This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Exhortatione Castitatis
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 0913 - 0930A

 

 

 
 

[0913]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

 
 

DE EXHORTATIONE CASTITATIS LIBER.

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM.

 
 

[0913C] - Hic tractatus a Tertulliano Montanista exaratus est, in quo quemdam viduum fratrem, a secundis nuptiis dehortatur; quas modo diserte vermittit nec a Sancto Paulo prohibitas assent, modo damnat et tanquam adulterium traducit. EDD.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Non dubito, frater, te post uxorem in pace praemissam, ad compositionem animi conversum, de [0914C] exitu singularitatis cogitare, et utique consilii indigere. Quamquam in hujusmodi cum fide sua conloqui debet unusquisque, ejusque vires consulere; tamen quoniam, in ista specie, carnis necessitas cogitatum movet, quae fere apud eamdem conscientiam fidei resistit, opus est fidei extrinsecus consilio, tanquam advocato adversus carnis necessitates. Quae quidem necessitas facillime circumscribi potest, si voluntas potuis Dei, quam indulgentia consideratur. [0915A] Nemo indulgentia utendo promeretur, sed voluntati obsequendo. Voluntas Dei est sanctificatio nostra. Vult enim imaginem suam nos etiam similitudinem fieri, ut simus sancti, sicuti ipse sanctus est. Id bonum, sanctificationem dico, in species distribuit complures, ut in aliqua earum deprehendamur. Prima species, virginitas a nativitate. Secunda virginitas, a secunda nativitate, id est a lavacro, quae aut in matrimonio purificat ex compacto, aut in viduitate perseverat ex arbitrio. Tertius gradus superest monogamia, cum post matrimonium unum interceptum exinde sexui renuntiatur. Prima virginitas felicitatis est, non nosse in totum a quo postea optabis liberari. Secunda virtutis est, contemnere cujus vim optime noris. Reliqua species hactenus nubendi post matrimonium morte disjunctum, praeter virtutis, etiam modestiae laus est. Modestia est enim, ablatum non desiderare, et ablatum [0915B] a Domino Deo; sine cujus voluntate nec folium de arbore delabitur, nec passer assis unius ad terram cadit.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Quam denique modesta illa vox est: Dominus dedit, Dominus abstulit (Job, I, 21), ut Domino visum est, ita factum est: et ideo si nuptias sublatas restauremus, sine dubio contra voluntatem Dei nitimur, volentes habere rursus, quod habere nos noluit. Si enim voluisset, non abstulisset. Nisi si et hoc voluntatem Dei interpretamur, quasi et rursus nos voluerit habere quod jam noluit. Non est bonae et solidae fidei, sic omnia ad voluntatem Dei referre, et ita adulari sibi unumquemque, dicendo nihil fieri sine nutu ejus, ut non intelligamus esse aliquid in nobis [0915C] ipsis. Caeterum, excusabitur omne delictum, si contenderimus nihil fieri in nobis sine Dei voluntate; et ibit definitio ista in destructionem totius disciplinae, etiam ipsius Dei, si aut quae non vult de sua voluntate producit, aut nihil est quod Deus non vult. Sed quomodo vetat quaedam, quibus [0916A] etiam supplicium aeternum comminatur? utique enim quae vetat non vult, a quibus et offenditur: sicut et quae vult, praecipit, et accipit, et aeternitatis mercede dispungit. Itaque cum utrumque ex praeceptis ejus didicerimus, quid velit, et quid nolit; tamen nobis est voluntas et arbitrium eligendi alterum, sicut scriptum est: Ecce posui ante te bonum et malum (Eccles., XV, 18), gustasti enim de arbore agnitionis. Et ideo non debemus quod nostro expositum est arbitrio, in Dei referre voluntatem, quos vult ipse et velle, qui malum non vult. Ita nostra est voluntas, cum malum volumus adversus Dei voluntatem, qui bonum vult. Porro, si quaeris unde venit ea voluntas, qua quid volumus adversus Dei voluntatem, dicam: ex nobis ipsis. Nec temere; semini enim tuo respondeas necesse est: siquidem ille princeps et generis et delicti, [0916B] Adam, voluit quod deliquit. Neque enim diabolus voluntatem ei imposuit deliquendi, sed materiam voluntati subministravit. Caeterum, voluntas Dei in obaudientiam venerat. Proinde et tu, si non obaudieris Deo, qui te, proposito praecepto, liberae potestatis instituit, per voluntatis libertatem volens deverges in id quod Deus non vult, et ita te putas a diabolo subversum, qui etsi quid vult te velle quod Deus non vult, non tamen facit ut et velis; quia nec tunc istos protoplastos ad voluntatem delicti subegit; imo neque invitos, neque ignorantes quid Deus nollet; utique enim nolebat fieri, cum admisso mortem destinabat. Ita diaboli opus unum est, tentare quod in te est, an velis. At ubi voluisti, sequitur ut te sibi subigat, non operatus in te voluntatem, sed nactus occasionem voluntatis. Igitur [0916C] cum solum sit in nobis velle, et in hoc probetur nostra erga Deum mens, an ea velimus quae cum voluntate ipsius faciant.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Alte et impresse recogitandam esse dico Dei voluptatem, [0917A] quid etiam in occulto velit. Quae enim in manifesto, scimus omnes; eaque ipsa qualiter in manifesto sint, perspiciendum est. Nam etsi quaedam videntur voluntatem Dei sapere, dum a Deo permittuntur, non statim omne quod permittitur, ex mera et tota voluntate procedit ejus qui permittit. Ex indulgentia est, quodcumque permittitur; quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet caussam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa caussam sui, quae cogit voluntatem. Vide qualis sit voluntas, cujus alter est caussa. Secunda item species consideranda est non purae voluntatis. Vult nos Deus agere quaedam placita sibi, in quibus non purae voluntatis. Vult nos Deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis [0917B] vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse, quae mavult; cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sint atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem majore delevit. Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere, quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit ut id secteris quod magis vult, sine dubio nisi ita facis contra voluntatem ejus sapis, sapiendo contra potiorem ejus voluntatem: magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciendo, et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Porro et promereri nolle, delinquere est. Secundum igitur matrimonium, si est ex illa Dei voluntate, quae indulgentia [0917C] vocatur, negabimus meram voluntatem, cui indulgentia est caussa; si ex ea, cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae, didicerimus non potiorem a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut jam Apostoli voces decurram. In primis autem non videbor irreligiosus, [0918A] si, quod ipse profitetur, animadvertam; omnem illum indulgentiam nuptiarum, de suo, id est, de humano sensu, non de divino praescripto induxisse. Nam et cum de viduis et innuptis definiit uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri; conversus ad alteram speciem: Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed Dominus (I Cor., VII, 10). Ita ostendit, ex tralatione personae suae in Dominum, id quod supra dixerat, non ex Domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox licet ad eos pertineat, qui innupti, vel vidui a fide deprehenduntur; quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare, quale bonum ostendat, quod melius est [0918B] poena: quod non potest videri bonum, nisi pessimo comparatum; ut ideo bonum sit nubere, quia deterius est ardere. Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius; ut et si bono alii comparatur, et alio adumbratur , nihilominus remaneat in boni nomine. Caeterum, si per mali conditionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique conditionem comparationis, ut non dicas: melius est nubere quam uri; et quaero, an dicere audeas: melius est nubere; non adjiciens quid sit id, quod melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum; quia abstulisti et removisti conditionem comparationis, quae [0918C] dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri; sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, [0919A] quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc conjunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intelligendam esse permissi conditionem.

