This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - Carmina Tertulliano Adscripta
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 1049 - 1052C

 

 

 
 

[1049]

 
 

 

 
 

CARMINA TERTULLIANO ADSCRIPTA.

 
 

 

 
 

 

 
 

[1049D] Inter eruditos, nemine refragante, hodiedum receptum est supposititia esse ac perperam Tertulliani nomen prae se ferre, carmina quae in operum ejus libro Pamelius inserenda censuit. Sic, inquit Lumper, quinque libri contra Marcionem carminibus conscripti, Tertulliani non sunt.

 
 

 

 
 

1° Indignos namque esse tam praestantis ingenii viro, satis evincit stylus, toties violatae prosodiae reus, toties rebus tractandis impar, toties telis i n hostem stringendis hebes.

 
 

2° Tertullianus ipse lib. I contra Marcionem, cap. 1, secundo [1050D] ac tertio, adornatum a se opus contra illum haeresiarcham praefatur, ac deinde pleniore compositione rescissum: certe eodem orationis genere opus illud rescissum est, quo properatum fuerat. Cum itaque opus contra Marcionem, quo priorem compositionem Tertullianus rescidit, sit disputatio, non poema; sequitur et prius opus disputationem fuisse properatam, non poeticam lucuprationem.   Versus illi fuerunt a Fabricio, lunius codicis, ignoti quidem et obscuri, auctoritate, Tertulliano inscripti.

 
 

4° Tertullianum [1051A] inter veteres poetas connumeravit veterum scriptorum nemo.

 
 

5° Horum librorum auctor aperte contradicit Tertulliano.

 
 

 

 
 

Nam Tertullianus lib. de Anima, cap. 57, asserit non Samuelem ipsum, sed phantasma a Pythonissa fuisse malis artibus excitatum. Absit alioquin, inquit, ut animam cujuslibet sancti, nedum prophetae, a daemonio credamus extractam, edocti quo d ipse Satanas transfiguratur in angelum lucis, nedum in hominem lucis, etiam Deum s e adseveraturus, etc. At contraria habet auctor libri III carminum adversus Marcionem his versibus:

 
 

Mirificus Samuel, cui reges ungere primum

 
 

Praeceptum, dare chrisma viros ostendere christos;

 
 

Talibus in vitae spatio laudabilis egit,

 
 

Ut quoque post mortem prophetica jura teneret.

 
 

 

 
 

Tertullianus, seriem successorum sancti Petri in Sede Romana describens lib. De Praescriptione haereticorum, cap. 32, Clementem Petro successisse immediate docet. At contrarium habet auctor libri III carminum contra Marcionem his versibus: [1051B]

 
 

Hac cathedra Petrus, qua sederat ipse locatum

 
 

Maxima Roma Linum primum considere jussit,

 
 

Postquam Cletus et ipse gregem suscepit ovilis.

 
 

Hujus Anacletus successor sorte locatus,

 
 

Quem sequitur Clemens.......

 
 

 

 
 

Quis credat Tertullianum ita sui olbitum, ut tam contraria tamque sibi invicem repugnantia dixerit? Quis porro fuerit auctor illius poematis, incertum est. Caeterum hoc poema contra Marcionem commendari meretur ob quaedam tum historica, tum dogmatica puncta. In primis aeternitatem Verbi, et duplicem in Christo Jesu naturam adstruit, Apocalypsin sub nomine Joannis discipuli citat, Jesum Christum eadem die, eodemque loco, in quo Adamus lapsus fuit, passum fuisse tradit; Jesu Christo nomen Spiritus Sancti adtribuit, Hermam cognomine Pastorem fratrem Pii Papae putat, atque denique Esdram plenum spiritu divino deperditos Prophetarum libros adjuvante solum sua propria memoria iterum dictasse, et Canoni SS. Scripturarum restituisse. [1051C]

 
 

 

 
 

Tertulliano etiam falso adscripta sunt poemata de [1052A] Judicio Domini, de Genesi, et de Sodoma. Neque enim tantum virum tam iratas unquam habuisse musas, credendum est (ut elegenter ait Rigultius ). Eodem loco habendum est carmen de Jona et Ninive, quod ex Codice V. Cl. P. Pithaei edidit Margarinus Bigneus ad calcem Tom. VIII Bibliothecae Patrum. Carmen tandem ad Senatorem, quod inter Cypriani Opera, tomo III, legitur, ante Constantini tempora conscriptum arbitratur Alixius, a viris doctis omnino Tertulliano abjudicatur. Quod autem spectat librum Gennadii de definitionibus fidei et dogmatum Ecclesiasticorum, olim Tertulliano adscriptum, nemo eruditorum hodie eidem adjudicat, cum ibi multa reperiantur saeculo tertio posteriora eidemque haud convenientia. De supposititiis Tertulliani operibus consulendi sunt Natalis Alexandri Histor. eecles. Saeculo secundo; D. Rem. Cellier, Histoire des écrits ecclésiastiques; Dupin, Biblioth. eccl., t. I, p. 252 Tillemont, Mém. Ecclésiast. t. III, ad vit. Tertull., art. 14; P. Allix. [1052B] Dissert. de vita et scriptis Tertul. X, 31; Walchii, Biblioth. Patrist. cap. 4, § 46; cap. 7, § 70. P. Alixius, in Dissert. praefata, carmen de Judicio ait esse Verecundi, episcopi africani, qui circa medium saecul. VI floruit. Libros contra Marcionem idem suspicatur post Hieronymi tempora exaratos.

 
 

 

 
 

Prodiere multoties opera Tertulliani poetica, nempe ut et plures poetae christiani in Ge. Fabricii Poetar. vetust. opp. Christ. Basileae 1564; Mich. Maittarii opp. et fragmm. vett. Poetar. latinor. Lond. 1715 - In collect. Pisaur. omn. poemat. latinor. Pesaur. 1766. t. V. p. 1-16. Carmen de Jona et Ninive cum castigationibus Francisci Jureti in Biblioth. PP. t. VIII, et Lips. 1681. in -8, ad calcem Paulini Petrocorii ed. Daumianae 1681. Tertulliani demum omnia opera poetica edid. Andreas Rivinus, ac post Pamelium, Junium, Barthium, breves notas addidit. Goth. 1651 - Non tanti momenti visa fuere haec poemata, quam ut ea amplis adornaremus commentariis; Pamelii igitur adnotationes, utcumque exiguas et leves, satis fuit [1052C] edidisse. EDD.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»