cum neminem codicis illius notorem satis idoneum Fabricius dederit, sciunt hujusmodi rerum periti, quorum manibus versata quaesitissimi auctoris exemplaria vetera nihil poeticum renuntiavere. Sed nec veterum scriptorum quisquam inter poetas christianos Tertullianum connumeravit. Caeterum, haec poemata, quamvis inaequali versificatore male depexa, non adeo spernimus, ut in iis esse boni aliquid negemus: imo plerisque locis utiliter cum Septimianis Marcionibus committi et [1054B] componi affirmamus. Itaque et hic conspici patimur tanquam appendices. At quia certum nescimus auctorem, damus nomen Incerti. ED. VENET.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER PRIMUS.

 
 

DE DEO UNICO.

 
 

 

 
 

[1053] NOTA.

 
 

Adjecit istud titulo, brevis instar argumenti, sicuti etiam primi libri adversus Marcionem, Pamelius, qui solus totum hocce carmen adnotavit, opuscula ista metrica Tertulliano nec abjudicanda existimavit. EDD.

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM LIBRI PRIMI, EX IPSO TERTULLIANO, AD LIBRI QUINTI AUSPICIUM.

 
 

[1053C] Primus erit referens inimici ex ordine verba, Quae refuga illicite molitus protulit amens; Hinc etiam carnis spes et victoria Christi, Et species breviter falsarum dicta viarum. Caeterum libros hos quinque qui primus inter poetarum veterum ecclesiasticorum opera christiana in lucem edidit Georgius Fabricius, eos esse existimat (in quo et ego non dissentio) quorum facit mentionem Tertullianus initio libri primi adversus Marcionem in haec verba: Si quid retro gestum est nobis ADVERSUS MARCIONEM, jam hinc viderit. Novam rem adgredimur ex vetere. Primum opusculum quasi [1053D] properatum, pleniore postea compositione rescideram. Hanc quoque nondum exemplariis suffectam, fraude tunc fratris dehinc apostatae amisi; qui forte descripserat quaedam mendosissime, et exhibuit frequentiae. Quod ipsum de hoc opere verissimum cum Fabricio confiteor; qui conqueritur, quot pene verba, tot fuisse menda, quot versus, tot maculas, addens, quamquam plurimos errores sustulerit e vestigiis antiquae scriptionis (vides fuisse illi MS. exemplar a Joanne Heroldo secum communicatum), tamen in reliquiis, inquit, lector videbit quantum adhuc supersit [1054C] quod emendatione indigeat. In quo nos etiam aliquid conatos ex adnotationibus nostris deprehendet lector, et eramus plusculum aliquid facturi, si ad manum fuisset codex aliquis MS. Addit idem: «Tertulliani hoc opus imperfectum esse, rem declarare. Nam impetum suum, inquit, secutus, donec emendationis tempus daretur, multa contra praecepta metrica fecit; quorum aliqua excusationem temporis habent, aliqua possunt excusari grammaticorum figuris; aliqua festinationi auctoris tribuenda sunt, qui cogitaverit opus suum quasi delineatum sub incudem, ut dicitur, revocare. Qualia sunt quod caesuram libenter facit, item quod ablativum primae declinationis corripit, item quod collisionibus non usitatis indulget. Imitandi itaque [1054D] gratia non proponuntur haec carmina, sed agnoscendi propter pietatem, quae in isto viro singularis et gravis fuit, et studium quod in res sacras ad doctrinam universae posteritatis collocavit.» Hactenus ille. Si quis licentiam poetarum veterum christianorum, atque adeo auctoris nostri desideret nosse exactius, legat Vener. Bedae librum de Arte metrica. PAM.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Impietas profunda mali, mens invida vitae, Seductos homines spe postquam cepit inani, [1055A] Nudavit, suadendo nefas sibi credere falsum, Non impune quidem; facti nam protinus ille Ut reus, et tanti sceleris temerarius auctor Accepit maledicta merens. Sic postea demens Amplius aggressus, desperatissimus hostis, Infudit mentes hominum caligine mersas; Oblitos Dominum, docuit spem linquere certam, Idola vana sequi, turbam sibi fingere divum; Sortes, auguria, stellarum nomina falsa, Nascentum geneses constringere, posse videre Extorum inspiciis, resque exspectare futuras; Terribilis magicae refugarum audacia ductos, Confictam molem mirantes, spernere vitam, Impulit in praeceps, scelerata insania mersos, Sanguine gaudentes, homicidia saeva minari, [1055B] Corpore in alterius tunc carnis vulnus amare; Ardentes etiam, calida dulcedine captos, Foedera naturae transcendere, corpora munda Complexu infando sexum maculare virilem; Foemineos usus vulgi contamine mixtos Illicitos; castosque sinus, generique dicatos, In coitum obscoenum pro luxu suasit haberi. Talia, praeterito grassatus tempore, gessit Per latebras animae, sepis manante veneno. Non quia culparent homines, nam sponte secuti, Ille dolo suasit, homo libertate peregit.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Haec dum continuo per saecula perfidus halat, [1055C] Consiliumque suum seductis cordibus infert; [1056A] Sperans, heu! scelerisque viam, se stultus habere, Ignarus qualis maneat sententia facti. Turba prophetarum tectis sapientia verbis Spiritu deque Dei praesaga voce loquentum Publice non audens Dominum maledicere nude, Secreto ingenio sperans se posse latere; Tandem lux animae carnis captiva tenetur, Desperatorum certat spes fortior hoste, Ipse figurator, renovator corporis ipse; Gloria vera Patris, Dei Filius, unicus Auctor, Judex et Dominus venit, rex inclytus orbis, Oppressis veniam dare promptus, solvere vinctos, Cujus amicitia auxilio, patientia poenae, Et Deus et renovatus homo miscetur in unum. Virgo sancta parit, patuit nova janua vitae; [1056B] Dicta prophetarum factis impleta probantur; Templa sacerdotes linquunt; stellae quoque ductu Mirantur Dominum, tantum secernere partum. In vinum vertuntur aquae, memorabile visu; Lumina redduntur caecis, jussuque trementes Daemones expulsi clamant, Christumque fatentur. Omnia sanantur verbo jam tabida membra, Jam graditur claudus, surdus spem protinus audit, Dat dextram mancus, loquitur magnalia mutus; Fit mare tranquillum jussu, ventique quiescunt. Omnia cognoscunt Dominum; confunditur hostis, Jamque triumphatus ferus armis paret iniquis.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

[1056C] Omnia cum revocata videt quae ceperat ipse [1057A] Cladis in interitum, mersam jam surgere carnem, In coelos hominem devicta morte levari, Signari populos, effuso pignore sancto, Mirandae virtutis opus, invisaque facta; Audit extremas flammarum in gurgite poenas A Domino sibi perpetuas, tenebrasque paratas, Irrevocata Dei sententia, nudus, inermis, Damnatus, victus, periturus morte perenni, Jam reus, et nullam veniam se certus habere; Protinus extremum nefas ausus, spargere passim Auribus horrendum verbum, neque voce loquendum Abjectos a plebe Dei, sine luce vagantes, Inventos sine mente viros, terrena sequentes, Aggressus pravi pravos docet esse magistros.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Praedicat his duos esse patres, divisaque regna; [1057B] Esse mali caussam Dominum, qui condidit orbem, Quique figuravit carnem spiramine vivam, Quique dedit legem, et vatum qui voce locutus; Hunc negat esse bonum, justum tamen esse fatetur, Crudelem, durum, belli cui saeva voluptas, Judicio horrendum, precibus mansuescere nullis. Esse alium suadens, nulli qui cognitus umquam, Qui non est usquam, falsum sine nomine numen, Constituens nihil, et nulla praecepta locutus; Hunc ait esse bonum, nullum qui judicat, aeque Sed spargit cunctis vitam, non invidet ulli. Judicium negat esse reis, dulcique cruentum Circumfert miseris mixtum cum melle venenum. Surgere posse negat carnem, cui caussa ruinae Ipse fuit, quam contemptam spoliavit inique: [1057C] Propterea maledictus habet sine fine dolorem; Hostis huic semper, vario quia vulnere vitam Nititur excutere, et de qua ruit ipse salutem. Inque hoc et Christum terris venisse repente, Sed nulla socium carnis compagine factum, Spiritus at forma, et fictum sub imagine corpus, Fallere vult homines, quod non est, esse videri.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