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Caeterum, de secundo matrimonio scimus plane Apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem: sed si duxeris, non delinquis. Perinde tamen et hujus sermonis ordinem, de consilio suo, non de divino praecepto introducit. Multum autem interest inter Dei praeceptum, et consilium hominis. Praeceptum Domini, inquit, non habeo; sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a Domino fidelis esse. Caeterum, neque in Evangelio, neque in ipsius Pauli Epistolis, ex praecepto Dei invenias permissam matrimonii separationem. Unde [0919B] unum habendum confirmatur; quia quod a Domino permissum non invenitur, id ignoscitur. Adde quod et haec ipsa humani consilii interjectio quasi jam recogitationem excessus sui passa, statim se refraenat et revocat, cum subjungit: Verumtamen hujusmodi, pressuram carnis habebunt; cum parcere se eis dicit; cum tempus in collectum esse adjicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere: cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio; quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse [0919C] nolit, id est incontinentes. Ita et ipse cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, imo imperasset. Sed ecce rursus (I Cor. VII), mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in Domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et ego Dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi indicit. Cui ergo, inquis, adsentabimur? Inspice, et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium adlegat. Cum continentiam indicit, Spiritus Sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. [0920A] Spiritum quidem Dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles Apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat, adjecit postea, Spiritum Dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli; idcirco id dixit, ut sibi Apostoli fastigium redderet. Proprie enim Apostoli Spiritum Sanctum habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum, documentisque linguarum, non ex parte, quod caeteri. Ita Spiritus Sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui nos magis obsequi voluit; et factum est jam non consilium divini Spiritus, sed pro ejus majestate praeceptum.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Ad legem semel nubendi dirigendam, ipsa origo humani generis patrocinatur, contestans quid Deus [0920B] in primordio constituerit, in formam posteritati recensendam. Nam cum hominem figurasset, eique parem necessariam propexisset, unam de costis ejus mutuatus, unam illi foeminam finxit; cum utique nec artifex, nec materia defecisset, plures costae in Adam, et infatigabiles manus in Deo, sed non plures uxores apud Deum et ideo homo Dei Adam, et mulier Dei Eva, unis inter se nuptiis functi sunt. Formam hominibus Dei, de originis auctoritate, et prima Dei voluntate sanxerunt. Denique, erunt duo, inquit, in carne una; non tres, neque quatuor. Alioquin jam non una caro, nec duo in unam carnem. Tunc erunt, si conjunctio et concretio in unitatem semel fiat. Si vero rursus [0920C] aut saepius, jam una esse desiit; et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures. At quam Apostolus in Ecclesiam et Christum interpretatur, erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias Ecclesiae et Christi (unus enim Christus, et una ejus Ecclesia), agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem, tam secundum generis fundamentum, quam secundum Christi sacramentum. De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam, et spiritaliter in Christo. Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum. In utraque degenerat, qui de monogamia exorbitat. Numerus matrimonii a maledicto viro coepit. Primus Lamech, duabus maritatus, tres in unam carnem effecit.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

