This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Carne Christi
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0751 - 0792B

 

 

 
 

[0751]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

 
 

DE CARNE CHRISTI.

 
 

 

 
 

Argumentum.

 
 

[0751C] De carnis Christi veritate disputaturus Tertullianus, imprimis scripti occasionem significat; quod, qui resurrectionis fidem inquietarent, etiam carnem Christi quaestionibus distraherent.

 
 

Cap.        I. Ad institutum autem veniens, adversus Marcionem, qui ejus historiam ex Evangelio auferebat; traditionis apostolicae praescriptione Christi nativitatem probat.

 
 

Cap.        II. Deinde neque impossibilem fuisse aut inconvenientem Deo.

 
 

Cap.         III. Neque etiam Deo indignam, neque stultam.

 
 

Cap.        IV. Non itaque in phantasmate, sed vere crucifixum et mortuum (quantumvis etiam id negaret Marcion), vere quoque natum Christum.

 
 

Cap.        V. Jam adversus Apellem deducit, Christum de sideribus et substantiis superioris mundi carnem non esse mutuatum.

 
 

Cap.        VI. Interserens, nihil pro illis facere illud Christi: Quae mihi mater, et qui mihi fratres?

 
 

Cap.        VII. [0752C] Addens, angelum illum igneum Apellecianorum, secundum eos etiam coelestia ex poenitentia delicti instituisse; atque adeo si de sideribus structa, peccatricem fuisse carnem Christi.

 
 

Cap.        VIII. Et vero, omnia verae carnis signa in Christo fuisse.

 
 

Cap.        IX. Rursum, adversus alios quosdam, neque animalem fuisse Christi carnem deducit.

 
 

Cap.        X. Neque etiam carnalem.

 
 

Cap.        XI. Venisse etiam Christum, non ut anima seipsam cognosceret, sed ut ipsam salvam faceret.

 
 

Cap.        XII. Fuisse item in Christo diversas substantias, carnem, et animam.

 
 

Cap.        XIII. Solum etiam Christum fuisse salutificatorem, non angelum.

 
 

Cap.        XIV, Adversus autem Valentinum, Christi carnem spiritalem non fuisse, prosequitur.

 
 

Cap.        XV. Sicuti etiam adversus Alexandrum quemdam, peccatricem [0753A] non fuisse carnem Christi, et, etiamsi non ex semine, veram tamen.

 
 

Cap.        XVI. Obiter probans ex scripturis Christum de virgine nasciturum.

 
 

Cap.        XVII. Non competere etiam ex semine humano Dei Filium nasci; ne si esset totus filius hominis, juxta Hebionis opinionem, non crederetur Dei filius.

 
 

Cap.        XVIII. Neque tamen Valentino favere illud ab eo adulteratum: Non ex sanguine, nec ex carnis voluntate, nec ex viri, sed ex Deo natus est.

 
 

Cap.        XIX. Porro adversus eosdem non per virginem, sed ex virgine natum Christum, latissime ex Scripturis demonstrat.
Cap.        XX, XXI. Proinde adimpleri in his omnibus propheticam vocem Simeonis de Christo: Ecce hic positus est in signum [0753B] cuicontradicetur.

 
 

Cap.        XXII, XXIII. Et suggillatos esse haereticos illos omnes, praedictosque in Scripturis.

 
 

Cap.        XXIV. Denique epilogi vice repetens quid hoc libro probaverit, ad sequentem DE RESURRECTIONE CARNIS librum transitum facit.

 
 

Cap.        XXV. Caeterum Tertullianus, praeterquam quod librum jam dictum de Resurrectione Carnis citat infra lib. V adv. Marcionem, in illo etiam argumenti et tituli hujus fit mentio.

 
 

 

 
 

Propterea, inquit c. II, et nos volumen praemisimus DE CARNE CHRISTI, quo eam et solidam probamus adversum phantasmatis nativitatem, et humanam vindicamus adversus qualitatis proprietatem. Et rursum: Igitur quantum ad haereticos, demonstravimus, quo cuneo occurrendum sit a nobis, [0753C] et occursum est jam suo quoque titulo DE CARNE DOMINI ADVERSUS HAERESES; ad hanc maxime quaestionem praestruendam. Praeterquam autem, quod MS. viderunt olim hunc librum Trithemius abbas et Politianus locis saepe citatis; edidit primus in lucem ex Hirsaugiensi et Paterniacensi Rhenanus cum scholiis, deinde et annotationibus illustratam castigavit ex Gorziensi codice. Interea vero, quod desideraretur in Laelandi britannico codice, cum a Gelonio non sit recognitus, operae pretium fuit [0754A] conferre cum tribus MS. vaticanis Codicibus, e quibus non paucos locos restituimus; additis etiam argumento novo, et annotationibus nostris. PAM. Christum humanam assumpsisse carnem demonstrat, contra haereticos quatuor, Marcionem, Apellem, Valentinum et Basilidem, seu potius adversus quatuor haereses scribit, primam Marcionitarum, secundam Apellis, tertiam et quartam Valentinianorum. VENET.

 
 

 

 
 

CAPUT I.

 
 

Qui fidem resurrectionis, ante istos Sadducaeorum propinquos sine controversia moratam, student inquietare, ut eam spem negent etiam ad carnem pertinere, merito Christi quoque carnem quaestionibus distrahunt, tanquam aut nullam omnino, aut quoquo modo aliam praeter humanam; ne si humanam [0754B] constiterit fuisse, praejudicatum sit adversus illos eam resurgere omni modo, quae in Christo resurrexit. Igitur unde illi destruunt carnis vota, inde nobis erunt praestruenda. Examinemus corporalem substantiam Domini: de spiritali enim certum est. Carnis quaeritur veritas, et qualitas ejus retractatur, an fuerit, et unde, et cujusmodi fuerit. Renuntiatio ejus, dabit legem nostrae resurrectioni. Marcion, ut carnem Christi negaret, negavit etiam nativitatem; aut ut nativitatem negaret, negavit   etcarnem: scilicet, ne invicem sibi testimonium redderent et responderent nativitas et caro; quia nec nativitas sine carne, nec caro sine nativitate. Quasi non eadem licentia haeretica et ipse potuisset, aut, admissa carne, nativitatem negare, ut [0754C] Apelles discipulus, et postea desertor ipsius; aut et carnem et nativitatem confessus. aliter illas interpretari, ut condiscipulus et condesertor ejus Valentinus. Sed et qui carnem Christi putativam introduxit, aeque potuit nativitatem quoque phantasma confingere, ut et conceptus, et praegnatus, et partus virginis, et ipsius exinde infantis ordo, το δοκειν haberentur: eosdem oculos, eosdem sensus fefellissent, quos carnis opinio elusit.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