[1058A] Hoc docet ergo Deum, caligine ludere suasos, Mentiri, nefas, aut hominem se dicere falso. Portatur, graditur, vestitur, rite quiescit, Tractatur, patitur, suspenditur et sepelitur; Omnia sunt hominis quae sancto in corpore versans, A Patre vero Deo missus, qui cuncta creavit, Perfecit proprie, sua, non aliena requirens. Cognitus ipso opere, populis sperantibus olim, Perque prophetarum vocem notissimus orbi; Et nunc errantem manifesto in limine mortis Ignotum Dominum quaerunt, notumque relinquunt: Quorum falsa fides, falsus Deus, irrita merces, Falsa resurrectio, mortis devictio falsa, Martyria et vacua, et Christi quoque nomen inane; [1058B] Quem magicae nebulae similem venisse docentes, Mendacem facti dementes esse fatentur; Ne quidquam passum, populum sine crimine fictum. Sic verax Deus, hi Domino referuntur honores? Heu miseri! gratis ingrata morte perempti, Qui coeco duce praecipites in fossa ruistis; Et velut in somnis thesauri munere dives Exsultat, manibusque tenet, spe lusus inani, Decepti, vacuam speratis muneris umbram.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Ah! tabidi, rictus, funestave praeda draconis, Speratis pro pace truces homicidia blanda; Audetis culpare Deum, qui tanta creavit; In cujus terris, nimia pietate profusa, Immemores, large laudatis dona ruentes, [1058C] Ipsum factorem reprobatis, facta probantes, Artificem mundi, cujusve opus estis et ipsi? Qui vobis magnos parvis donavit honores, Prosevit fruges, animalia cuncta subegit, Tempora qui certis foecundat mensibus anni, Dulcores, potus varios, pingues et odores, Jucundos flores, nemorumque umbracula grata, [1059A] Mirificos tribuit succos pubentibus herbis, Fontes et fluvios diffundit dulcibus undis, Sideribus coelum, totumque illuminat orbem, Immensus solus Dominus, justusque bonusque, Cognitus ex opere, aspectu non cognitus ulli: Quem stultae quamvis gentes errore copertae, Florentes opibus, alieno nomine laudent, Factoremque tamen gnari culpare verentur. Nec quisquam tantum, nisi vos, nova porta gehennae, Ingrati eligitis Dominum maledicere vestrum. Haec vobis per Marcionem, Cerdone magistro, Terribilis refuga adtribuit fera munera mortis; Nec venit in mentem quod vos, a nomine Christi Seductos, ad Marcionis tulit infima nomen. Dicite, de multis quid vobis displicet unum? [1059B] Quidve Deus fecit quod non sit laude vehendum? Aut illud, quod vos, nimium patientia larga Indignos, dulcem permittit cernere lucem? Qui legitis vera, et concisa ea falsa docetis, Quae sunt postque futura, prius haec facta probatis: Aut incredibile quid differt credere vestrum?

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Nec mirum si vos versutus cepit inermes, Persuadens duos esse patres, damnatus ab uno, Esse Deos, qui principio seduxerat omnes. Postea multiplici manantem vulnere pestem Distribuit multis, et inemendabile crimen. Infandos omni magicae dementia plenos, Persuasit sese virtutem dicere summam; [1059C] Fingere cum meretrice, nefas peragrare, volare, [1060A] Namque Valentino Deus est insanus, et aevo Triginta tribuit coelos, patremque Profundum; Bis docuit tingui, transducto corpore flamma. Tantos esse deos Basilidem credere jussit. Quantos et dies annus habet; tot denique mundos. Marcus per numeros argumentatus acute, Tradidit in magicae formam violare pudicam, Offerri calicem, precibusque in sanguine verti. Hebioni Christum suasit de semine natum, Et circumcidi docuit, legique vacare, Fontibus amissis elementa resumere legis. Extremum facinus verbis extendere nolo, Aut omnes caussas, aut nomina dicere cuncta. Est per pauca satis crudelia multa notare, Infandosque homines atque organa saeva draconis, [1060B] Per quos nunc tautum sceleris sine teste locuti, Semper factorum mundi culpare laborant.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Sed revocate pedem saevi latronis ab antro, Dum spatium datur, et patiens pietate perennis Facta per errorem miseris Deus omnia donat. Credite vero Patri vero, qui condidit orbem, Verum qui Dominum misit renovare ruinam Imparibus legi, peccati in gurgite mersis, Per vates olim promissam afferre salutem. Qui mandata dedit, hic et peccata remittit. Exigit hic aliquid merito, quia credidit ante, Aut donat large Dominus, quasi debita servis. Denique conclusos populos poenamque merentes [1060C] Deleto elogio cunctos jubet ipse lavari.

 
 

 

 
 

CAPUT IX. [1061A]

 
 

Ergo totus homo credit, totusque lavatur. Abstinet aut patitur pro nomine vulnera vere, Verus surgit homo, vere mors victa silebit; Sed non pars hominis anima, sua parte relicta, Percipiet palmam, socia quam carne laborans In stadio luctata, simul conjuncta meretur. Grande nefas, portare duos per vincula pondus, Quorum sit locuples unus atque alter egenus, Et miserum sperni, foelici praemia reddi. Non facit hoc justus, mercedis redditor aequus, Et bonus, et dives, quem credimus omnia posse, Suavis in ingratos, miserandi plena voluntas. Quin potius, cui major inest mortalis egestas, Possit ut aequari, socio praelatus, id ultro [1061B] Quicquid eget, tribuet locuples; sic credere jussum. Nec velle illicite Dominum culpare docendo Suscitet, aut quem animam, tanquam sit passa ruinam, Liberet a morte, et viventi facta maneret Copia de solo merito, quia fortiter egit. Et caro communem semper sortita laborem, Linquatur terrae, mortis sit praeda perennis. Ergo hominis anima placuit Deo fortibus actis? Nullo sola modo potuit sine carne placere. Vincla tulit, poenas, caro membris vincula gessit, Contempsit mortem, sed carnem morte reliquit. [1061C] Illa dolens genuit, haec vita a vulnere caesa est: [1062A] Illa petit requiem, haec ferro in pulvere fusa, Piscibus, alitibus, tabo cinerique relicta est. Frangitur infelix laniata, sparsa liquescit, Surgere non meruit? quid enim committere sola Exanimis potuit? quae sic caussa invida vitae Impedit aut prohibet Dei dona capessere carnem, Cumque sua socia conjunctam vivere semper? Cernere quid fuerit conversa in pulvere quondam? Post meritos renovata ferat Deo laudis honores, Non ignara sui, fragilis, mortalis et aegra Certatis, magni possit quid vivida virtus, Qui bonus atque potens vitam non invidet ulli. Haec captiva fuit mortis, haec vincta peribit, Quam Dominus mira sapientia fecit et arte? Hanc virtute sua miranda suscitat ipse, [1062B] Hanc revocat dux ipse, et hanc sua gloria vestit. Ergo Dei aptavit ars et sapientia corpus, Quod cupit, his fieri; deest hoc virtute reduci? Caussa potest pietati nulla resistere sanctae; Ne major sit caussa mali, quam summa potestas, Ut cognoscat homo jam nunc Dei munere salvus, Mortalis quondam, nunc inviolabile et ingens Vestitus lumen, vivus cum corpore totus, Immensum virtute Deum, pietate perennem, Per Christum regem, per quem via lucis aperta est; Et jam luce nova, jam dono plenus utroque, Fructibus et vivae paradisi laetus amoenis Laudet in aeternum coelesti dives in aula.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER SECUNDUS.

 
 

DE CONCORDIA VETERIS ET NOVAE LEGIS. [1061]

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM LIBRI II, ETIAM IPSIUS AUCTORIS.

 
 

Inde sequens conjuncta docet mysteria legis, Inque novo Deus quae foedere tradidit unus.

 
 

NOTA.

 
 