[0921A] Sed et benedicti, inquis, Patriarchae non modo pluribus uxoribus, verum etiam concubinis conjugia miscuerunt. Ergo propterea nobis quoque licebit innumerum nubere? Sane licebit, si adhuc typi futuri alicujus sacramenta supersunt, quos nuptiae tuae figurent; vel si etiam nunc locus est vocis illius: crescite et multiplicamini, id est, si nondum alia vox supervenit, tempus jam in collecto esse, restare ut et qui uxores habent, tanquam non habentes agant; utique enim continentiam indicens, et compescens concubitum, seminarium generis, abolefecit crescite illud et multiplicamini. Ut opinor autem, unius et ejusdem Dei utraque pronuntiatio et dispositio est: qui tum quidem in primordio sementem generis emisit, indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, [0921B] donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiserat, et revocavit quod indulserat, non sine ratione prorogationis in primordio, et pastinationis in ultimo. Semper initia laxantur, fines contrahuntur. Propterea sylvam quis instituit, et crescere sinit, ut tempore suo caedat. Sylva erit vetus dispositio, quae ab Evangelio novo deputatur, in quo et (Matth. XXI) securis ad radices arboris posita est. Sic et oculum pro oculo, et dentem pro dente, jam senuit, ex quo juvenuit (Rom. XII, 17) malum pro malo nemo reddat. Puto autem etiam in humanas constitutiones atque decreta posteriora pristinis praevalere.