[0755A] Plane nativitas a Gabriele annuntiatur: quid illi eum angelo Creatoris? Et in virginis uterum conceptus inducitur: quid illi cum Esaia propheta Creatoris? Odit moras, qui subito Christum de coelis deferebat. «Aufer hinc, inquit, molestos semper Caesaris census, et diversoria angusta, et sordidos pannos, et dura praesepia. Viderit angelica multitudo, Dominum suum noctibus honorans. Servent potius pecora pastores. Et Magi ne fatigentur de longinquo; dono illis aurum suum. Melior sit et Herodes, ne Hieremias glorietur. Sed nec circumcidatur infans, ne doleat; nec ad templum deferatur, ne parentes suos oneret sumptu oblationis; nec in manus tradatur Simeoni, ne senem moriturum [0755B] exinde contristet. Taceat et anus illa, ne fascinet puerum.» His, opinor, consiliis tot originalia instrumenta Christi delere Marcion ausus est, ne caro ejus probaretur. Ex qua, oro te, auctoritate? Si propheta es, praenuntia aliquid; si apostolus, praedica publice; si apostolicus, cum apostolis senti; si tantum christianus es, crede quod traditum est; si nihil istorum es, merito dixerim, morere: nam et mortuus es, qui non es christianus, non credendo quod traditum christianos facit. Et eo magis mortuus es, quo magis non es christianus: qui cum fuisses, excidisti, rescindendo quod retro credidisti; sicut et ipse confiteris in quadam epistola, et tui non negant, et nostri probant. Igitur rescindens [0756A] quod credidisti, jam non credens rescidisti: non tamen quia credere desiisti, recte rescidisti. Atque in rescindendo quod credidisti, probas, antequam rescinderes, desiisti, recte rescidisti. Atque in rescindendo quod credidisti, probas, antequam rescinderes, aliter fuisse quod credidisti. Aliter illud, ita erat traditum: porro, quod traditum erat, id erat verum, ut ab eis traditum, quorum fuit tradere; ergo quod erat traditum rescindens, quod erat verum rescidisti, nullo jure fecisti. Sed plenius ejusmodi praescriptionibus adversus omnes haereses, alibi jam usi sumus. Post quas nunc ex abundanti retractamus desiderantes rationem, qua non putaveris natum esse Christum.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Necesse est, quatenus hoc putas arbitrio. tuo licuisse, aut ut impossibilem, aut inconvenientem Deo [0756B] existimaveris nativitatem. Sed Deo nihil impossibile, nisi quod non vult. An ergo voluerit nasci (quia si voluit, et potuit, et natus est) consideremus. Ad compendium decurro. Si enim nasci se Deus noluisset quacumque de causa, nec hominem se videri praestitisset. Nam quis, hominem videns, eum negaret natum? Ita quod noluisset esse, nec videri omnino voluisset. Omnis rei displicentis etiam opinio reprobatur. Quia nihil interest, utrum si quid, an non sit, si, cum non sit, esse praesumitur. Plane interest illud, ut falso non patiatur, quod vere non est. «Sed satis erat illi, inquis, conscientia sua. Viderint homines, si natum putabant, quia hominem videbant.» Quanto ergo dignius, quantoque constantius humanam sustinuisset existimationem vere natus, [0757A] eamdem existimationem etiam non natus subiturus cum injuria conscientiae suae! quam tu ad fiduciam reputas, ut non natus, adversus conscientiam suam natum se existimari sustineret. Quid tanti fuit, edoce, ut consciens Christus quid esset id se quod non erat, exhiberet? Non potes dicere: « Si natus fuisset, et hominem vere induisset, Deus esse desisset, amittens quod erat, dum assumit quod non erat.» Periculum enim status sui Deo nullum est. «Sed ideo, inquis, nego Deum in hominem vere conversum, ita ut et nasceretur, et carne corporaretur; quia qui sine fine est, etiam inconvertibilis sit necesse est: converti enim in aliud, finis est pristini: non competit ergo conversio, cui non competit finis.» Plane natura convertibilium ea lege [0757B] est, ne permaneant in eo quod convertitur in eis; et ita non permanendo pereant, dum perdunt convertendo quod fuerunt. Sed nihil Deo par est: natura ejus ab omnium rerum conditione distat. Si ergo quae a Deo distant, a quibus distat, cum convertuntur, amittunt quod fuerunt; ubi erit diversitas divinitatis a caeteris rebus, nisi ut contrarium obtineat, id est, ut Deus et in omnia converti possit, et qualis est, perseverare? Alioquin par erit eorum, quae conversa amittunt quod fuerunt; quorum utique Deus in omnibus impar non est, si nec in exitu conversionis. Angelos Creatoris conversos in effigiem humanam, aliquando legisti, et credidisti, et tantam corporis gestasse veritatem, ut et pedes eis laverit Abraham, et manibus ipsorum ereptus sit Sodomitis [0757C] Loth; conluctatus quoque homini angelus toto corporis pondere dimitti desideravit ab eo a quo detinebatur. Quod ergo angelis inferioribus Deo licuit, uti, conversi in corpulentiam humanam, angeli nihilominus permanerent, hoc tu potentiori Deo aufers, quasi non valuerit Christus, vere hominem indutus, [0758A] Deus perseverare? Aut numquid et angeli illi phantasmata carnis apparuerunt? Sed non audebis hoc dicere. Nam si sic apud te angeli Creatoris, sicut et Christus, ejus Dei erit Christus, cujus angeli tales qualis et Christus. Si Scripturas opinioni tuae resistentes non de industria alias rejecisses, alias corrupisses, confudisset te in hac specie Evangelium Joannis, praedicans Spiritum columbae corpore lapsum desedisse super Dominum. Qui Spiritus cum hoc esset, tam vere erat et columba, quam et Spiritus, nec interfecerat substantiam propriam, assumpta substantia extranea. Sed quaeris, corpus columbae ubi sit, resumpto Spiritu in coelum. Aeque et angelorum, eadem ratione interceptum est, qua et editum fuerat. Si [0758B] vidisses, cum de nihilo proferebatur, scisses, cum in nihilum subducebatur. Si non fuit initium visibile, nec finis. Tamen corporis soliditas erat, quo momento corpus videbatur. Non potest non fuisse quod scriptum est.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Igitur si neque ut impossibilem, neque ut periculosam Deo repudias corporationem, superest ut quasi indignam rejicias et accuses. Ab ipsa quidem exorsus nativitate, perora, age jam, spurcitias genitalium in utero elementorum, humoris et sanguinis foeda coagula, carnis ex eodem coeno alendae per novem menses. Describe uterum de die in diem inolescentem, gravem, anxium, nec somno tutum, incertum libidinibus fastidii [0758C] et gulae. Invehere jam et in ipsum mulieris enitentis pudorem, vel pro periculo honorandum, vel pro natura religiosum. Horres utique et infantem, cum suis impedimentis profusum utique et oblitum. Dedignaris, quod pannis dirigitur, quod vinctionibus formatur, quod blanditiis deridetur. [0759A] Hanc venerationem naturae, Marcion, despuis; et quo modo natus es? Odisti nascentem hominem; et quo modo diligis aliquem? Te quidem plane non amasti, cum ab Ecclesia et fide Christi recessisti. Sed videris, si tibi displices, aut si aliter es natus. Certe Christus dilexit hominem illum in immunditiis, in utero coagulatum, illum per pudenda prolatum, illum per ludibria nutrium: propter eum descendit; propter eum praedicavit; propter eum omni se humilitate dejecit usque ad mortem, et mortem crucis (Philip. II). Amavit utique, quem magno redemit. Si Christus Creatoris est, suum merito amavit; si ab alio Deo est, magis adamavit, quando alienum redemit. Amavit ergo cum homine etiam nativitatem, etiam carnem ejus. Nihil amari potest [0759B] sine eo, per quod est id quod est. Aufer nativitatem, et exhibe hominem; adime carnem, et praesta quem Deus redemit. Si haec sunt homo, quem Deus redemit, tu haec erubescenda illi facis, quae redemit, et indigna, quae, nisi dilexisset, non redemisset? Nativitate reformata regeneratione coelesti, carnem ab omni vexatione restituit, leprosam emaculat, caecam perluminat, paralyticam redintegrat, daemoniacam expiat, mortuam resuscitat; et nasci in illam erubescit? Si revera de lupa, aut sue, aut vacca prodire voluisset, et ferae aut pecoris corpore indutus, regnum coelorum praedicaret, tua, opinor, illi censura praescriberet, turpe hoc Deo, et indignum hoc Dei Filio, et stultum propterea qui ita credat. Sit plane stultum, si de nostro sensu [0759C] judicemus Deum. Sed circumspice (I Cor., I, 27), Marcion, si tamen non delesti: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientes . Quaenam haec stulta sunt? conversio hominis ad cultum veri Dei? rejectio erroris? disciplina justitiae, pudicitiae, patientiae, [0760A] misericordiae, innocentiae? Omnia haec quidem stulta non sunt. Quaere ergo de quibus dixerit; et si te praesumpseris invenisse, non erit tam stultum, quam credere in Deum natum, et quidem ex virgine, et quidem carneum, qui per illas naturae contumelias volutatus sit. Dicat haec aliquis stulta non esse, et alia sint, quae Deus in aemulationem elegerit sapientiae saecularis. Et tamen apud illam facilius creditur Jupiter taurus factus aut cycnus, quam vere homo Christus, penes Marcionem.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Sunt plane et alia tam stulta, quae pertinent ad contumelias et passiones Dei; aut prudentiam dicant Deum crucifixum. Aufer hoc quoque, Marcion, imo hoc potius. Quid enim indignius [0760B] Deo? quid magis erubescendum, nasci an mori? carnem gestare, an crucem? circumcidi, an suffigi? educari, an sepeliri? in praesepe deponi, an in monumento recondi? Sapientior eris, si nec ista credideris. Sed non eris sapiens, nisi stultus saeculo fueris, Dei stulta credendo. An ideo passiones a Christo non rescidisti, quia ut phantasma vacabat a sensu earum? Diximus retro aeque illum et nativitatis et infantiae imaginariae vacua ludibria subire potuisse. Sed jam hic responde, interfector veritatis. Nonne vere crucifixus est Deus? nonne vere mortuus, ut vere crucifixus? nonne vere resuscitatus, ut vere scilicet mortuus? Falso ergo statuit inter nos scire Paulus tantum Jesum crucifixum? falso sepulturum ingessit? [0760C] falso resuscitatum inculcavit? Falsa est igitur et fides nostra, et phantasma est totum quod speramus a Christo? Scelestissime hominum, qui interemptores excusas Dei. Nihil enim ab eis passus est Christus, si nihil vere est passus. Parce unicae spei totius [0761A] orbis. Quid destruis necessarium dedecus fidei? Quodcumque Deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de Domino meo. Qui mei , inquit, confusus fuerit, confundar et ego ejus . Alias non invenio materias confusionis, quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Natus est Dei Filius; non pudet, quia pudendum est: et mortuus est Dei Filius; prorsus credibile est, quia ineptum est: et sepultus, resurrexit; certum est, quia impossibile. Sed haec quomodo in illo vera erunt, si ipse non fuit verus, si non vere habuit in se quod figeretur, quod moreretur, quod sepeliretur et resuscitaretur, carnem scilicet sanguine suffusam, ossibus structam, nervis intextam, [0761B] venis implexam, quae nasci et mori novit? Humana sine dubio, ut nata de homine; ideoque mortalis haec erit in Christo, quia Christus homo et filius hominis. Aut cur homo Christus et filius hominis, si nihil hominis et nihil ex homine? nisi si aut aliud est homo quam caro, aut aliunde caro hominis, quam ex homine; aut aliud Maria, quam homo, aut homo deus Marcionis. Aliter, non diceretur homo Christus, sine carne; nec hominis filius, sine aliquo parente homine: sicut nec Deus, sine Spiritu Dei; nec Dei Filius, sine Deo patre. ita utriusque substantiae census hominem et Deum exhibuit: hinc natum, inde non natum; hinc carneum, inde spiritalem; hinc infirmum, inde praefortem; [0761C] hinc morientem, inde viventem. Quae proprietas conditionum, divinae et humanae, aequa utique naturae utriusque veritate dispuncta est, [0762A] eadem fide, et spiritus et carnis. Virtutes spiritum Dei, passiones carnem hominis probaverunt. Si virtutes non sine spiritu, proinde et passiones non sine carne: si caro cum passionibus ficta, et spiritus ergo cum virtutibus falsus. Quid dimidias mendacio Christum? Totus veritas fuit. Maluit, crede, nasci, quam ex aliqua parte mentiri, et quidem in semetipsum; ut carnem gestaret sine ossibus duram, sine musculis solidam, sine sanguine cruentam, sine tunica vestitam, sine fame esurientem, sine dentibus edentem, sine lingua loquentem; ut phantasma auribus fuerit sermo ejus per imaginem vocis. Fuit itaque phantasma etiam post resurrectionem, cum manus et pedes suos discipulis inspiciendos offerret [0762B] : Aspicite, inquit, quod ego sum, quia spiritus ossa non habet, sicut me habentem videtis (Luc. XXIV), sine dubio manus et pedes et ossa, quae spiritus non habet, sed caro. Quomodo hanc vocem interpretaris, Marcion, qui a Deo optimo, et simplici, et bono tantum, infers Jesum? Ecce fallit et decipit, et circumvenit omnium oculos, omnium sensus, omnium accessus et contractus. Ergo jam Christum non de coelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio coetu; nec Deum praeter hominem, sed magum hominem; nec salutis pontificem, sed spectaculi artificem; nec mortuorum suscitatorem, sed vivorum avocatorem. Nisi quod et si magus fuit, natus est.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