Porro his verbis, satis obscuris, indicat auctor scriptum esse hunc librum de consonantia veteris et novae legis, quod adeo recens titulo adjecimus. Prout etiam castigavimus Deus, pro divis tum quod non semel libris producat priorem syllabam dictionis Deus, tum quod non soleant veteres aliquos divos vocare, tum denique quod ad institum faciat Deus unus contra plures Marcionis Deos. PAM.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[1061D] Postquam fracta fides refugis spirantibus hostis, [1062D] Et glomerata dolis, emersit pestis operta Sponte sua, mendax contempto Numine sensus [1063A] Confixit plagas, fallaci tramite pallens Sanctorum dictis sua miscuit impia verba, Inque bonum semen lolium miserabile sevit. Inde volens omnem caussam constare ruinae Scilicet ut sua facta Deo subsignet iniqua Ocius, et possit suasos infigere poenis; Veris falsa tegens, et lenibus aspera vertens; Et roseis sertis hastae mucrone coperto, Improvise necans incautos morte suprema. Supremum nefas, in tantum dementia mersos Abruptos homines, Numen sine fine tremendum Dividere in partes; Christi sublimia facta Falsa laude sequi, culpareque gesta priora, Innumerata Dei miracula, visa nec umquam, Ante nec audita, contentaque corde nec ullo. [1063B] Tam temere scelus illicitum componere verbis, Adversum sese duo Testamenta sonare, Contra prophetarum Domini committere verba, Dissimili longe sententia velle probare, Omnem Legis et infamem deducere caussam; Sanctorumque patrum vitam reprobare priorem, Quos in amicitiam adlexit Deus, ad sua dona. Accipitur sine principio pro parte minori, Quattuor ex uno cum sint, ex quattuor unum; His tamen una placet, reprobat tres denique partes, Auctoremque sui Paulum per multa capessunt. Necnon ex ipso furiebat in extima verba, Omnia quae veteri de foedere cumque locutus, Dura videntur eis, merito quia corde gravatis. Pondus apostolicum, fulgentis gratia verbi, [1063C] Lumina praeducit menti, neque cernere possunt; Spiritu lata putant hebetes, animalia digna.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Sed vos, qui nondum penitus, duce Numine falso Mente ipsa reprobi, penetrastis ad intima mortis, [1064A] Discite de fonte fluvium manare perennem, Qui nutrit illum, bissenos gratia fructus, Exit et in terram, ventosque in quattuor orbis, Tot fluit in partes fontis color et sapor unus. Sic et apostolico decurrit Ecclesia verbo, Ex utero Christi, Patris omnis gloria plena, Sordes diluere et fata mortua vivificare. Quattuor in numero diffusum in gentibus unum, Electaque fide susceptum, doctor opimus Tradit Evangelium Paulus sine crimine mundum, Absque hoc et Galatas vetuit discedere sanctos, Quos falsi fratres se circumcidere suasos, Atque elementa sequi, nova libertate relicta, Umbra futurorum veteri servire docebant. Has habuit Galatis caussas conscribere Paulus, [1064B] Non ut Evangelii partem pro corpore toto Exciperent modicam, majori parte relicta. Atque adeo non verba libri, sed missus in orbem Ipse Christus, Evangelium est, si cernere vultis, A Patre qui venit, solus bona nuntia portans Testificata prius; cujus ingens gloria complet, Ostendens opere quantus sit conditor orbis. Cujus facta, simul dictis conjuncta, fideles Illi, Matthaeus, Marcus, Lucasque, Joannes, Conscripsere, mera, non extera verba locuti, Spiritu sancta Dei, tanto praesente magistro.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Hic agnus Paschae suspenditur hostia ligno; Hunc Paulus phase, conscribens decreta Corintho, Occisum tradit vitamque, Deumque futurum [1064C] Promissum patribus, quos illectaverat ante. Cernite quid virtus, quis paschae possit imago, Sic verum quid sit poteritis pascha videre. Ne fidus pater, et vates cui pignus et haeres Charus erat, quem forte Deus donaverat illi, [1065A] Hunc Deo mactaret, merito tentatus amore; Supplicium magnum; sanctus pro sanguine sanguis Connexus capite spinis ostenditur agnus Hostia sancta Deo. Cujus de morte piati Esset ut in signum et vastatae pignora gentis, Sanguine signantur postes et limina multa, Immane auxilium, caro testis creditur esca. Jesus transgressus Jordan terraque potitus, Lege dedit pascham, gaudens atque immolat agnum. Et reliqui magni reges sanctique prophetae, Non ignorantes certae promissa salutis, Ingentemque, metu pleni, transcendere legem, Venturam summae virtutis imagine molem, Inspectam e speculo celebrarunt ordine pascham. Denique, si celeri primordia mente recurras, [1065B] Invenies funesta nimis, post impia verba: Credulus heu! facile nudatus tegmine vitae, Pellibus ut tegeretur homo, suspenditur agnus, Aut peccata necat, aut sanguine funera delet, Aut coperit nudos, fovet aut suo vellere vulnus. Non pecoris sanguis humano sanguine pluris, Ut pro peccatis oblatus dirimat iram,   Aut multae plebis, veluti si carior agnus. Auxilium immane, tantae tutela salutis, Oblatus potuit pretium satis esse redemptis. At Deus omnipotens, coeli terraeque creator, Immensus, vivus, perfectus, luce perennis, His non placatur, pecudum neque sanguine gaudet. Omnia mactentur pecora, grex omnis in aras Decremet, ut veniam vel peccati expiet unus: [1065C] Nequaquam Domini sapiens maculata figura, Tam vili pretio caro foeda paravit honores; Sed spes et promissa fides mortalibus olim, Haec operata tulit, magnae rationis imago, Praemeditata Patris, nimia pietate parata Venturum Christum terris, hominemque futurum; Quem visum Joannes, baptismi primus apertor, Et vatum socius, necnon et apostolus ingens, Praecursor missus certus, testisque fidelis, Augustus vita, sublimi laude notatus, Olim pascha Dei, verum quaerentibus agnum, Ostendit tandem venisse, piacula facti Qui delicta suo multorum sanguine solvat, Pro reprobis probus, et charus, pro vilibus unus, Corpore homo vitaque Deus, mactatus ut agnus, [1065D] Acciperet nos et nobis se effunderet ipsum. [1066A] Sic placuit Domino mortem spoliare superbam; Sic poterit miserandus homo sperare salutem. Hunc pascham Paulus mactatum praedicat agnum; Nec species Domini pecoris sublimis inertis Consimilis patitur, quapropter dicitur agnus; Sed quia lanities renovata haec corpora vestit, Dat tegimen multis, unquam nec deficit ipse. Dat tegimen multis, unquam nec deficit ipse.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Sic Dominus virtute Patris, quos morte redemi. Exutos sua luce tegit, quae semper in illo est. Ergo Pastor ovem qui perdidit, ipse requirit. Is robur spinasque uvae calcare paratus, Aut rabiem superare lupi, pecudumque potiri. Eripere fortis, contemptis dentibus ultro, [1066B] Objectat sese leo pelle obtectus ovili, Decipiens habitu, rapturus sanguine fauces. Adam vi captum sic quaerit Christus ubique, Ipse viam gradiens, qua mors operata ruinam est Omnia perlustrans veterum monumenta virorum, Singula perspiciens, exemplis omnibus unus, Ex utero incipiens inimicam expellere mortem, Conceptae simul in gremio cum semine carnis Aetates omnes tacita sapientia lustrans, Debita suscipiens, cunctos mundare paratus, Reddere factori multos, quos sparserat unus. Et quia terribilis puteo demersus iniquo Vir cecidit, suasit virgo subducta dracone; Consilio placuit, tegmen coeleste reliquit; Arguit hos lignum nudos, mors atra coegit, [1066C] Ex eadem massa simili ratione refecta Jam renovata, redit flos carnis, et hospita pacis Virgine desponsa caro, non ex semine nato Artifici conjuncta suo, sine debito mortis Angelus haec mandata Patris, per sidera defert Lucida, ut angelica credantur nuntia fama, Virginis ut virgo; carnis caro debita solvat. Talibus ingressus sequitur vestigia mortis Parvulus immanis, senior puer et juvenis vir. Post, ubi justa viri completa est roboris aetas, Paulatim solitus socia deperdere vita; In foedas etiam rugas et inertia membra Mutari specie vacuatis sanguine venis Constitit, haud habitum passus veterascere carnis, Quave manum extendit temere contingere lignum. [1066D] Qua die quove loco cecidit clarissimus Adam, [1067A] Hac eadem redeunte die volventibus annis In stadio ligni, fortis congressus athleta; Extenditque manus, poenam et pro laude secutus Devicit mortem. quia mortem sponte reliquit, Exuit exuvias carnis et debita mortis; Serpentis spolium, devicto principe mundi, Adfixit ligno, refugarum immane trophaeum. In cujus signum Moses suspenderat anguem, Et quotquot fuerant multis serpentibus icti, Adspicerent ipsum fictum fixumque draconem Post, ubi secretas inferni venit ad undas, Atque suum victor captivum luce retexit, Adstanti jussumque Patris virtute peregit, Sponte suum corpus quod liquerat, ipse recepit. Caussa haec mortis erat, eadem via facta salutis; [1067B] Nuntius ille doli, sed pacis nuntius iste; Sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem. Virgo viro nocuit, sed vir de virgine vicit. Cujus in exemplum, sopito corpore somno, Sumitur ex latere mulier, quae costa mariti; Quam carnem de carne sua deque ossibus ossa, Evigilaus dixit, praesaga mente locutus. Mira fides, merito Paulus certissimus auctor, Christum de coelis Adam docet esse secundum. Veritas ipsa suis exemplis usa refulget; Nec cupit ex alieno acres ostendere gressus: Pauperis hoc opus est, propriae virtutis egeni: Haec Paulus docuit magnus mysteria docta, Scilicet in Christo esse decus, tuum, Ecclesia, cernens [1067C] Hujus de latere, ligno pendentis in alto Corporis exanimi sanguis manavit et humor. Foemina sanguis erat, aquae erant nova dona lavacri, Haec populi vera est viventis Ecclesia mater, De Christi nova carne caro, deque ossibus ossum . Golgotha locus est, capitis calvaria quondam; Lingua paterna prior sic illum nomine dixit; Hic medium terrae est, hic est victoria signum: Os magnum hic veteres nostri docuere repertum Hic hominem primum suscepimus esse sepultum, [1068A] Hic patitur Christus, pio sanguine terra madescit, Pulvis Adae ut possit veteris cum sanguine Christ Commixtus, stillantis aquae virtute levari . Haec ovis est una quam se per sabbata vivam Inferni e puteo statuit subducere pastor. Propterea cunctae carnis praemortua membra Curabat sabbathis, aut caeci a germine nati Lumina, quae nondum dederat, cernendo peregit; Aut hominem totum exanimem, per sabbata vivum Deque sepultura, praesenti plebe, vocavit; Ipse novi factor, veteris bonus ipse refector, Aut quae defuerunt supplens, aut perdita reddens. Haec ineunte die sancto sperantibus in se Facturus plene pro pacto, posse docebat.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