 
 

 

 
 

CAPUT VII.

 
 

[0921C] Cur autem de pristinis exemplis non ea potus agnoscamus, [0922A] quae cum posterioribus communicant, de disciplina et forma vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in veteri lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent (Lev. XXI, 14). Possum dicere, etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique, post unum incipit numerus. Unum autem est, omne quod semel est. Sed Christo servabatur, sicut in caeteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur, unius matrimonii esse oportere (Tit. I, 6) qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos loco dejectos. Sed dices: Ergo caeteris licet quos excipit. Vani erimus, si [0922B] putaverimus quod sacerdotibus non liceat, laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit (Apoc. I, 6). Differentiam inter ordinem et plebem constituit Ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi ecclesiastici ordinis non est consessus, et offers, et tinguis, et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, Ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum acceptio apud Deum; quoniam non auditores legis justificantur a Deo, sed factores, secundum quod et Apostolus dicit (Rom. II, 11, 13). Igitur si habes jus sacerdotis in temetipso, ubi necesse est; habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere jus sacerdotis. [0922C] Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, [0923A] cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem! Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur, quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo. Omnes nos Deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis ejus obeundis apti simus. Unus Deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo, nisi et laici ea observent, per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri, qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum jussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest, quam laicus qui semel fuerit maritus.

 
 

 

 
 

CAPUT VIII.

 
 

[0923B] Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem Apostolus exclamat: omnia licent, sed non omnia prosunt (I Cor. VI, 12). Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt, licita sunt. Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est, quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur, licet, quia bonum permitti non exspectat, sed adsumi. Permittitur autem quod, an bonum sit, in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui caussam primam. Propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo; quia nisi licentia alicujus non bonae rei subjaceret, non esset in quo probaretur [0923C] qui divinae voluntati, et qui suae potestati obsequeretur; quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur, et quis occasionem licentiae amplexetur. Licentia plerumque tentatio est disciplinae, quoniam [0924A] disciplina per tentationem probatur, tentatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant; dum tentatur cui permittitur, et judicatur dum in permissione tentatur. Licebat et Apostolis nubere, et uxores circumducere (I Cor. VI, 12); licebat et de Evangelio ali. Sed qui jure hoc usus non est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem, in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

 
 

 

 
 

CAPUT IX.

 
 

Si penitus sensus ejus interpretemur, non aliud dicendum erit secundum matrimonium, quam species stupri. Cum enim dicat, maritos hoc in sollicitudine habere, quemadmodum sibi placeant; non utique [0924B] de moribus (nam bonam sollicitudinem non sugillaret); et de cultu, et ornatu, et omni studio formae, ad illecebras movendas sollicitos intelligi velit; de forma autem et cultu placere carnalis concupiscentiae ingenium sit, quae etiam stupri caussa est: ecquid videtur tibi stupri adfine esse secundum matrimonium, quoniam ea in illo deprehendo quae stupro competunt? Ipse Dominus: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, jam stupravit eam in corde suo (Matth., V, 28). Qui autem eam ad ducendum viderit, minus an plus fecit? Quid, si etiam duxerit? quod non faceret. nisi et ad ducendum concupisset, et ad concupiscendum vidisset. Nisi si potest duci uxor, quam non videris nec concupieris. Multum sane interest, maritus an caelebs aliam concupiscat. [0924C] Omnis mulier etiam caelibi alia est, quamdiu aliena; nec per aliud tamen fit marita, nisi per quod et adultera. Leges videntur matrimonii et stupri differentiam facere per diversitatem illiciti, non per [0925A] conditionem rei ipsius. Alioquin quae res et viris et foeminis omnibus adest ad matrimonium et stuprum? commixtio carnis scilicet, cujus concupiscentiam Dominus stupro adaequavit. Ergo, inquis. jam et primas, id est, unas nuptias destruis. Nec immerito, quoniam et ipsae ex eo constant, quo et stuprum. Ideo optimum est homini mulierem non attingere, et ideo virginis principalis sanctitas, quia caret stupri adfinitate. Et cum haec etiam de primis et unis nuptiis praetendi ad caussam continentiae possint, quanto magis secundo matrimonio recusando praejudicabunt! Gratus esto, si semel tibi indulsit Deus nubere; gratus autem eris, si iterum indulsisse illum tibi nescias. Caeterum, abuteris indulgentia, cum sine modestia uteris. Modestia a modo intelligitur. [0925B] Non tibi sufficit de summo illo immaculatae virginitatis gradu in secundum recidisse nubendo; sed in tertium adhuc devolveris, et in quartum, et fortassis in plures, postquam in secunda statione continens non fuisti: quia nec prohibere plures nuptias voluit, qui de secundis provocandis retractavit. Nubamus igitur quotidie, et nubentes ab ultimo die deprehendamur tanquam Sodoma et Gomorra: quo die, Vae illud super praegnantes [adimplebitur] , id est, super maritos et incontinentes: de nuptiis enim uteri, et ubera, et infantes. Et quando finis nubendi? Credo post finem vivendi.