[0762C] Sed quidam discentes Pontici illius, supra magistrum sapere compulsi, concedunt Christo carnis [0763A] veritatem, sine praejudicio tamen renuendae nativitatis. Habuerit, inquiunt, carnem, dum omnino non natam. Pervenimus igitur de calcaria, quod dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem, qui posteaquam a disciplina Marcionis in mulierem carne lapsus, et dehinc in virginem Philumenem spiritu eversus est, solidum Christi corpus, sed sine nativitate, suscepit ab ea praedicare. Et angelo quidem illi Philumenes eadem voce Apostolus respondebit, qua ipsum illum jam tunc praecinebat, dicens (Gal. I, 8): Etiamsi angelus de coelis aliter evangelizaverit vobis, quam nos evangelizavimus, anathema sit. His vero quae insuper argumentantur, nos resistemus. Confitentur [0763B] vere corpus habuisse Christum. Unde materia, si non ex ea qualitate, in qua videbatur? unde corpus, si non caro corpus? unde caro, si non nata? quia nasci haberet, ea futura quae nascitur. De sideribus, inquiunt, et de substantiis superioris mundi mutuatus est carnem: et utique proponunt non esse mirandum corpus sine nativitate, cum et apud nos angelis licuerit nulla uteri opera in carnem processisse. Agnoscimus quidem ita relatum; sed tamen quale est, ut alterius regulae fides ab ea fide quam impugnat instrumentum argumentationibus suis mutuetur? Quid illi cum Moyse, qui Deum Moysi rejicit? Si alius Deus est, aliter sint res ejus. Sed utantur haeretici [0763C] omnes Scripturis ejus, cujus utuntur etiam mundo: erit illis hoc quoque in testimonium judicii, quod de exemplis ipsius blasphemias suas instruunt. Facile est veritati etiam nihil tale adversus eos praescribenti [0764A] obtinere. Igitur, qui carnem Christi ad exemplum proponunt angelorum, non natum dicentes, licet carnem, comparent velim et caussas tam Christi quam angelorum, ob quas in carnem processerint. Nullus umquam Angelus ideo descendit, ut crucifigeretur, ut mortem experiretur, ut a morte resuscitaretur. Si numquam ejusmodi fuit caussa Angelorum corporandorum, habes caussam cur non nascendo acceperint carnem. Non venerant mori; ideo nec nasci. At vero Christus mori missus, nasci quoque necessario habuit, ut mori posset. Non enim mori solet, nisi quod nascitur. Mutuum debitum est inter se nativitati cum mortalitate. Forma moriendi, caussa nascendi est. Si [0764B] propter id quod moritur mortuus est Christus, id autem moritur quod et nascitur, consequens erat, imo praecedens, ut aeque nasceretur propter id quod nascitur; quia propter idipsum mori habebat, quod, quia nascitur, moritur. Non competebat non nasci, pro quo mori competebat. «Atquin tunc quoque inter illos Angelos ipse Dominus apparuit Abrahae sine nativitate cum carne. » Scilicet, pro eadem caussae diversitate. Sed vos hoc non recipitis, non eum Christum recipientes, qui jam tunc et adloqui, et liberare, et judicare humanum genus ediscebat in carnis habitu, non natae adhuc, quia nondum moriturae, nisi prius et nativitas ejus et mortalitas adnuntiarentur. Igitur probent angelos [0764C] illos de sideribus accepisse substantiam carnis. Si non probant, quia nec scriptum est, nec Christi caro inde erit, cui angelorum accommodant exemplum. Constat angelos carnem non propriam [0765A] gestasse, utpote naturas substantiae spiritalis, et, si corporis alicujus, sui tamen generis; in carnem autem humanam transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent. Igitur, cum relatum non sit unde sumpserint carnem, relinquitur intellectui nostro non dubitare, hoc esse proprium angelicae potestatis, ex nulla materia corpus sibi sumere. «Quanto magis, inquis, ex aliqua certum est!» Sed nihil de eo constat, quia Scriptura non exhibet. Caeterum, qui valent facere semetipsos quod natura non sunt, cur non valeant etiam ex nulla substantia facere? Si fiunt quod non sunt, cur non ex eo fiant quod non est? Quod autem non est, cum sit, ex nihilo est. Propterea nec requiritur, nec ostenditur, [0765B] quid postea factum sit corporibus illorum. Quod de nihilo fuit, nihil factum est. Possunt nihil ipsum convertere in carnem, qui semetipsos potuerunt convertere in carnem. Plus est naturam demutare, quam facere materiam. Sed et si de materia necesse fuisset angelos sumpsisse carnem, credibilius utique est de terrena materia, quam de ullo genere coelestium substantiarum; cum adeo terrenae qualitatis extiterit, ut terrenis pabulis pasta sit. Fuerit nunc quoque siderea eodem modo terrenis pabulis pasta, quando terrena non esset; quo terrena coelestibus pasta est, quando coelestis non esset (legimus enim manna esui populo fuisse: Panem, inquit (Ps. LXXVII), angelorum edit homo ); non tamen infringitur semel separata conditio Dominicae [0765C] carnis, ex caussa alterius dispositionis. Homo vere futurus usque ad mortem eam carnem oportebat ut indueret, cujus est mors: eam [0766A] porro carnem, cujus est mors, nativitas antecedit.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes qui respuunt eam ut praejudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum Deum volunt negare esse natum, quod dixerit (Matt. XII, 48): Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles, quid jam responsum sit a nobis Marcioni eo libello, quo ad Evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntiationis istius. Primo quidem, nunquam quisquam adnuntiasset illi matrem et fratres ejus foris stare, qui non certus esset habere illum matrem et fratres, et ipsos esse, quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos, vel tunc ibidem compertos, licet propterea abstulerint [0766B] haereses ista de Evangelio, quod et creditum patrem ejus Joseph fabrum, et matrem Mariam, et fratres et sorores ejus optime notos sibi esse dicebant, qui mirabantur doctrinam ejus. «Sed tentandi gratia nuntiaverant et matrem et fratres, quos non habebat.» Hoc quidem Scriptura non dicit, alias non tacens, cum quid tentationis gratia factum est circa eum: Ecce, inquit (Matt. XXII), surrexit legis doctor, tentans eum. Et alibi (Matt. XIX): Et accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes. Quod nemo prohibebat hic quoque significari, tentandi gratia factum. Non recipio quod extra Scripturam de tuo infers. Dehinc, materia tentationis debet subesse. Quid tentandum putaverunt in illo? Utique, natusne esset, an non; si enim hoc negavit responsio ejus, [0766C] hoc captavit nuntiatio tentatoris. Sed nulla tentatio tendens ad agnitionem ejus, de quo dubitando tentat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio, [0767A] quae, dubitationem inferens, cogat tentationem. Porro, si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris, voluisse illos per tentationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? Eo adjicimus: etiamsi tentandus esset de nativitate, non utique hoc modo tentaretur, earum personarum adnuntiatione, quae poterant, etiam nato Christo, non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem. Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratres. Adeo non competit tentatio nativitatis, quam licebat et sine matris, et sine fratrum nominatione constare. Facilius plane est, ut, certi illum et matrem et fratres habere, divinitatem potius tentaverint ejus, quam nativitatem: [0767B] an intus agens, sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentia eorum, qui in praesenti non erant: nisi quod, etsi vacuisset tentationis ingenium, poterat evenire, ut quos illi nuntiabant foris stare, ille eos sciret absentes esse, vel valetudinis, vel negotii, vel peregrinationis nota jam necessitate. Nemo tentat eo modo, quo posse se sciat ruborem tentationis referre. Nulla igitur materia tentationis competente, liberatur simplicitas nuntiatoris, quod vere mater et fratres ejus supervenissent. Sed, quae ratio responsi, matrem et fratres ad praesens negantis, discat etiam Apelles. Fratres Domini non crediderant in illum, sicut et in Evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur [0767C] adhaesisse illi, cum Martha et Maria alia in commercio ejus frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas eorum: cum is doceret viam vitae, cum Dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, [0768A] extraneis defixis in illum, tam proximi aberant. Denique superveniunt, et foris subsistunt, nec introcunt, non computantes scilicet quid intus ageretur; nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid adferrent eo quod ille tum maxime agebat; sed amplius interpellant, et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelles, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens, vel de histrionibus, aut aurigis contendens, tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, Legem et Prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigne usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium, vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? Caeterum, ad negandam nativitatem, alius [0768B] necessarius fuisset et locus, et tempus, et ordo sermonis, non ejus qui posset pronuntiari etiam ab eo, cui et mater esset et fratres, cum indignatio parentes non neget, sed objurget. Denique, potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens. audientiam scilicet verbi, demonstrat qua conditione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit, qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos, qui ab eo absistebant. Solet etiam id implere Christus, quod alios docet. Quale ergo erat, si docens non tanti facere matrem aut fratres, quanti Dei verbum, ipse Dei verbum, nuntiata matre et fraternitate, desereret? Negavit itaque parentes, quomodo docuit negandos pro Dei opere. Sed alias figura est synagogae in matre abjuncta, et Judaeorum [0768C] in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israel; discipuli autem novi intus audientes, et credentes, et cohaerentes Christo, Ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem, et digniorem fraternitatem, recusato carnali genere, nuncupavit. Eodem [0769A] sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans, qui verbum Dei audiunt.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