[1068B] Quid? caro si moritur, nec spes datur ulla salutis, Quas habuit caussas hominem se fingere Christus, Et medicare homines, aut curam carnis habere? Corruptela potens liquefactum solvere corpus: Non poterit virtus Domini revocare solutum? Credunt interitu qui non sua corpora solvi, Non credunt Domino, sua qui vult mersa levare, Aut nolle praestare bonum, neque posse potentem Dicunt, ignari quanto de crimine lactent, Infirmas ausi caussas praeponere morti. In grano latet arbor, et hoc nisi terra sepultum Putrescat, non dat decoratos arbore fructus. Jam liquidae stringentur aquae; stridente rigore Saxa fient, et semper erunt, nisi magna potestas [1068C] Solverit inducto molli spirante tepore. Viticulae in gracili latet ingens corpore botrus; Si quaeras, non est: cum vult Deus, esse videtur. Arboribus folia, spinis rosa, germina campis Mortua deficiunt, et rursus viva resurgunt. Haec homini Deus ante oculos revocata reformat, Propter quem locuples primus large omnia fecit. Omnia nuda cadunt, suo corpore singula vestit: Cur hominem solum, cui tantos fudit honores, Non tantum revocet sibi, quem super omnia fecit? [1069A] Ergo caro et sanguis Dei regno digna negatur, Tamquam sit Paulus proprie de carne locutus. Ille quidem magna docuit, sed inania corda. Carnali sermone putent; nam pristina facta Sanguinis et carnis voluit sub nomine dicta, Coelestis magni memoratus verba magistri, Qui per aquam de se genitis sui nomen honori Donavit, pignusque suo de spiritu fudit; Ut cujus fuerant homines virtute redempti, Hujus et acciperent renovati nomen honoris. Ergo, quia populis, nondum suo fonte renatis, Sordibus antiquis tectis, et debito mortis Ex veteri caussa regnum coeleste negavit, Dicens humanum rursus debere renasci; [1069B] Quod natum est de carne, caro est, de spiritu, vita. [1070A] Radicis veteris nova germina gloria mutans Ablutum corpus jam non de carne vocari; Hoc sequitur Paulus, sic est de carne locutus, Denique dixit oportere superindui vestem, Hunc habitum fragilem, mortalem contegi formam. Non aliud corpus dari, sed prius illud inermem Undique regno Dei lato circumdari totum, Momento aspectus oculi mutabitur, inquit, Ut rufae cerae facies dispanditur herba, Et mutat proprium candenti sole colorem: Sic eadem caro fulgenti de gloria sumens, Gaudebit semper gaudens et morte carebit, Devictum clamans crudelem corporis hostem, Glutitam mortem, fortis victoria Christus, [1070B] Ingentes Deo summa ferens ad sidera laudes.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER TERTIUS.

 
 

DE CONCORDIA PATRUM VETERIS ET NOVI TESTAMENTI.

 
 

 

 
 

[1069] ARGUMENTUM, ETIAM IPSIUS AUCTORIS.

 
 

Tertius, ingenua gentem de matre creatam, Vatibus et patribus sacratos esse ministros.

 
 

NOTA.

 
 

Ubi subintelligi debet TRADIT, aut quid simile: tractat enim libro tertio (quod adeo etiam titulo adjecimus) de concordia patrum veteris et novi Testamenti, occasione illius Apostoli (Gal. IV, ex Isa. c. LIV): SCRIPTUM EST ENIM: LAETARE, STERILIS QUAE NON PARIS; ERUMPE ET CLAMA, QUAE NON PARTURIS, etc. Et illius: ILLA QUAE SURSUM EST JERUSALEM LIBERA EST, QUAE EST MATER NOSTRA. Hoc enim (est) quod in dicto argumento dicitur: INGENUA GENTEM DE MATRE CREATAM. Plura autem habet auctor initio libri V, sed ita obscura, ut praestet suo loco dumtaxat tractare.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[1069C] Jam genuit, quondam sterilis cognomine, mater, Jamque novus gaudet populus de libera natus, Expulsa famula merito cum prole superba; Viventis quoque fontis aquas ingrata reliquit, Et tepidis errans ardenti sidere potat. Jam possunt gentes Abraham clamare parentem, Quae vocem Domini simili ratione secutae, Omnia liquerunt peregre se sistere vitae. [1070C] Laetare, o sterilis, promissam concipe plebem; Erumpe et clama, qua nulla prole beata. De qua dicebat per vates Spiritus olim: Haec genuit gentem multis ex gentibus unam, Cujus principio semper pia membra laborant:

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Hujus Abel justus, pastor pecudumque magister, Fraternae occidit quem olim violentia dextrae; Hujus Enoch, insigne decus, de corpore membrum [1071A] A Deo digressos populos facinusque sequentes, Deum furit in terris refugarum turba latronum; Sacrilegum genus ut fugeret crudele gigantum, Consilio revocabat, in omnibus ipse fidelis. Ingenti gemitu placuit, meritoque labore Translatum magno pignus servatur honore. Perfectus laude et sine culpa Noe repertus Testificante Deo justus in adultera plebe, Bis quinquagenis arcam qui texuit annis, Venturum excidium factis et voce ferebat; Promeruit tantis ereptus mortis ab undis, Et cum prole sua servatus. Gente sequente Est Abraham, cujus gnatos vos esse negatis, Qui primus, genere et patria et genitore relicto, Voce Dei suasus, secessit in extera regna, [1071B] Tanto Dei meruit sublimis dignus honore, Gentibus ut pater et populis credentibus esset. Cum patribus Jacob, quorum pater ipse, per omne Vitae suae spatium laetissima tempora Christi Praececinit verbis, actu, virtute, labore. Hunc sequitur Joseph, faedae sine sorde juventae, Carceris et durae conficta calumnia poenae: Gloria post gemitus, regnique secunda corona, Inque fame panis tribuendi larga potestas. Tam propria Christi, tam lucida lucis imago Omnibus est manifesta, quibus sunt lumina menti, Ut speculo vultus firmam spem cernere possint. Judas ipse pater, regalis sortis origo, Unde duces geniti, cujus de semine reges Nunquam defuerunt, donec ventura potestas
[1071C] Gentibus expectata diu promissa veniret.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Dux populi Moses, qui limina regia liquit, Spernens divitias florentes tempore parvo, Maluit adflictus populi portare labores Subnixa cervice, minis non territus ullis, Quam sibi delicias multasque remittere poenas, Pro magnaque fide, pro tanto mirus amore, Armatus virtute Dei magnalia gessit: Percussit gentem plagis, terramque reliquit, confundit regem durum, populumque reducit; Calcavit fluctus, hostes demersit in undis; Fecit aquam dulcem per lignum, semper amaram, Cum Christi populo manifeste multa locutus, Cujus de facie lux et nitor ore refulsit; [1071D] Acceptam legem per paucos fudit in orbem, [1072A] Exempla implicita propriorum certa laborum, Percussit petram, jussus quoque flumina fudit; Extenditque manus, ut signo vinceret hostem. Omnia de Christo, per Christum cuncta loquuntur. Hic probus et magnus cum laudis pace quievit. At Jesus Nave filius, Auses ante vocatus, Spiritus hunc sanctus socium sibi nomine junxit Hinc fluvium scidit, et populum transire coegit; Distribuit terram gratis, promissa paterna; Solem cum luna statuit, dum vinceret hostem; Expulit externas gentes prolemque gigantum; Excidit lucos, aras et templa subegit;
Omnia legitima solemnia mente peregit; Nominis exemplum Christi, virtutis imago.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