 
 

 

 
 

CAPUT X.

 
 

Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia retractemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, [0925C] attamen opportunam, non habere cui debitum solveres, et a quo exsolvereris: desiisti esse debitor. O te felicem! dimisisti debitorem; sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum sentias? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis; parcimonia carnis, spiritum adquires. Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat: cum forte a sua foemina cessat, spiritaliter sapit. Si [0926A] orationem facit ad Dominum, prope est coelo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi. Si daemonem adjurat, confidit sibi. Ideo Apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum caussa adjecit; ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, imo omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad Deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem ducere ab illa, de qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris Testamenti: [0926B] Sancti eritis, quia Deus sanctus (Lev., XI, 44, sq.; XIX, 2; I Petr., I, 16); et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum electo electus (Ps., XVIII, 26). Debemus enim ita ingredi in disciplina Domini, ut dignum est, non secundum carnis calentes concupiscentias. Ita enim et Apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit; secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Jesu Domino nostro. Si haec obfusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, Spiritum Sanctum avertit, quanto magis cum in secundo matrimonio agitur?

 
 

 

 
 

CAPUT XI.

 
 

Duplex enim rubor est; quia in secundo matrimonio duae uxores eumdem circumstant maritum; una [0926C] spiritu, alia in carne: neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut jam receptae apud Dominum, pro cujus spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo ad Dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras? et offeres pro duabus? et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum, aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum virginibus ac univiris, et ascendet sacrificium [0927A] tuum libera fronte? et inter caeteras voluntates bonae mentis, postulabis tibi et uxori castitatem?

 
 

 

 
 

CAPUT XII.

 
 