Solis istis capitulis, quibus maxime instructi sibi videntur Marcion et Apelles, secundum veritatem integri et incorrupti Evangelii interpretatis, satis esse debuerat ad probationem carnis humanae in Christo per defensionem nativitatis. Sed quoniam et isti Apelleciani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt ab igneo illo praeside mali sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere. Angelum quemdam inclytum nominant, [0769B] qui mundum hunc instituerit, et instituto eo poenitentiam admiscuerit. Et hoc suo loco tractavimus: nam est nobis adversus illos libellus, an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid poenitentia fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretentur. Teste igitur poenitentia institutoris sui, delictum erit mundus; siquidem omnis poenitentia confessio est delicti, quia locum non habet nisi in delicto. Si mundus delictum est quia corpus et membra, delictum erit proinde et coelum, et coelestia cum coelo. Si coelestia, et quicquid inde conceptum prolatumque est, mala arbor malos [0770A] fructus edat necesse est (Matth. VIII). Caro igitur Christi de coelestibus structa, de peccati constitit clementis, peccatrix de peccatorio censu, et par jam erit ejus substantiae, id est nostrae, quam ut peccatricem Christo dedignantur inducere. Ita si nihil de ignominia interest, aut aliam purioris notae materiam excogitent Christo, quibus displicet nostra, aut eamdem agnoscant, qua etiam coelestis melior esse non potuit. Legimus plane (I Cor. XV): Primus homo de terrae limo; secundus homo de coelo. Non tamen ad materiae differentiam spectat, sed tantum terrenae retro substantiae carnis primi hominis, id est Adae, coelestem de spiritu substantiam opponit secundi hominis, id est Christi. Et adeo ad spiritum, non ad carnem, coelestem [0770B] hominem refert: ut quos sic comparat, constet in hac carne terrena coelestes fieri, spiritu scilicet. Quod si secundum carnem quoque coelestis Christus, non compararentur illi non secundum carnem coelestes. Si ergo qui fiunt coelestes, qualis et Christus, terrenam carnis substantiam gestant; hinc quoque confirmatur, ipsum etiam Christum in carne terrena fuisse coelestem, sicut sunt qui ei adaequantur.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Praetendimus adhuc, nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita [0771A] aliud esse, ut non suggerat unde sit acceptum. Omnis materia sine testimonio originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. Ipsum certe corpus nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur: carne, terrenum; sanguine, aquenum. Nam, licet alia sit species qualitatis, hoc est, quod ex alio aliud fit, caeterum, quid est sanguis, quam rubens humor? quid caro, quam terra conversa in figuras suas? Considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam; aspice nervorum tenaces connexus, ut traduces radicum et venarum ramosos discursus, ut ambages rivorum, et lanugines ut muscos, et comam ut cespitem, et ipsos medullarum in [0771B] abdito thesauros, ut metalla carnis. Haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt: haec sunt quae illum Dei Filium celavere, non alias tantummodo hominem existimatum, quam ex humani substantia corporis. Aut edite aliquid in illo coeleste de Septemtrionibus, et [0772A] Vergiliis, et Suculis emendicatum. Nam quae enumeravimus, adeo terrenae testimonia carnis sunt, ut et nostrae. Sed nihil novum, nihil peregrinum deprehendo. Denique, verbis tantummodo et factis, doctrina et virtute sola Christi, homines obstupescebant. Notaretur etiam carnis in illo novitas miraculo habita. Sed carnis terrenae non mira conditio: ipsa erat, quae caetera ejus miranda faciebat. Cum dicerent: Unde huic doctrina et signa ista? Etiam despicientium formam ejus haec erat vox. Adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum coelestis claritatis. Tacentibus apud nos quoque Prophetis de ignobili aspectu ejus, ipsae passiones, ipsaeque contumeliae loquuntur: passiones quidem, humanam carnem; contumeliae vero, inhonestam probavere. An ausus esset aliquis unque summo perstringere corpus novum, [0772B] sputaminibus contaminare faciem, nisi merentem? Quid dicis coelestem carnem, quam unde coelestem intelligas, non habes? Quid terrenam negas, quam unde terrenam agnoscas, habes? Esuriit sub diabolo, sitiit sub Samaritide, lacrymatus est super Lazarum, trepidavit ad mortem. [0773A] Caro enim, inquit, infirma. Sanguinem fudit postremo. Haec sunt, opinor, signa coelestia. Sed quomodo, inquam, contemni et pati posset, sicut et dixi, si quid in illa carne de coelesti generositate radiasset? Ex hoc ergo convincimus nihil in illa de coelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Convertor ad alios aeque sibi prudentes, qui carnem Christi animalem affirmant, quod anima caro sit facta, ergo et caro anima, et sicut caro animalis, ita et anima carnalis. Et hic itaque caussas requiro. Si, ut animam salvam faceret, in semetipso suscepit animam Christus, quia salva non esset nisi per ipsum, dum in ipso; non video cur eam carnem fecerit animalem, induendo carnem, quasi aliter animam salvam [0773B] facere non posset, nisi carneam factam. Cum enim nostras animas non tantum non carneas, sed etiam a carne disjunctas salvas praestet; quanto magis illam, quam ipse suscepit, etiam non carneam redigere potuit in salutem! Item cum praesumant non carnis, sed animae nostrae solius liberandae caussa processisse Christum; primo, quam absurdum est, ut animam solam liberaturus, id genus corporis eam fecerit, quod non erat liberaturus! Deinde, si animas nostras per illam, quam gestavit, liberare susceperat, illam quoque, quam gestavit, nostram gestasse debuerat, id est, nostrae formae, cujuscumque formae est in occulto anima nostra, non tamen carneae. Caeterum, non nostram animam liberavit, si carneam habuit; nostra enim carnea non est. [0773C] Porro si non nostram liberavit, quia carneam liberavit, nihil ad nos; quia non nostram liberavit. Sed nec liberanda erat, quae non erat nostra, ut scilicet carnea; non enim periclitabatur, si non erat nostra, id est, non carnea. Sed liberatam constat illam. Ergo non fuit carnea; et fuit nostra, si ea fuit quae liberaretur, quoniam periclitabatur. Jam ergo, si anima non fuit carnalis in Christo, nec caro potest animalis fuisse.