[1072B] Quid de Judicibus populi per singula dicam? Quorum virtutes si conscribantur in unum, Verborum spatio numerosa volumina complent. Attamen ex multis paucorum dicere vitam, Corporis explendi verborum postulat ordo. Ex quibus ut Gedeon dux agminis, acer in hostem, Non virtute sua tutelam acquirere genti, Firmatusque fide signum petit excita menti, Quo vel non posset vel posset vincere bellum, Vellus ut in noctem positum de rore maderet, Et tellus omnis circum siccata jaceret, Hoc inimicorum palmam coalescere mundo; Atque iterum solo remanenti vellere sicco, Hoc eadem tellus roraret nocte liquore; [1072C] Hoc etenim signo praedonum stravit acervos, Congressus populo Christi, sine milite multo, Tercenteno equite (numerus Tau littera Graeca) Armatis facibusque et cornibus ore canentum. Vellus erat populus ovium de semine sancto; Nam tellus variae gentes fusaeque per orbem; Verbum quod nutrit, sed nox est mortis imago, Tau signum crucis, et cornu praeconia vitae, Lucentesque faces in ulychno, spiritus ardens Scilicet hoc testamen erat virtutis imago, Non prius angelica mortis fera praelia vinci, Quam populo indocili merito sua culpa relicto, Florentesque fide gentes in laude receptae. Debbora quin mulier super omnem maxima formam, Pro patria quae belligero subnixa labori, [1072D] Stipite sub palmae populum vicisse canebat, [1073A] Quapropter victi simul hostes terga dedere: Sisara dux fugit, cui non vir, nec manus ulla Restitit. Hic Baal Christi victoria signo Exemplo refuga, devicit foemina ligno. Jephtha fide firma, qui duro vulnere votum Ausus mercedem belli Deo dicere grandem, Hic quia quae non vult Dominus, promiserat amens. Occurrit primo charum sibi pectore pignus: Nulli sperata cecidit quod sorte repente, Promissum ut staret, solvit pia jura parentis, Peccati votum violenta mente coperuit Immanis timor orbatae solatia vitae Pro scelere obtinuit famam, pro crimine laudem, Necnon Sansonis super omnia corpora vires, Spiritus hoc donum capiti concessa potestas, [1073B] Pro populo solus, nullo mucrone, nec armis, Os retinens asini, prostravit corpora mille: Vincula nulla virum vinctum potuere tenere; Gloria sed postquam captivi mota recessit, Occidit, atque hostes victus sua morte redemit.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Mirificus Samuel, cui reges ungere primum Praeceptum, dare chrisma viros ostendere christos Talibus in vitae spatio laudabilis egit, Ut quaque post requiem prophetica jura teneret. Psalmographus David, magnus rex atque propheta, Passurum Christum submissa voce canebat, Sponte quod ingratus populus sine lege peregit, Cui Deus ex utero fructum promiserat olim, Prolem sublimi solio suo ponere sanctam: [1073C] Fixa fides Domini quae sponderat, omnia fecit. Aemulus Ezechias, populi corrector inertis, Oblitis legem qui restauravit iniquis, Haec olim mandata Dei prior omnia jussit, Qui precibus bellum, non ferri cuspide solvit. Hic moriens, lacrymis annos ac tempora vitae Accepit, merito talem tulit actus honorem. Ingenti zelo Josias, rector et ipse, Tantum nemo supra nec postea taliter egit: Idola destituit, destruxit templa nefanda, Atque sacerdotes super aras igne cremavit, [1073D] Ossa prophetarum falsorum cuncta refodit, [1074A] Incenditque aras adolenda cadavera lignis. Insignis fidei in laudem (memorabile) tactus Nobilis Helias, qui nondum debita mortis Gustavit, quoniam rursum venturus in orbem est: Ergo infracta fides, populum regemque furentem, Militiam Domini qui deseruere beatam, Verberibus flammis castigans hostes amaris, Sidera conclusit, tenuitque in nubibus imbrem. Esse Deum ostendit cunctis, apparuit error: Nam madidae partes hostiae fluvio, super aras De coelo precibus, veniens vi, flamma comedit; Et quotiens voluit, totiens ruit ignis ab alto: Divisit fluvium transgressus et avia fecit, Sublatus curru paradisi vectus in aulam est. Hujus discipulus sortis successor Heliseus, [1074B] Qui duplicem Heliae petiit sibi sumere sortem Ad castigandam violento verbere plebem; Tantum pro Domino et talem spiravit amorem: Jordane percusso, pedibus via facta regressus, Demersam fluvio relevavit virga securim; Mortificumque cibum in vitalem transtulit escam, Detinuit pluvias iterato tempore duplo; Mundavitque lepras; hostes caligine cepit: Cujus post obitum jam condita membra sepulchro, Abjectus quidam, mactatus caede latronum, Mortuus ut tetigit, revocata luce revixit.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Esaias, locuples vates, cui fontes aperti, Tam manifesta fides, verbum Dei ore profudit, Largaque per Christum Patris est promissa voluntas, [1074C] Praetestata viam vitae atque probata per ipsum est: Quem populus sectum ligno sine labe repertum, Immeritum demens crudeli morte peremit. Sanctus Hieremias quem gentibus esse prophetam Aeterni virtus jussit, dixitque futurum; Qui quoniam plebis facta inlaudanda revolvit, Et fore captivam, nisi poenituisset iniquos, In famulos fieri praesaga voce locutus, Vincula dura tulit, squalenti carcere clausus, Inque luto putei fames hausit tabida membra: Sed postquam quae noluerant audire probavit, [1074D] Atque hostes vinctum populum duxere triumphis, [1075A] Horrida vix tandem caruit sua dextra catenis; Nulla morte virum constat, neque caede peremptum. Ezechiel fidus, dives cui gratia verbi Concessa est; peccatorum secreta videre, Afflictus lugere suos, veniamque precari, Cernere vindictam sanctorum caede futuram, Sanctorumque locum regni, carnisque salutem Spiritu implicitus, gressus aditusque videre. Osea, Amos, et Micheas, Joel, Abdia, Jonas, Atque Naum Habacuc, Sophonias, Aggaeusque, Zacharias vim passus, et angelus ipse Malachim; Hi vates Domini, quorum chorus usque canentum, Ac pariter laudis propriam meruere coronam. Quam magnus Daniel! qualis vir! quanta potestas! Qui falsos testes ipsorum prodidit ore, [1075B] Servavitque animam damnatam crimine ficto, Somnia secreta et regis prior ore resolvit; Praevidit Christum regnorum solvere membra; Pro Domino reus est, factus quoque praeda leonum; Servatisque palam cunctis, in pace quievit. Hujus tres socii vix digna laude canendi. Ex numero tanto decretum regis iniquum Contempsere pii, quorum data corpora flammis, Tradere se poenis potius pro nomine magno, Quam genibus nixi simulacro pandere palmas: Jam praeclara fides, jam spes super omnia fulgens Extinxit rabidos ignes, et vicit iniquos. Esdras vates, legis doctor et ipse sacerdos, Qui populum captum post tempora plena reduxit, Ignibus et multa consumpta volumina vatum [1075C] Spiritus completus, memori omnia reddidit ore.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Grandis Joannes super omnes semine natos; Cujus difficile poterimus dicere laudes: Ablutor carnis, Domini praecursor apertus, Ablutor Christi, prior ipse renatus ab illo, Foederis ille novi primus veterisque supremus, Proque via vera prior hostia caesus obivit. Ecce Deus Christus; pariter bissena juventus, Omnibus una fides, amor unus et una potestas, [1076A] Flos hominum, mundo lucentes lumine Christi, Et comites et apostolici, qui vera locuti, Auribus audivere, oculis videre salutem, Tractavere manu corpus de morte receptum, Convixere cibo assidue, testantur ut ipsi. Hunc Paulus, praelectus apostolus in vice missus, In coelos raptus vidit quoque; missus ab illo, Barnaba cum comite, sociisque prioribus, uno Foedere conjunctis, per gentes tradit ubique Esse caput Christum, sunt cujus Ecclesia membra, Corporis ipse salus, membrorum vita perennis; Ipse caro factus, pro cunctis ipse peremptus, Ipse resurrexit primus, spes una salutis; Discipulisque suis formam dedit: hi simul omnes Indignas varie poenas pro nomine passi.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

[1076B] Talia membra gerit specioso corpore mate Libera, quod nunquam Domini praecepta reliquit, Inque domo senuit, Domino lectissima semper, Invidiam, poenas ejus pro nomine passa: Nam sterilis quoniam, nondum secura futuri, Ediderit populum coelesti, semine natum. Atque suae famulae, portavit spreta dolorem, Hanc sterilem quondam, nunc tempus cernere matrem Haeredem natum suae libertatis habere, Non similem famulae, quanquam de semine coeli Conceptum genuit, sibi conditione jugatum: Absit ut illicitis verbis, temeraria voce Egregios homines, ardentia sidera coeli, Semine conjunctos tantum, vel sanguine plebi, [1076C] In solidum passim famulum dicatis atrocem, Aut populum Domini legis mandata secutum, Servili specie quisquam putet esse loquendum. Sed peccatorum vacuam sine mente catervam, Qui promissa Dei, dubia spe, corde locarunt, Praesentis vitae misera dulcedine victos, Debita servitio capitis sua culpa subisset, Si legem plebi peccati caussa jugabit. Nam servire Deo, totoque incumbere corde Intemerata fides, libertas sponte paratur. [1077A] Ergo patres justi, sancti, sine labe prophetae, Adventum Domini multi cecinere futurum; Testanturque fide coelestia jussa profanis, Cum quibus immanes satiati gloria Christi, Consortes virtutis, verba sacrata replentes Firmavere fidem, factis praedicta probando.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Quorum discipuli, qui successere per orbem, Conflati virtute viri, nostrique magistri, Conjunctos operis nobis tribuere honores. Ex quibus electum magnum plebique probatum Hac cathedra, Petrus qua sederat ipse, locatum Maxima Roma Linum, primum considere jussit. Post quem Cletus et ipse gregem suscepit ovilis. Hujus Anacletus successor sorte locatus: [1077B] Quem sequitur Clemens; is apostolicis bene notus. Evaristus ab hoc rexit sine crimine legem. Sextus Alexander Sixto commendat ovile: Post expleta sui qui lustri tempora tradit [1078A] Telesphoro; excellens hic erat, martyrque fidelis; Post illum socius legis, certusque magister; Cum vestri sceleris socius, praecursor et auctor Advenit Romam Cerdo, nova vulnera gestans: Detectus, quoniam voces et verba veneni Spargebat furtim; quapropter ab agmine pulsus, Sacrilegum genus hoc genuit spirante dracone. Constabat pietate vigens Ecclesia Romae Composita a Petro, cujus successor et ipse Jamque loco nono cathedram suscepit Hyginus. Post hunc deinde Pius, Hermas cui germine frater Angelicus pastor, quia tradita verba locutus: Atque pio suscepit Anicetus ordine sortem: Sub quo Marcion hic veniens, nova pontifica pestis, Nondum secretum facinus suo corde reclusum, [1078B] Passim vulgo loquens latebrosa perfidus arte. Sed postquam coepit mortis proferre sagittas, Abjectus merito tam saevi criminis auctor, A sanctis reprobus, patuit mirabile monstrum.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER QUARTUS

 
 

INCERTI AUCTORIS, DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.