Scio quibus caussationibus coloremus insatiabilem carnis cupiditatem: praetendimus necessitates adminiculorum, domum administrandam, familiam regendam, loculos, claves custodiendas, lanificium dispensandum, victum procurandum, curas domesticas. Scilicet solis maritorum domibus bene est. Perierunt caelibum familiae, res spadonum, fortunae militum, aut peregrinantium sine uxoribus. Non enim nos et milites sumus? eo quidem majoris disciplinae, quanto tanti imperatoris. Non et nos peregrinantes in isto saeculo sumus? Cur autem ita dispositus es, o christiane, ut sine uxore non possis? Nunc et consors onerum [0927B] domesticorum necessaria est. Habe aliquam uxorem spiritalem, adsume de viduis, fide pulcram, paupertate dotatam, aetate signatam: bonas nuptias feceris. Hujusmodi uxores etiam plures haberi Deo gratum est. Sed posteritatem recogitant christiani, quibus crastinum non est. Haeredes Dei servus desiderabit, qui semetipsum de saeculo exhaeredavit? Et ideo quis repetat matrimonium, si de pristino non habeat liberos? Habebit itaque hoc primum, ut diutius velit vivere, ipso apostolo festinante ad Dominum? Certe expeditissimus in persecutionibus, constantissimus in martyriis, promptissimus in communicationibus, temperantissimus in acquisitionibus: postremo securus morietur, relictis filiis forsitan qui illi parentent. [0927C] Numquid ergo hujusmodi et reipublicae prospectu aguntur, ne civitates deficiant, si soboles non exerceantur: ne leges, ne jura, ne commercia delabantur; ne templa derelinquantur; ne non sint qui adclament: CHRISTIANI AD BESTIAS. Haec enim audire desiderant, qui filios quaerunt. Sufficiant ad consilium viduitatis vel ista, praecipue apud nos, importunitas liberorum, ad quos suscipiendos legibus compelluntur homines; quia sapiens quique nunquam [0928A] libens filios desiderasset. Quid ergo facies si novam uxorem de tua conscientia impleveris? dissolvas medicaminibus conceptum? Puto nobis non magis licere nascentem necare, quam natum. Sed fortasse illo tempore praegnantis uxoris, remedium tantae sollicitudini a Deo petere audebis, quod in te positum recusasti. Aliqua, opinor, sterilis prospicietur, jam vel frigidioris aetatis. Satis consulte, et in primis fideliter. Nullam enim credidimus, Deo volente, sterilem aut anum enixam; quod adeo magis evenire potest, si quis praesumptione hujus providentiae suae Dei aemulationem provocarit. Scimus denique quemdam ex fratribus, cum, propter filiam suam, secundo matrimonio sterilem captasset uxorem, tam iterum patrem factum, quam et iterum [0928B] maritum.

 
 

 

 
 

CAPUT XIII.

 
 

Ad hanc meam cohortationem, frater dilectissime, accedunt etiam saecularia exempla, quae saepe nobis etiam in testimonio posita sunt, cum quid bonum, et Deo placitum ab extraneis quoque agnoscitur, et testimonio oneratur. Denique, monogamia apud ethnicos ita in summo honore est, ut et virginibus legitime nubentibus univira pronuba adhibeatur; et si auspicii caussa, utique boni auspicii est. Item, ut in quibusdam solemnibus et officiis, prior sit univirae locus. Certe flaminica nonnisi univira est, quae et flaminis lex est. Nam prior cum ipsi pontifici maximo iterare matrimonium non licet, utique monogamiae gloria est: [0928C] cum autem Dei sacramenta Satanas affectat, provocatio est nostra; imo suffusio, si pigri sumus ad continentiam Deo exhibendam, quam diabolo quidam praestant, nunc virginitate, nunc viduitate perpetua. Novimus virgines Vestae et Junonis apud Achaiae oppidum, Apollinis apud Ephesos, et Minervae quibusdam locis. Novimus et continentes viros, et quidem tauri illius aegyptii antistites. Foeminas vero Cereri Africanae; cui etiam sponte abdicato [0929A] matrimonio adsenescunt, aversantes exinde contactum masculorum, usque ad oscula filiorum. Invenit scilicet diabolus, post luxuriam, etiam castitatem perditricem, quo magis reus sit christianus, qui castitatem recusaverit conservatricem. Erunt nobis in testimonium et foeminae quaedam saeculares, ob univiratus obstinationem, famam consecutae: ut Dido, quae profuga in alieno solo, ubi nuptias regis ultro optasse debuerat, ne tamen secundas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere; vel illa Lucretia quae etsi semel per vim, et invita, alium virum passa est, sanguine suo maculatam carnem abluit, ne viveret jam non sibi univira. Plura exempla curiosius [0930A] de nostris invenias, et quidem tanto potiora, quanto facilius est vivere in castitate, quam pro ea mori; hoc est, animae id bonum misceri, quam non vivendo separari. Quanti igitur et quantae in ecclesiasticis ordinibus de continentia censentur, qui Deo nubere maluerunt, qui carnis suae honorem restituerunt, quique se jam illius aevi filios dicaverunt, occidentes in se concupiscentiam libidinis, et totum illud quod intra paradisum non potuit admitti? Unde praesumendum est hos, qui intra paradisum recipi volent, tandem debere cessare ab ea re, a qua paradisus intactus est.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»