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Sed aliam argumentationem eorum convenimus, exigentes, cur animalem carnem subeundo Christus, animam carnalem videatur habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis [0774A] extiterit, natura nihil, nec semetipsam videns, prae impedimento carnis hujus, ut etiam disceptaretur, nata anima an non, mortalis ne sit, an non. Itaque animam corpus effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et, quod sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat, ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci: ut sic ostenderetur, dum id fit, cui latebat, id est caro? tenebras videlicet accepit, ut lucere posset. Denique, adhuc prius retractemus, an isto modo ostendenda fuerit anima, an in totum invisibilem eam retro allegent; utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam [0774B] constituunt, habentem quod invisible sit. Nihil enim habens invisibile, quomodo potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest, nisi habens per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid, per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus ejus. Omne quod est, corpus est sui generis: nihil est incorporale, nisi quod non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat, utique dignius id ejus visibile fecisset, quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium, aut infirmitas Deo competit: mendacium, si aliud animam, quam quod erat, demonstravit; infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere volens hominem, cassidem aut personam ei inducit. Hoc autem factum est animae, si [0774C] in carne conversa alienam induit superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quidquid est anima; proinde impossibile Deo non erat, et proposito ejus congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare, quam ista communi omnium, alterius jam notitiae; ne sine caussa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem. Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri. Redde igitur Christo fidem suam; ut qui homo voluerit incedere, animam quoque humanae conditionis ostenderit, non faciens eam carneam, sed induens eam carne.

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

[0775A] Ostensa sit nunc anima per carnem, si constiterit illam ostendendam quoquo modo fuisse, id est incognitam sibi et nobis. Quamquam in hoc vana distinctio est; quasi nos seorsum ab anima simus, cum totum, quod sumus, anima sit. Denique sine anima nihil sumus, ne hominis quidem, sed cadaveris nomen. Si ergo ignoramus animam, ipsa se ignorat. Itaque superest hoc solummodo inspicere, an se anima hic ignorarit, ut nota quoquo modo fieret. Opinor, sensualis est animae natura. Adeo, nihil animale sine sensu; nihil sensuale sine anima. Et ut impressius dixerim, animae anima sensus est. Igitur cum omnibus anima sentire praestet, et ipsa sentiat omnium etiam sensus, nedum qualitates, [0775B] qui verisimile est, ut ipsa sensum sui ab initio sortita non sit? Unde illi, scire quod interdum sibi sit necessarium, ex naturalium necessitate, si non scit suam qualitatem, cui quid necessarium est? Hoc quidem in omni anima recognoscere est; notitiam sui dico; sine qua notitia sui nulla anima se ministrare potuisset. Puto autem magis hominem, animal solum rationale, compotem et animam esse sortitum, quae illum facit animal rationale, ipsa in primis rationalis. Porro, quomodo rationalis, quae efficit hominem rationale animal, si ipsa rationem suam nescit, ignorans semetipsam? Sed adeo non ignorat, ut auctorem, et arbitrum, et statum suum norit. Nihil adhuc de Deo discens, Deum nominat: nihil adhuc de judicio ejus admittens, [0775C] Deo commendare se dicit. Nihil magis audiens, quam spem nullam esse post mortem, et bene et male defuncto cuique imprecatur. Plenius haec prosequitur libellus quem scripsimus de Testimonio animae. Alioquin, si anima semetipsam ignorans erat ab initio, nihil a Christo cognovisse debuerat, nisi qualis esset. Nunc autem non effigiem suam discit a Christo, sed salutem. Propterea [0776A] Filius Dei descendit, et animam subiit; non ut ipsa se anima cognosceret in Christo, sed ut Christum in semetipsa; non enim se ignorando de salute periclitatur, sed Dei Verbum. Vita, inquit, ( I Joan. I, 2) manifestata est; non anima, etc.: Veni, inquit (Luc. IX, 56), animam salvam facere: non dixit, ostendere. Ignorabamus nimirum animam, licet invisibilem, nasci et mori, nisi corporaliter exhiberetur. Ignoravimus plane resurrecturam cum carne. Hoc erit quod Christus manifestavit. Sed et hoc non aliter in se, quam in Lazaro aliquo, cujus caro non erat animalis, ita nec anima carnalis. Quid ergo amplius innotuit nobis de animae ignoratae retro dispositione? Quid invisibile ejus fuit, quod visibilitatem per carnem desideraret?

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

[0776B] Caro facta est anima, ut anima ostenderetur. Numquid ergo et caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est, jam non anima est, sed caro. Si anima caro est, jam non caro est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta est. Imo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum fiunt, certe perversissimum, ut carnem nominantes, animam intelligamus, et animam significantes, carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt, cognominantur. Fides nominum, salus est proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum possessiones. Verbi gratia, argilla excocta testae vocabulum [0776C] suscipit; nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec cum ipso genere. Proinde et anima Christi, caro facta, non potest non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus, unumque vocabulum, unius scilicet corporis. Nec potest dici et argilla; [0777A] quia quod fuit, non est; quod autem non est, omnino non adhaeret. Ergo et anima caro facta, uniformis, solidata: scilicet singularitas tota est, et indiscreta substantia. In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam, et carnem carnem; nusquam animam carnem, aut carnem animam: quando ita nominari debuissent, si ita fuissent: sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam, et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit (Matt. XXVI, 38), anima mea usque ad mortem? et (Joan. VI): Panis quem ego dedero pro salute mundi, caro mea est. Porro, si anima caro fuisset, unum esset in [0777B] Christo carnea anima, aut caro animalis. At cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit: si duo, jam non unum; si non unum, jam nec anima carnalis, nec caro animalis; unum enim est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat animam, praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem, praeter illam quae anima erat. Quod si una caro, et una anima; illa tristis usque ad mortem, et illa panis pro mundi salute; salvus est numerus duarum substantiarum, in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.

 
 

 

 
 

CAPUT XIV.

 
 

Sed angelum, aiunt, gestavit Christus. Qua ratione? Qua et hominem. Eadem ergo est et caussa, ut hominem gestaret Christus: salus hominis fuit caussa; [0777C] scilicet, ad restituendum quod perierat. Homo perierat; hominem restitui oportuerat. Ut angelum gestaret Christus, nihil tale de caussa est. Nam etsi angelis perditio reputatur, in ignem praeparatum diabolo et angelis ejus, nunquam tamen illis restitutio repromissa est. Nullum mandatum de salute angelorum suscepit Christus a Patre. Quod Pater neque repromisit, neque mandavit, Christus administrare non [0778A] potuit. Cui igitur rei angelum quoque gestavit, nisi ut satellitem fortem, cum quo salutem hominis operaretur? Idoneus enim non erat Dei Filius, qui solus hominem liberaret, a solo et singulari serpente dejectum? Ergo jam non unus Deus, nec unus salutificator, si duo salutis artifices, et utique alter altero indigens. An vero, ut per angelum liberaret hominem? Cur ergo descendit ad id quod per angelum erat expediturus? Si per angelum, quid et ipse? Si per se, quid et angelus? Dictus est quidem magni consilii angelus, id est nuntius; officii, non naturae vocabulo. Magnum enim cogitatum Patris, super hominis scilicet restitutione, annuntiaturus saeculo erat. Non ideo tamen sic angelus intelligendus ut aliqui Gabriel aut Michael. Nam et filius a domino vineae mittitur ad [0778B] cultores, sicut et famuli, de fructibus petitum. Sed non propterea unus ex famulis deputabitur filius, quia famulorum successit officio. Facilius ergo dicam, si forte, ipsum filium angelum, id est nuntium patris, quam angelum in filio. Sed cum de filio ipso sit pronuntiatum (Ps. VIII): Minuisti cum modicum quid citra angelos, quomodo videbitur angelum induisse, sic infra angelos diminutus, dum homo fit, qua caro et anima et filius hominis? qua autem spiritus Dei et virtus altissimi (Luc, I), non potest infra angelos haberi, Deus scilicet et Dei Filius. Quanto ergo, dum hominem gestat, minor angelis factus est, tanto non, dum angelum gestat. Poterit haec opinio Hebioni convenire, qui nudum hominem, et tantum ex semine David, id est, non [0778C] et Dei filium, constituit Jesum, plane Prophetis aliquo gloriosiorem, ut ita in illo angelus fuisse dicatur; quemadmodum in aliquo Zacharia. Nisi quod a Christo nunquam est dictum: (Zach. I) Et ait mihi angelus qui in me loquebatur; sed nec quotidianum illud omnium Prophetarum: Haec dicit Dominus. Ipse enim erat Dominus coram, ex sua auctoritate pronuntians (Is., I): Ego autem dico [0779A] vobis. Quid ultra? adhuc Esaiam exclamantem audi (Is. LXIII): Non angelus, neque legatus, sed ipse Dominus salvos eos fecit.