 
 

[1077] Quartus et ipse refert obscura piacula Legis Esse typum veteris, quae paruit hostia vere. Jamdudum exspectata piis cum semine sancto.

 
 

NOTA.

 
 

Quibus verbis, alias satis obscuris, indicat piacula, id est sacrificia veteris legis, fuisse typum verae hostiae, christi. Qua explicatione cum antitheses Marcionis dissolvat, quas hoc libro aemulamenta nuncupat; libri hujus titulo adjecimus: DE MARCIONIS ANTITHESIBUS.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[1077C] Haec populo juveni, qui dives, liber et haeres Possidet aeternam spem laudis jure dicatam, Non ut doctores (solus daret omnia Christus), Sed famulos Christi, jubet inviolata potestas Ingenti zelo flagrantes, pacis amore Armatos, molem belli deducere terrae Excelsas turres, et moenia saeva malorum, Surgentesque minas, populi contra agmina sancti Detrahere, vacuas voces dissolvere vento. Quapropter merito nos aemulamenta locuti Ipsius ex verbis, etiam monumenta salutis Nitimur exprimere, quae gratia larga profudit, [1077D] Praedonisque plagam sanctis aperire copertam [1078C] Ex improviso ne quis rudis, inscius, auda Incidat, et captus coelestia dona relinquat.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Ergo Deus cunctis mortalibus unus ubique est, Aeternum regnum, profundae lucis origo, Fons vitae, potus sapientia conditus omni. Protulit ipse orbem, cujus sinus omnia cingit: Nulla illum regio, nullus locus ambitu claudit; Materies nulla est facta, ut si sponte perennis, Quae fuerit semper, nullo facto recreata; Coelorum, terrae, maris infernique locator. Spiritus aeris est divisor, conditor, auctor, Solus perpetuus Deus est, immensa potestas. [1078D] Hunc lex esse Deum populo monstraverat unum, [1079A] Cujus vox Mosi pollens in monte locuta est. Illius haec virtus, sapientia, gloria, verbum, Filius, immenso genitum de lumine lumen, Per vatum voces hunc unum clamitat esse. Ordine suscipiens Paulus, sic tradit et ipse Unum hunc esse Patrem, per quem sunt omnia facta; Atque unum Christum, per quem Deus omnia fecit, Ad quem se curvare genu plane omne fatetur, Ex quo omnis patria in coelo terraque vocatur; Qui zelat populum summo pietatis amore Ut pater, et sancte vult omnem vivere carnem, Apparere sibi mundam sine crimine plebem, Hoc zelo nostram custodit lege salutem, Legitimos monet esse, jubet, castigat et instat, Corripiens Galatas fratres et apostolus idem, [1079B] Talem se Paulus zelum se scripsit habere.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Reddidit ergo Deus gratis peccata paterna In cataclysmo enecans pariter cum prole parentes; Genteque jam quarta genitos de stirpe nepotes, Cum fere nongentos hos tunc adjuverit annos. Judicium durum, sententia saeva videtur, Parvulus et Sodomis adhuc insons, mollis, inermis, Ut careat vita; quid enim peccaverat infans? Quod crudele putes, hoc est pietatis honestum Auctores sceleris, facinus ne cresceret ultra, Exstinxit sobolemque patrum peccata sequentum. Sed non cum patribus poenas innoxius infans Perpetuas luit; ignarus, neque criminis auctus, Ne fieret sceleris, consors aetatis adultae, [1079C] Sponte futura mala, mors immatura resolvit.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Cur Deus ergo jubet pecorum sibi sanguine fundi? Legeque constringit, ne quis transcenderet errans In populo, lapidum praesenti morte minatus. Atque iterum haec reprobat, negat haec sibi munera grata, Corripiens plebem peccati examine pressam. Ipse jubet verax, justus simul ipse repellit: Si quaeris caussas, errans desiste moveri; Caussa etenim fidei rationis imagine major. Aspice per speculum fulgentis luminis umbram, Quid vitulis sanguis, vitulae cinis, hircus uterque; Hic dimissus abit, cadit alter at hostia templo: [1079D] Sanguine nam vituli populum, simul omnia vasa, Atque sacerdotes et scripta volumina legis, [1080A] Sparsit aquae mixto vates sic jussus ab alto, Non propriam spem, nec speciem virtute vacantem, Exemplo vituli passurum in corpore Christum; Qui juga dura ferens humeris, temonis aratro Fortiter abrupit sua pectora vomere ferri, Infundens sulcis animae sui sanguinis undam: Nam templi vasa haec designant corpora nostra. Ipse Dei templum verum, non ante dicatum, Namque suo socios homines sibi sanguine fecit Atque sacerdotes voluit sui corporis esse, Ipse patris summi perfectus jure sacerdos. Auditum, visum, gressum mandavit inertem, Aspersitque libro testes praesaga locutus, Demonstrans legem suo vinctam sanguine sancto. [1080B] Hanc et per vitulam manifestat victima caussam, Sanguine de cujus pro plebe piacula sumens Intra velamen primus levita ferebat, Castrorum extra fores corpus jussuque cremavit, Cujus de cinere mundabat corpora lapsa Hoc Dominus noster, qui nos sua morte redemit, Extra castra, volens populi vim passus iniqui, Implevit legem, factis praedicta probando, Qui vere mundat plebem contamine plenam, Omnia concedens, quasi dives corporis auctor, Intra velamen coeli cum sanguine gressus, Effundit quem pro multorum mortibus unus. Ergo sacerdotem magnum decet hostia sancta, Quam digne perfectus habens, offerre probetur: Corpus habet, haec est mortalibus hostia viva: [1080C] Hanc dignam magnis, pro cunctis obtulit unam, Hircorum species homines dicat esse repulsos Ex duobus populis steriles, sine fructibus ambos, Quos in Evangelio Dominus quoque dixit, et haedo Abs ovibus cerni stantes in parte sinistra, Esse quidem quosdam Domini pro nomine passos; Sic actum sterilem, fructum velasse, supremo Hos merito dignos arae, decet esse prophetas; Abjectos alios, Lazaro ut dives iniquus, In sua duritie qui permansere repulsi.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Nam velum in medio pendens cernebat utrosque, Inque duas partes aedem diviserat unam. Interiora quidem sanctorum sancta vocata. Isthic ara sita effulgebat nobilis auro, [1080D] Testamenta simul, tabularum legis et arca, Pellibus agnotum coeli contecta colore, [1081A] Interius vestita auro, media omnia ligno. Hic tabulae legis, hic manna est urna repleta, Hic Aaron est virga, crucis quae germina profert, Ipsi dissimilis, styracis tamen arbore nata. Atque super Cherubin per formam quattuor unam Pandebant pennas, et sagmina jussa tegebant. Exterius velum, pars aedis aperta patebat, In faciem lato gravis aeris stabat aheno, Et candelabrum bis ternis undique ramis Connexis medio calamo, totidemque lucernae. Aurea materies complebat lumine templum.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Ergo prior templi facies communis, aperta, Declarat ritum populi sub lege morantis, In cujus tenebris septemplex Spiritus, unus [1081B] Lucebat sanctus semper plebemque tegebat; Hoc candelabrum verum vivaeque lucernae. Per legem et vates perlucens corde subactis, Inde typum terrae facta ara creditur esse, Hic operae populi, quas non sine sanguine sempe Obtulit, effuso, vitam sine lege, cruore, In patulo passim comparuit omnibus olim; Isthic et Dominus pro cunctis hostia factus Totam designat terram, specialiter aram. Foederis hinc etiam novi inenarrabilis auctor, Discipulus Joannes animas pro nomine passas Testatur tali sese vidisse sub ara, Clamantes Dei vindictam pro caede potentis; Isthic interdum requies; sub corpore terrae In parte ignota quidam locus exstat apertus, [1081C] Luce sua fretus, Abrahae sinus iste vocatur, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Altior a tenebris, longe semotus ab igne, Sub terra tamen: haec ara vocatur ahena, In qua velamen pullum memoravimus esse; Dividit haec partes ambas, unaque recludit [1082A] Dissitam ab aeterna, cultura et temporis usu. Non inimica sibi quamvis distantis amoris, Tempore divisa et spatio, et ratione ligata; Una domus, quamvis velo partita videtur, Atque adeo passo Domino, velamine rupto, Coelestes patuere plagae, caelataque sancta Atque duplex quondam facta est domus una perennis.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Interius templum, populum de nomine Christi Coelesti cultu, ipsa Dei mandata sequentem (Personae hic propriae vere non umbra ligatur), Perfectis rebus completum tradidit ordo. Arca, sub exemplo, corpus venerabile Christi Ostendit, sacro per lignum spiritu junctum. [1082B] Aeriae pelles caro, non ex semine nata, Extensa in ligno, simul intus spiritus ardens Aurigera specie conflatus, jungitur illi, Ut caro pace data, cum spiritu mixta vigeret. Carnis et urna typum Domini fert aurea plena, Foederis ipsa novi Dominum declarat aperte; Manna, quod est panis coelestis verus, in illum Traditus a Patre, quem tribuit pro pignore sanctis, Perfecte dabit hunc illis, qui vincula pacis Semper amatores operum tenuere bonorum. Et tabulae duplices conscriptae legis, in arca, Significant simul haec in Christo condita semper, Qui vetus atque novum mandatum pertulit ipse: Arca Patris summi, per quem dedit omnia dives. Et virga styracis fructus nucis adtulit ipsa [1082C] (Virginis haec species, genuit quae sanguine corpus), Conjuncta in ligno, sedabit mortis amarum Interius fructum dulcem, de Spiritu sancto, Sicut Esaias virgam de semine Jesse Praedixit Mariam, de qua flos exit in orbem. [1083A] Ara nitens auro coelum declarat in alto, Quo sanctae subiere preces, sine crimine missae: Hanc aram Dominus dixit, qua munera si quis Offert, ut primum pacem cum fratre retractet, Sic demum flagrare preces ad sidera possunt. Hoc Christus, victor solus primusque sacerdos, Obtulit incensum, precibus non arbore natum. Nam Cherubin cum sit bis binis vultibus unum, Est unum verbum, per quattuor ordine ductum, De Patre quae Christus plenissima pertulit ipse Mandata sperata novi, solatia vitae. Ast quater alae sex, veteris praeconia verbi, Testificantis ea quae postea facta docemur; His alis volitant coelestia verba per orbem; His etiam Christi sanguis contextus habetur, [1083B] Obscurae vatum praesago dictus ab ore. Alarum numerus antiqua volumina signat, Esse satis certa viginti quattuor ista, Quae Domini cecinere vias et tempora pacis. Haec cohaerere novo cum foedere cuncta videmus: Sic quoque Joannes, sic pandit spiritus illi Tot numero solio senioribus insuper albis, Atque coronatis cohibentibus omnia mitra, Ad solium Domini, vitreum et mare, stare sub igne, Quattuor aligera atque oculis animalia plena Intus et exterius, quae sunt arcana patere, Significat verbo simul omnia clausa videri; [1083C] Nam vitreum flammae mixtum mare, dona lavacri [1084A] Spiritu conflato credentibus esse tributa. Quae pietas Domini! quis tantum dicere possit, Ante tribunale, ante, pavimentum quae paravit Ut fora judiciumque sibi anticipare volentes, Et fugerent, esset properanti copia lata!

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Sic igitur Lex et miri cecinere prophetae, Omnia sic conjuncta vigent, veterisque novique Foederis, illa sacra et verborum immania dicta. Sic et apostolicae voces testantur ubique, Nec quidquam veteris non est novo denique junctum. Sic errant, et dictorum sic facta retorquent, Qui falsas finxere vias; Dominumque Deumque Aeternum regem, qui tantum protulit orbem, Detrectant; aliud quaerunt sub nomine ficto; [1084B] Mentibus orbati, quas amisere furentes; Externum legi Christum affirmare volentes, Nec mundi Dominum, carnis neque velle salutem, Nec virtute Patris, factorem corporis ipsum; Quos obturatis fugiendum est auribus ultro, Ne sermone suo maculent innoxia corda. Nos igitur, quos tanta Dei perfudit honestas, Veraque doctoris coelestia verba magistri Instituere bonis, recta et monumenta dedere, Semper honoremus Dominum, sine fine canamus, Gaudentes puraque fide certaque salute (Nati vero Deo nutrimur pane perenni) [1084C] Aeternam toto sperantes pectore vitam.

 
 

 

 
 

 

 
 

LIBER QUINTUS.

 
 

  DE VARIIS MARCIONIS HAERESIBUS. [1083]

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM.

 
 

Hic quintus nexus nodosque resolvit, In planum mala convolvit quaecumque latebant.

 
 

NOTA.

 
 

Tractat enim pene omnes Marcionis haereses, et ad argumenta ejus paucis respondet: quo fit ut titulo adjecerimus: DE VARIIS EJUS HAERESIBUS.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

[1083D] Primus erat referens inimici ex ordine verba, Quae refuga illicite molitus protulit amens; Hinc etiam carnis spes et victoria Christi, Et species breviter falsarum dicta viarum. Inde sequens conjuncta docet mysteria legis, Inque novo Deus quae foedere tradidit unus. Tertius ingenua gentem de matre creatam, Vatibus et patribus sacratos esse ministros, [1084D] Quos numero bis sex de cunctis, Christe, legebas; Majorum natu cum nomine tempora lustri Tempora servati, sceleris cui paruit auctor Ignotus, sine lege, vagus, cum prole relictus. Quartus et ipse refert obscura piacula legis Esse typum veteris, quae paruit hostia vere, Jamdudum expectata piis cum semine sancto. Hic quintus multos nexus nodosque resolvit; In planum mala convolvit quaecumque latebant; Argumenta trahens, sed non sine teste propheta. [1085A] Et quamvis hostes muniti fortibus armis Vincamus; tamen inlicita, polluta, nefanda, Commaculata simul, sic miscuit omnia serpens, Caecorum sine luce viam, contamine vocem; Ut, dum factorem mundi contendimus ipsum Esse Deum solum, vatum quoque voce locutum, Ignotumque alium quemquam non esse probamus; Vix mundum linguam sermonis culpa reservet, Complexu vario notum dum laude sequentes Culpamusque alias ignoti tempora sera; Sed cogunt nos multa doli caelata venena, Ancipiti quamquam cum crimine, pandere verba.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Quisnam ergo Deus? quem verum dicitis esse Ignotum populis, alienum denique mundo? [1085B] Hunc quem nemo prius norat, hic venit ab alto? Si sua, cur tam sera petit? si non sua, quare Ut praedo rapit, et populum sub lege morantem Ignotis totiens per legem vocibus opplet? Si misereri etiam venit et succurrere cunctis, Et relevare gravi devictos funere mortis, Carnis et obscoeno spiramen solvere vinclo, Qui cohibetur homo interior, concisus inique, Cur tam sero pius vigilans, semperque benignus Qui numquam prius omnino se praebuit ulli Transmissis numero alienos ore requirens, Numquam expectatus, non notus, missus in orbem.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Pastor ovem quaerens, quam non amiserat ante Debuit exutus carnem, quasi victor et ipse [1085C] Spiritus, ut fuerat semper, talesque volebat, Omnes expulsas animas sine corpore passim Eripere, et carnem spoliatam linquere terrae; Una die pariter complere cadavere mundum, Evacuare orbem, atque animas adtollere coelo. Progenies hominum nasci cessasset in unum, Et nulla posthac generis prosapia vestri Nata foret, postemque novam fudisset in orbem. Vel quia tunc nihil ex his factum ostenditur esse, Debuerat finem generi statuisse futuro, Connubii solido complexus corde replesset, Fecisset corpore viros, sine germine fructus, Foeminei sexus cubitus taedere dedisset, [1085D] Clausisset penitus carnis genitalia membra, [1086A] Nulla voluntas nostro animo, neque posse facultas. Post haec posset et interior homo sanguine junctis Haerere infusus carni, semperque periret. Semper ovis perit, ergo nec est servare potestas? Cum semper nascatur homo, sub crimine mortis Quod pastoris opus, si sic inventa docentur? Inquaesita ergo, sed non erepta probatur. Nunc vero delectus adest connubia adire, Ut semper fuit, quem junxit certa propago, Nascuntur gentes et vix numerabile vulgus, Accipiunt animas nascentum corpora viva; Nec Paulum decuit, quamvis pro tempore quosvis Hortari, velut ipse fuit, pari sorte manere, Temporis angusti cernens instantia multa; Nam teneras alias aetates nubere jussit, [1086B] Nec se fraudari, sed debita reddere pacto. Vos autem astuta quis suasit fraude manere, Divisio prolis securos degere amore, Crimen adulterii committere, perdere vitam? Et quamquam perit, id falsare agnomine verbi? Quapropter vocis tam dulcia cuncta profundit Impavidi quidquid placet, ut faciatis oportet, In faciem casti, maculati crimine furtim, Hac caussa vos connubio privavit honesto. Sed quid plura? bene est disjunctos scilicet esse, Expedit et mundo, ne vestri germinis ullus Nascatur, tandem cessabunt organa mortis.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Partem hominis, dum speratis retinere salutem, Totus homo vester deperdit mente prophana, [1086C] Interior simul et veterem quem dicitis hostem; Sed et homo solum spiramen dicitur esse; Nec vetus est homo dicta caro, nec sunt inimica Spiritus et caro, verus homo sociatus in uno, Nec sibi privatos sensus cernuntur habere, Haec regitur, regit ille, gemit, gaudetque, doletque; Diligit, ipse suae carni carissimus idem, Per quam paret homo, cum qua commixtus habetur; Vulneribus curas adhibet, lacrymasque profundit. Nutrimenta cibi cupide per membra resumit, Hanc optat secum immortalem semper habere, [1086D] Quam frangi gemit, et dolet evacuare per artus; [1087A] Illi mors miserae dominatur tempore certo, Quo renovata levi de pulvere mors inimica Deficiat tandem, caro cum resoluta resurgit, Haec erit exspectata diu victoria summa, Quam fecit virtute Patris venerandus in aevum Factus verus homo, hominis qui membra redempta In coelos tulit atque aditus spe dives aperuit Principio gentis in linguis omnibus, inde Hic ubi semper opus, patria pietate minister. Visus ab inciso, missus patiendo peregit.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Quid nunc infandae voces? quid perdita turba? Si non ipse dedit leges, Deus ipse Creator, Aegypti de calle viam qui stravit in undis, Et sedes gratis dedit has quas dixerat olim; [1087B] Ipsa cur in gente venit terraque dicata? Non alios populos aut altera regna petivit? Cur jam per vates, praedicto nomine toto, Non proprio suo, se vocitatum tradidit esse Unde etiam potuit baptismi dona benigna Promissa abs alio tamquam sua promere facta. Haec mandata Dei transgressi, sorde reperti Optabant, veniamque fera de morte petebant; Exspectata diu merito venere, sed illis Qui prius audita, at nunc agnovere reperta, Hoc det vera manus Christi, Pater ipse Creator Semper ab aeterno manet, et pia voce requirit;
Quodque figuravit, fovet atque figurat et armat, Et jam despectum victor sua luce revestit, Ut maneat virtutis opus cum laude perenni.