 
 

 

 
 

CAPUT XV. Licuit et Valentino, ex privilegio haeretico, carnem Christi spiritalem comminisci. Quidvis eam fingere potuit, quisquis humanam credere noluit; quando (quod ad omnes dictum est) si humana non fuit, nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se, Christus hominem et filium hominis pronuntiarit (Joan., VIII, 40): Nunc autem vultis occidere hominem veritatem ad vos locutum; et (Luc, VI, 5): Dominus est sabbati filius hominis. De ipso enim Esaias (Is. LIII, 3): Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem; et Hieremias (Jerem., XVII): Et [0779B] homo est, et quis cognoscet illum? et Daniel (Dan., VII): Et super nubes tanquam filius hominis. Etiam Paulus apostolus (I Tim., II): Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Item Petrus in Actis Apostolorum (Act., I): Jesum Nazarenum, virum vobis a Deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae, et ex homine sumptae, et non spiritalis; sicut nec animalis, nec sidereae, nec imaginariae; si sine studio et artificio contentionis haereses esse potuissent. Nam ut penes quemdam ex Valentini factione legi, primo non putant terrenam, et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis Dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt; dehinc, quod oporteret [0779C] similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de Deo, sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela? Et quare non, sicut et illa resurrexit, et in coelo resumpta est, ita et nostra, par ejus, statim assumitur? aut cur illa, par nostrae, non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici volutabunt: Ergo Dei Filius in tantum humilitatis exhaustus? Et, si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est? [0780A] Merito ethnici talia, sed merito et haeretici. Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt denique (Ps. VIII): Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi; nec hominem se, sed vermem pronuntiantis (Ps. XXI); qui (Is., LIII) nec formam habuit, nec speciem; sed forma ejus ignobilis, despecta citra omnes homines; homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Agnoscunt hominem Deo mixtum, et negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum, ex incorruptela natum esse contendunt: quasi corruptela aliud sit a morte. «Sed et nostra caro statim resurgere debebat.» Exspecta: nondum inimicos suos Christus oppressit, ut cum amicis de inimicis [0780B] triumphet.

 
 

 

 
 

CAPUT XVI.

 
 

Insuper, argumentandi libidine, ex forma ingenii haeretici, locum sibi fecit Alexander ille, quasi nos affirmemus, idcirco Christum terreni census induisse carnem, ut evacuaret in semetipso carnem peccati. Quod etsi diceremus, quacunque ratione muniremus sententiam nostram, dum ne tanta amentia, qua putavit, tanquam ipsam carnem Christi opinemur, ut peccatricem, evacuatam in ipso: cum illam et ad dexteram Patris in coelis praesidere meminerimus, et venturam inde, suggestu paternae claritatis, praedicemus. Adeo, ut evacuatam non possumus dicere, ita nec peccatricem; nec evacuatam, in qua dolus non fuit. Defendimus autem, non carnem [0780C] peccati evacuatam esse in Christo, sed peccatum carnis; non materiam, sed naturam; nec substantiam, sed culpam: secundum Apostoli auctoritatem dicentis (Rom., VIII, 3): Evacuavit peccatum in carne. Nam et alibi (Ibid.): in similitudine, inquit, carnis peccati fuisse Christum. Non quod similitudinem carnis acceperit, quasi imaginem corporis, et non veritatem; sed similitudinem peccatricis carnis vult intelligi; quod ipsa non peccatrix caro Christi, ejus fuit par, cujus erat [0781A] peccatum; genere, non vitio Adae: quando hinc etiam confirmamus eam fuisse carnem in Christo, cujus natura est in homine peccatrix; et sic in illa peccatum evacuatum, quod in Christo sine peccato habeatur, quae in homine sine peccato non habebatur. Nam neque ad propositum Christi faceret evacuantis peccatum carnis, non in ea carne evacuare illud, in qua erat natura peccati, neque ad gloriam. Quid enim magnum, si in carne meliore, et alterius, id est non peccatricis naturae, naevum redemit? Ergo, inquis, si nostram induit, peccatrix fuit caro Christi. Noli constringere explicabilem sensum. Nostram enim induens, suam fecit; suam faciens, non peccatricem eam fecit. Caeterum (quod ad omnes dictum sit, qui ideo non putant carnem nostram in Christo fuisse, [0781B] quia non fuit ex viri semine) recordentur Adam ipsum in hanc carnem, non ex semine viri factum. Sicut terra conversa est in hanc carnem sine viri semine, ita et Dei Verbum potuit sine coagulo in ejusdem carnis transire materiam.

 
 

 

 
 

CAPUT XVII.

 
 

Sed remisso Alexandro cum suis syllogismis, quos in argumentationibus torquet, etiam cum psalmis Valentini, quos magna impudentia quasi idonei alicujus auctoris interserit, ad unam jam lineam congressionem dirigamus, an carnem Christus ex virgine acceperit, ut hoc praecipue modo humanam eam constet, si ex humana matrice substantiam traxit. Quamquam liquit jam et de nomine hominis, et de statu qualitatis, et de sensu tractationis, et de [0781C] exitu passionis humanam constitisse. Ante omnia autem commendanda erit ratio quae praefuit, ut Dei Filius de virgine nasceretur. Nove nasci debebat novae nativitatis dedicator, de qua signum daturus Dominus ab Esaia praedicabatur. Quod est istud signum? Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium (Is., VII). Concepit igitur virgo et peperit Emmanuelem, Nobiscum Deum. Haec est nativitas nova, dum homo nascitur in Deo; [0782A] in quo homine Deus natus est, carne antiqui seminis suscepta, sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est, spiritaliter reformaret exclusis antiquitatis sordibus, expiatam. Sed tota novitas ista, sicut et in omnibus, de veteri figura est, rationali per virginem dispositione Domino nascente. Virgo erat adhuc terra nondum opere compressa, nondum sementi subacta: ex ea hominem factum accepimus a Deo in animam vivam. Igitur si primus Adam de terra traditur, merito sequens, vel novissimus Adam, ut Apostolus dixit, proinde de terra, id est, carne nondum generationi resignata, in spiritum vivificantem a Deo est prolatus. Et tamen, ne mihi vacet incursus nominis Adae, unde Christus Adam ab Apostolo dictus est, si terreni non fuit [0782B] census homo ejus? Sed et hic ratio defendit, quod Deus imaginem et similitudinem suam, a diabolo captam, aemuia operatione recuperavit. In virginem enim adhuc Evam irrepserat verbum aedificatorium mortis; in virginem aeque introducendum erat Dei Verbum extructorium vitae: ut quod per ejusmodi sexum abierat in perditionem, per eumdem sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eva serpenti: credidit Maria Gabrieli. Quod illa credendo deliquit, haeccredendo delevit. «Sed Eva nihil tunc concepit in utero ex diaboli verbo. » Imo concepit. Nam exinde ut abjecta pareret, et in doloribus pareret, verbum diaboli semen illi fuit. Enixa est denique diabolum fratricidam. Contra, Maria eum edidit, qui carnalem fratrem Israel, interemptorem suum, salvum [0782C] quandoque praestaret. In vulvam ergo Deus Verbum suum detulit, bonum fratrem, ut memoriam mali fratris eraderet. Inde prodeundum fuit Christo ad salutem hominis, quo homo jam damnatus intraverat.

 
 

 

 
 

CAPUT XVIII.