 
 

 

 
 

CAPUT VI. [1087C]

 
 

Quid praestare Deus, quid possit homo pati ut omnes Agnoscant, vivant, quod fecit viva potestas? Sed quia nec praedicta prius, nec facta suprema Dementes homines possunt suadere furentes Esse hominem factum Deum, passumque, sepultum, Surrexisse, ut eis tantis clamantibus olim Coelesti verbo complexis testibus, ambo Terrestri saltem rationi credere discant. Cum Dominus Christus caro nasci, venit in orbem Augusti regis Romani tempore, primum Decreto gentes censu numerantur ubique; Idem hoc rex forte tulit, quia summa volunta In cujus manu, regnantis cor, legibus esset, [1087D] Fecit primus, et in numerum scriptura redacta est. Tunc etiam Joseph, Maria cum conjuge foeta, Coelesti pariter gnato numerantur, et ipsi. [1088A] Hinc instrumentis humana astutia nisa Qui testes sancti verbi, praebere probantes Inquirant, vel sic invento postea victi Poeniteant, veniamque rogent, dum tempus habetur.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Judaei grave qui scelus admisisse fatentur,

 
 

Dum detractantes ardent, nobisque resistunt,

 
 

Nec genus ignotum dicunt, neque dicere possunt

 
 

Suspendisse hominem se ligno, vera locutum

 
 

Ignari Domino carnem sine semine victam.

 
 

Sed pro parte quidem reticent, pro parte triumphant,

 
 

Namque Deum populis hominem vulgare laborant.

 
 

Aspicite errorem qui vos expugnat utrosque;

 
 

Pro nobis hic erit, dum vobis certa probamus.

 
 

Illi Deum, vos falso hominem sine corpore corpus [1088B]

 
 

Dicitis, et varia heu mentis vesania mergit,

 
 

Quod qui praesumpsit, mergentes spargitis ambo:

 
 

Namque hominem pariterque Deum, tunc facta probabunt

 
 

Commixtum, nec pauca dabit signacula mundus.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Filius ipse Dei dum carnis membra requirit, Jam praetextatus palmarum sustinet ictus, Conspuitur vultus, spinis innexa corona Compungit caput, et ligno suffigitur ipse, Potatur scriblita et fel miscetur aceto, Dividitur vestis, sortes mittuntur in illa; Quod rapuit sibi quisque tenet; caligine multa, Exspirante Deo tacite de corpore carnis, In tenebris tremefacta dies cum sole refugit; [1088C] Bis fuit una dies, mediam nox atra coperuit: A fundamentis montes agitantur in orbem, Commota est tellus, patuere sepulchra piorum, Cunctaque quem norunt, passum timuere videre. Exanimum telo miles latus haurit aperto; Profluit et sanguis, nec aqua minus inde secuta. Haec illi pacto celant, noluntque fateri Admissi factum, nefas occultare volentes. Spiritus ergo potest gerere sine corpore vestem, Aut poenam capit, aut fert violentia vulnus? Aut moritur, surgitque, et sanguis funditur inde De qua carne, quia illum vos habuisse negatis? Aut finxit potius, si vos dicere tutum est? Quamquam praecipites dicatis, plura tacendo. Non ergo manifesta fides, non omnia fixa [1088D] Ante diem, quam cum pateretur pascha celebrans, Discipulisque suis tradens memorabile factum; Acceptum panem pariter vitisque liquorem, [1089A] Corpus ait, sanguisque meus qui funditur hic e Pro vobis; fieri semper quod postea jussit. Quave creatura panem vinumque putatis Esse suum corpus cum sanguine? quaeque fatenda? Non se factorem mundi per facta probavit, Et portare simul de carne et sanguine corpus?

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Hic Deus, hic et homo verus, verumque locutus,

 
 

De Patre principium, genitum de lumine lumen,

 
 

Spiritus et Verbum, Patris imagine virtus;

 
 

Cum Patre semper erat, unitus gloria et aevo;

 
 

Omnitenentis enim solus quia verba ministrat,

 
 

Quem capit in terris, et per quem cuncta creavit.

 
 

Filius ipse Dei, charissimus ipse minister:

 
 

Hinc genus, hinc et nomen habet, hinc denique regnum, [1089B]

 
 

De Domino Dominus, fluvius de fonte perenni,

 
 

Hic patribus sanctis parens ab origine mundi,

 
 

Teste Deo, quicumque Deum vidisse fatetur.

 
 

Promissa et memoranda Patris patefecit ab alto,

 
 

Eduxit populum, gentem percussit iniquam;

 
 

Ipse columna fuit lucis nubisque rigoris;

 
 

Siccavitque mare, et populos jubet ire per undas,

 
 

Hostibus implicitis, fluctuque fretoque copertis;

 
 

Per deserta viam fecit sua jussa secutis;

 
 

De coelo populo panem dimisit in umbris;

 
 

Erupitque petram, sitientes unda rigavit,

 
 

A Deo mandatum legis Mosique locutus

 
 

Cum tonitru cantuque tubae, flammaeque columna

 
 

Terribili visu, tremebundo corde virorum.

 
 

Post bis vicenos completis mensibus annos, [1089C]

 
 

Jordane diviso, patuit via, constitit unda;

 
 

Partirique tribus terram promissa paterna. [1090A]

 
 

Ipse prophetarum Verbum Patris ore locutus,

 
 

Esseque venturum terris, hominemque futurum

 
 

Praedixit, Christum terris manifeste profatus.

 
 

 

 
 

CAPUT X. Exspectatus in auxilium, spes unica vitae, Mundatur carnis ferae, mortisque fugator: Tandem venit ab imperio Patris omnipotentis, Humanis sese vestivit et artubus ille. Adam, virgo, draco, lignum, quae caussa ruinae, Et via qua nos mors temeraria vicerat omnes, Hac eadem gradiens pastor, pecudemque requirens; Angelo, virgine, carne sua, lignique medela. Ex quo victus homo, victos periturus obibat; Hinc interpositus pro captis omnibus unus, Sustinuit patiens inimicam in corpore poenam, [1090B] Morte sua spolians mortem, fit caussa salutis, Nec non in terris suo postquam corpore sancto Omnia perpessus, persolvit debita nostra; Infernum petit; hic animas pro crimine vinctas, Quae sine praesidio, conclusae pondere legis, Olim promissa, et sperata, et tarda rogabant, Sanctorum in requiem dedit, et cum luce retraxit. Tertia namque die subiens cum corpore victor, Immani virtute Patris, via facta salutis; Inque creatura portans hominemque Deumque, Conscendit coelos, captivas ille reducens Primitias, munus Domino charamque figuram; Conseditque Patri lucis virtute recepta, Gloria qua munitus erat, dum vinceret hostem, Spiritu conjunctus, de nobis carne ligatus, Hunc Pater et Dominum et Christum Regemque Deumque. [1090C] Judicio regnoque dato missurus in orbem est.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»