 
 

Nunc, ut simplicius respondeamus, non competebat [0783A] ex semine humano Dei Filium nasci, ne si totus esset filius hominis, non esset et Dei filius, nihilque haberet amplius Salomone, et amplius Jona; et de Hebionis opinione credendus erat. Ergo, jam Dei Filius ex Patris Dei semine, id est spiritu, ut esset et hominis filius, caro ei sola erat ex hominis carne sumenda, sine viri semine. Vacabat enim viri semen, apud habentem Dei semen. Itaque, sicut nondum natus ex virgine, patrem Deum habere potuit sine homine matre; aeque, cum de virgine nasceretur, potuit matrem habere hominem sine homine patre. Sic denique homo cum Deo, dum caro hominis cum spiritu Dei. Caro sine semine, ex homine; spiritus cum semine, ex Deo. Igitur si fuit dispositio rationis super Filium [0783B] Dei ex virgine proferendum, cur non ex virgine acceperit corpus, quod de virgine protulit? Quia aliud est quod a Deo sumpsit. Quoniam, inquiunt, Verbum (Joan., I) caro factum est. Vox ista quid caro factum sit contestatur; nec tamen periclitatur, quasi statim aliud sit factum caro, et non Verbum. Si ex carne factum est verbum caro, aut si ex semine ipso factum est, Scriptura dicat. Cum Scriptura non dicat, nisi quod sit factum, non et unde sit factum; ergo ex alio, non ex semine ipso suggerit factum. Si non ex semine ipso, sed ex alio, jam hinc tracta, ex quo magis credere congruat, carnem factum Verbum, nisi ex carne, in qua et factum est, vel quia ipse Dominus sententialiter et definitive pronuntiavit (Joan., IV): Quod in carne natum est, [0783C] caro est, quia ex carne natum est. Sed si de homine tantummodo dixit, non et de semetipso, plane nega hominem Christum, et ita defende non et in ipsum competisse. Atquin subjicit (ibid.): Et quod de spiritu natum est, spiritus est. Quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. Hoc utique vel eo magis in ipsum tendit, [0784A] si et in credentes ejus. Si ergo et hoc ad ipsum, cur non et illud supra? Neque enim dividere potes hoc ad ipsum, illud supra ad caeteros homines, qui utramque substantiam Christi, et carnis et spiritus, non negas. Caeterum, si tam carnem habuit, quam spiritum, cum de duarum substantiarum conditione pronuntiat, quas et ipse gestat, non potest videri de spiritu quidem suo, de carne vero non sua determinasse. Ita, cum ipse sit de spiritu Dei, et spiritus Deus est, et Deus ex Deo natus ipse est, et ex carne hominis, homo in carne generatus.

 
 

 

 
 

CAPUT XIX.

 
 

Quid est ergo, non ex sanguine, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt ? Hoc quidem capitulo ego potius utar, cum adulteratores [0784B] ejus obduxero. Sic enim scriptum esse contendunt: Non ex sanguine, nec ex carnis voluntate, nec ex viri, sed ex Deo natus est, quasi supra dictos credentes in nomine ejus designet, ut ostendat esse semen illud arcanum electorum, et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita erit, cum omnes qui credunt in nomine Domini, communi lege generis humani, ex sanguine, et ex carnis, et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de Domino scriptum est: Et ex Deo natus est. Merito, quia Verbum Dei, et cum Verbo Dei spiritus, et in spiritu Dei virtus, et quidquid Dei est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine, nec ex carnis et viri voluntate: quia ex Dei voluntate Verbum caro factum est. Ad carnem enim, non ad [0784C] verbum pertinet negotiatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem ex carnis quoque voluntate natum, cur non negavit etiam ex substantia carnis? Neque enim, quia ex sanguine negavit, substantiam carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis esse [0785A] calorem, ut despumatione mutatam in coagulum sanguinis foeminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae, quam medicando constringit, id est lactis. Intelligimus ergo, ex concubitu nativitatem Domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit, non ex sanguine, nec ex carnis voluntate, aut viri, natum; nisi quia ea erat caro, quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans porro ex concubitu, non negavit ex carne; imo confirmavit ex carne, quia non proinde negavit ex carne, sicut ex concubitu negavit. Oro vos, si Dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? potuit enim extra eam fieri caro spiritalis simplicius multo, quam intra vulvam [0785B] fieret extra vulvam. Sine caussa eo se intulit, unde nihil extulit. Sed non sine caussa descendit in vulvam: ergo ex illa accepit. Quia si non ex illa accepit, sine caussa in illam descendit, maxime ejus qualitatis caro futurus, quae non erat vulvae, id est spiritalis.

 
 

 

 
 

CAPUT XX.

 
 

Qualis est autem tortuositas vestra, ut ipsam ex syllabam, praepositionis officio adscriptam, auferre quaeratis, et alia magis uti, quae in hac specie non invenitur penes Scripturas sanctas? Per virginem dicitis natum, non ex virgine; et in vulva, non ex vulva. Quia et angelus in somnis ad Joseph: Nam quod in ea natum est, inquit (Matth., I), de Spiritu Sancto est; non dixit ex ea. Nempe tamen, etsi ex ea dixisset, in ea dixerat: in ea enim erat, quod ex ea erat. Tantumdem [0785C] ergo, et cum dicit, in ea, et ex ea consonat; quia ex ea erat, quod in ea erat. Sed bene, quod idem dicit Matthaeus, originem Domini decurrens ab [0786A] Abraham usque ad Mariam: Jacob, inquit, generavit Joseph, virum Mariae, ex qua nascitur Christus. Sed et Paulus grammaticis istis silentium imponit: Misit, inquit (Gal., IV, 4), Deus Filium suum factum ex muliere. Numquid per mulierem, aut in muliere ? Hoc quidem impressius, quod factum potius dicit, quam natum: simplicius enim enuntiasset natum. Factum autem dicendo, et verbum caro factum est consignavit, et carnis veritatem ex virgine factae asseveravit. Nobis quoque ad hanc speciem Psalmi patrocinabuntur, non quidem apostatae, et haeretici, et platonici Valentini, sed sanctissimi et receptissimi prophetae David. Ille apud nos canit Christum, per quem se cecinit ipse Christus. Accipe Christum, et audi Dominum Patri Deo colloquentem (Ps., XXI): [0786B] Quia tu es qui avulsisti me ex utero matris meae: ecce unum. Et spes mea ab uberibus matris meae; super te sum projectus ex vulva: ecce aliud: Et ab utero matris meae Deus meus es tu: ecce aliud. Nunc ad sensus ipsos decertemus. Avulsisti me , inquit, ex utero. Quid avellitur, nisi quod inhaeret, quod infixum, innexum est ei, a quo, ut auferatur, avellitur? Si non adhaesit utero, quomodo avulsus est? si adhaesit qui avulsus est, quomodo adhaesisset, nisi dum ex utero est per illum nervum umbilicarem, quasi folliculi sui traducem, adnexus origini vulvae. Etiam cum quid extraneum extraneo agglutinatur, ita concarnatur et convisceratur cum eo cui agglutinatur, ut cum avellitur, rapiat secum ex corpore aliquid a quo avellitur, quasi sequelam [0786C] quamdam abruptae unitatis, et producis mutui coitus. Caeterum quae ubera matris suae nominat? Sine dubio, quae hausit. Respondeant obstetrices, [0787A] medici et physici, de uberum natura, an aliter manare soleant, sine vulvae genitali passione, suspendentibus exinde venis sentinam illam inferni sanguinis, et ipsa translatione decoquentibus in materiam lactis laetiorem. Inde adeo fit, ut uberum tempore, menses sanguinum vacent. Quod si Verbum caro ex se factum est, non ex vulvae communicatione, nihil operata vulva, nihil functa, nihil passa; quomodo fontem suum transfudit in ubera, quae, nisi habendo, non mutat? Habere autem sanguinem non potuit lacti subministrando, si non haberet caussas sanguinis ipsius, avulsionem scilicet suae carnis. Quid fuerit novitatis in Christo ex virgine nascendi, palam est: scilicet, solummodo hoc, quod ex virgine, secundum rationem quam edidimus; [0787B] et uti virgo esset regeneratio nostra, spiritaliter ab omnibus inquinamentis sanctificata per Christum, virginem et ipsum, etiam carnaliter, ut ex virginis carne.

 
 

 

 
 

CAPUT XXI.

 
 

Si ergo contendunt hoc competisse novitati, ut quemadmodum non ex viri semine, ita nec ex virginis carne caro fieret Dei Verbum; quare non hoc sit tota novitas, ut caro non semine nata, carne processerit? Accedant adhuc cominus ad congressum: Ecce, inquit, virgo concipiet in utero. Quidnam? utique Dei Verbum, non viri semen: certe ut pareret filium. Nam, Et pariet, inquit, filium. Ergo, ut ipsius fuit concepisse, ita ipsius est quod peperit; licet non ipsius fuerit quod concepit. Contra si Verbum ex se caro factum est, jam ipsum se concepit, [0787C] et peperit, et vacat prophetia. Non enim virgo concepit, neque peperit, si non quicquid peperit ex verbi concepto, caro ipsius est. Sola haec autem prophetae vox evacuabitur? an et angeli, conceptum et partum virginis annuntiantis? an et omnis jam Scriptura, [0788A] quaecumque matrem pronuntiat Christi? Quomodo enim mater, nisi quia in utero ejus fuit? Sed nihil ex utero ejus accepit, quod matrem eam faceret, in cujus utero fuit Hoc nomen non debet caro extranea. Matris uterum non appellat, nisi filia uteri, caro. Filia uteri porro non est, si sibi nata est. Tacebit igitur et Elizabeth prophetam portans jam Domini sui conscium infantem, et in super Spiritu Sancto adimpleta. Sine caussa enim dicit (Luc., I): Et unde mihi, ut mater Domini mei ad me veniat ? si Maria non filium, sed hospitem in utero gestabat Jesum. Quomodo dicit: Benedictus fructus uteri tui? Quis hic fructus uteri, qui non ex utero germinavit; qui non in utero radicem egit; qui non ejus est, cujus est uterus? Et qui utique fructus uteri? Christus. An quia ipse est [0788B] flos de virga profecta ex radice Jesse; radix autem Jesse, genus David; virga ex radice, Maria ex David? Flos ex virga, filius Mariae, qui dicitur Jesus Christus, ipse erit et fructus. Flos enim fructus: quia per florem, et ex flore, omnis fructus eruditur in fructum. Quid ergo? negant et fructui suum florem, et flori suam virgam et virgae suam radicem, quo minus suam radix sibi vindicet per virgam proprietatem ejus quod ex virga est, floris et fructus. Siquidem omnis gradus generis ab ultimo ad principalem recensetur, ut jam nunc carnem Christi, non tantum Mariae, sed et David per Mariam, et Jesse per David, sciant adhaerere. Ideo hunc fructum ex lumbis David, id est, ex posteritate carnis ejus jurat illi Deus concessurum in throno ipsius. Si ex lumbis David, quanto [0788C] magis ex lumbis Mariae, ob quam in lumbis David!

 
 

 

 
 

CAPUT XXII.

 
 

Deleant igitur et testimonia daemonum filium David proclamantia Jesum: sed testimonia Apostolorum delere non poterunt, si daemonum indigna [0789A] sunt. Ipse imprimis Matthaeus, fidelissimus Evangelii commentator, ut comes Domini, non aliam ob caussam, quam ut nos originis Christi carnalis compotes faceret, ita exorsus est: Liber geniturae Jesu Christi, filii David, filii Abraham. His originis fontibus genere manante, cum gradatim ordo deducitur ad Christi nativitatem, quid aliud quam caro ipsa Abrahae et David, per singulos traducem sui faciens, in virginem usque describitur inferens Christum, imo ipse Christus proditur de virgine? Sed et Paulus, utpote ejusdem Evangelii et discipulus et magister, et testis, qua ejusdem ipsius Christi apostolus, confirmat Christum ex semine David secundum carnem, utique ipsius. Ergo ex semine David caro Christi. Sed secundum Mariae carnem, exsemine [0789B] David: ergo ex Mariae carne est, dum ex semine est David. Quocumque detorseris dictum, aut ex carne est Mariae, quod ex semine est David; aut ex David semine est, quod ex carne est Mariae. Totam hanc controversiam dirimit idem Apostolus, ipsum definiens esse Abrahae semen. Cum Abraham, utique multo magis David, quasi recentioris. Retexens enim promissionem benedictionis nationum in nomine Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes nationes: non, tanquam de uno, quod est Christus. Qui haec legimus et credimus, quam debemus et possumus agnoscere in Christo carnis qualitatem? Utique non aliam, quam Abraham; siquidem semen Abraham Christus: nec aliam, quam [0789C] Jesse, siquidem ex radice Jesse flos Christus: nec aliam, quam David, siquidem fructus ex lumbis David, Christus: nec aliam quam ex Maria, siquidem ex Mariae utero, Christus. Et adhuc superius: nec aliam quam Adam, siquidem secundus Adam, Christus. Consequens ergo est, ut aut illos spiritalem carnem habuisse contendant, quo eadem conditio substantiae deducatur in Christo: aut concedant carnem Christi spiritalem non fuisse, quae non de spiritali stirpe censetur.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIII.

 
 

Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis, [0790A] super adhuc recentem infantem Dominum pronuntiatam (Luc. II): Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israel, et in signum quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi, secundum Esaiam: Propterea dabit vobis Dominus ipse signum: ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium . Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum et partum virginis Mariae; de quo Academici isti, Peperit, et non peperit; Virgo, et non virgo: quasi non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit enim, quae ex sua carne; et non peperit, quae non ex viri semine. Et virgo, quantum a viro; non virgo, quantum a partu. Non tamen ut ideo, peperit, et non peperit; et ideo, Virgo, quae non virgo, quia non de visceribus suis [0790B] mater. Sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem. Lux, lux; et tenebrae, tenebrae, et Est, est; et, Non, non. Quod amplius, hoc a malo est. Peperit, quae peperit. Et si virgo concepit, in partu suo nupsit, ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit, de vi masculi admissi, an emissi, idem illud sexus resignaverit. Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum vocabitur Domino. Quis vere sanctus, quam Dei Filius? Quis proprie vulvam adaperuit, quam qui clausam patefecit? Caeterum, omnibus nuptiae patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique magis non virgo dicenda est, quam virgo, saltu quodam mater ante, quam [0790C] nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est, cum hac ratione Apostolus, non ex virgine, sed ex muliere editum Filium Dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem? Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit, et non peperit. Sed videte, ne vos jam tunc providens Spiritus Sanctus notarit hac voce, disceptaturos super uterum Mariae. Caeterum, non contra illam suam simplicitatem, pronuntiasset dubitative, Esaia dicente (Is., VI): Concipiet, et pariet.

 
 

 

 
 

CAPUT XXIV.

 
 

Quod enim Esaias jaculatur insuggillatione haereticorum [0791A] ipsorum, et imprimis (Is., V): Vae qui faciunt dulce amarum, et tenebras lucem; istos scilicet notat, qui nec vocabula ista in luce proprietatum suarum conservant; ut anima non alia sit, quam quae vocatur, et caro non alia quam quae videtur, et Deus non alius, quam qui praedicatur. Ideo etiam Marcionem prospiciens: Ego sum, inquit (Is., XLV), Deus, et alius absque me non est. Et cum in alio idipsum eodem modo dicit: Ante me Deus non fuit, nescio quas illas Valentinianorum Aeonum genealogias pulsat. Et, Non ex sanguine, neque ex carnis et viri voluntate, sed ex Deo (Joan., I) natus est, Hebioni respondit. Aeque, Etiamsi angelus de coelo aliter evangelizaverit vobis quam nos, anathema sit (Gal., I); ad energema Apelleiacae virginis [0791B] Philumenes filum dirigit. Certe, qui negat Christum in carne venisse, hic antichristus est (I Joan., IV). Nudam et absolutam et simplici nomine naturae suae pronuntians carnem, omnes disceptatores ejus ferit. Sicut et definiens ipsum quoque Christum unum, multiformis Christi argumentatores quatit, qui alium faciunt Christum, alium Jesum; alium elapsum de mediis turbis, alium detentum; alium in secessu montis, in ambitu nubis sub tribus arbitris clarum; alium caeteris passivum, ignobilem; alium magnanimum, alium vero trepidantem; novissime, [0792A] alium passum, alium resuscitatum; per quod suam quoque in alia carne resurrectionem adseverant. Sed bene, quod idem veniet de coelis, qui est passus; idem omnibus apparebit, qui est resuscitatus. Et videbunt et agnoscent, qui eum confixerunt (Zach., XI; Joan., XIX): utique ipsam carnem, in quam saevierunt; sine qua, nec ipse esse poterit, nec agnosci. Ut et illi erubescant, qui affirmant carnem in coelis vacuam sensu, ut vaginam exempto Christo sedere: aut qui carnem et animam tantumdem, aut tantummodo animam, carnem vero non jam.

 
 

 

 
 

CAPUT XXV.

 
 

Sed hactenus de materia praesenti satis. Jam enim arbitror instructam esse carnis in Christo, et ex virgine [0792B] natae, et humanae probationem. Quod et solum discussum sufficere potuisset, citra singularum ex diverso opinionum congressionem; quam et argumentationibus earum, et scripturis quibus utuntur, provocavimus ex abundanti, uti eo, quod probavimus, quid et unde fuerit Christi caro, quid non fuerit, adversus omnes praejudicaverimus. Ut autem clausulam de praefatione communi faciat resurrectio carnis nostrae, alio libello defendenda, hic habebit praestructionem; manifesto jam, quale fuerit quod in Christo resurrexit.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»