This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM

0160-0220- Tertullianus - De Pallio
Migne - Patrologia Latina - Volumen 002: Col 1029 - 1050B

 

 

 
 

[1029]

 
 

 

 
 

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

 
 

DE PALLIO LIBER.

 
 

 

 
 

ARGUMENTUM.

 
 

[1029C] - Hoc opusculum pro pallio apologiam esse, satirico sale inspersam, apud Carthaginienses habitam eruditi consentiunt. Cum enim a popularibus suis reprehenderetur, quod togam pallio commutasset, hoc est, quod Christi militiae nomen dedisset, satirica hac apologia illi occurrit: noluitque sibi inconstantiae crimen adhaerere, fuisseque semper in orbe universo ab ipsius conditu officiorum commutationes.

 
 

 

 
 

CAPUT PRIMUM.

 
 

Principes semper Africae, viri Carthaginienses, [1030C] vetustate nobiles, novitate felices, gaudeo vos tam prosperos temporum, cum ita vacat ac juvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia: ab imperio et a coelo bene est. Tamen et vobis habitus aliter olim; tunicae fuere, et quidem in fama de subteminis studio, et luminis concilio, et mensurae temperamento; quod neque trans crura prodigae, nec intra genua inverecundae, nec brachiis parae, nec manibus aretae, sed nec cingulo sinus dividere expetitum: quadrata justitia [1031A] beatae in viris stabant. Pallium, extrinsecus habitus, et ipse quadrangulus, ab utroque laterum regestus, et cervicibus circumstrictus, in fibulae morsu humeris adquiescebat. Instar ejus hodie, Aesculapio jam vestro sacerdotium est. Sic et in proximo soror civitas vestiebat, et sicubi alibi in Africa Tyros. At cum saecularium sortium variavit urna, et Romanis Deus maluit, soror quidem civitas suopte arbitrio mutare properavit, ut adpulsum Scipionem ante jam de habitu salutaret, Romanum praecoqua. Vobis vero post injuriae beneficium, ut senium, non fastigium exemptis, post Gracchi obscoena omnia, et Lepidi violenta ludibria, post trinas Pompeii aras, et longas Caesaris moras, ubi moenia Statilius Taurus imposuit, [1031B] solemnia Sentius Saturninus enarravit, cum concordia juvat, toga oblata est. Pro! quantum circummeavit, a Pelasgis ad Lydos, a Lydis ad Romanos, ut ab humeris sublimioris populi Carthaginienses complecteretur! Exinde tunicam longiorem cinctu arbitrante suspenditis, et pallii jam teretis redundantiam tabulata congregatione fulcitis: et si quid praeterea conditio, vel dignitas, vel temporalitas vestit, pallium tamen generaliter vestrum immemores etiam denotatis. Equidem haud miror prae documento superiore. Nam et arietem, non quem Laberius reciprocicornem, lanicutem, testitrahum, sed trabes machina est, quae muros frangere militat, nemini unquam adhuc libratum, illa dicitur Carthago, [1032A] Studiis asperrima belli.(Virg. Aeneid., lib. I, 18). Prima omnium armasse in oscillum penduli impetus, commentata vim tormenti debile pecoris caput vindicantis. Cum tamen ultimant tempora patriae, et aries jam Romanus in muros quondam suos audet, stupuere illico Carthaginienses, ut novum, extraneum ingenium: Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas.(Aen. lib. III, v. 415). Sic denique nec pallium agnoscitur.

 
 

 

 
 

CAPUT II.

 
 

Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat, aut doleat. Certe habitum vertere naturae [1032B] totius solemne munus est. Fungitur et ipso mundus interim iste quem incumbimus. Viderit Anaximander, si plures putat: viderit si quis uspiam alius ad Meropas, ut Silenus, penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis. Sed et si quem Plato aestimat cujus imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare. Quippe si mundus, ex diversis substantiis officiisque constabit ad formam ejus quod mundus hic est: neque enim mundus, si non ut mundus proinde. Diversa in unum, ex demutatione diversa sunt. Denique diversitatis discordiam vices foederant. Ita mutando erit mundus omnis, qui et diversitatibus corporatus, et vicibus temperatus. Nostra certe metatio, quod clausis vel in totum [1033A] homericis oculis liquet, totum versiforme est. Dies et nox invicem vertunt. Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis variat. Siderum distincta confusio interdum dejicit quid, interdum resuscitat. Coeli ambitus, nunc sub divo splendidus, nunc nubilo sordidus: aut imbres ruunt, aut si qua missilia cum imbribus, dehinc substillum, et denuo sudum. Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus, de tranquillo probum, de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat. Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eamdem negare memor viridem cum conspicis flavam, mox risurus et canam. Caeteri quoque ejus ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, [1033B] et fontium venae cavillando, et fluminum viae obhumando. Mutavit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus. Adhuc maris conchae, et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse. Sed et enatando rursus, in forma mutavit rursus orbis, alius idem. Mutat et nunc localiter habitus, cum [1034A] situs laeditur; cum inter insulas nulla jam Delos, harenae Samos, et (si ille non mendax) cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur; cum Italiae quondam latus, Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus inter ceptum, reliquias Siciliam facit; cum tota illa plaga discidii, contentiosos aequorum coitus angustis retorquens, novum vitii mari imbuit, non exspuentis naufragia, sed devorantis. Patitur et continens de coelo, aut de suo. Aspice ad Palaestinam, qua Jordanes amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager; at urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat; dehinc, ut Deus censor est, impietas ignium meruit imbres. Hactenus Sodoma, [1034B] et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris juxta cum solo mortem vivit. Ex hujuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios. Sed absit. Utinam et Asia secura jam sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit, unicis castris fraudatis [1035A] expiata! Multa et alia hujusmodi detrimenta habitum orbis mutavere, situsque movere. Bellis quoque plurimum licuisse et tristitia perget, non minus quam regnorum vices recensere. Quoties et ista mutaverunt, jam inde a Nino Beli progenie! si tamen Ninus regnaret primus, ut autumat superiorum profanitas: ferme apud vos ultra stylus non solet. Ab Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt; qui vero divinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus compotes sumus. Sed laeta jam malo: quippe et laeta mutant. Denique, si quid mare diluit, coelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura compensati redit. Nam et primitus majorem ambitum terra cassa, et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat. Itaque [1035B] colere omnia (si demum intelligis alibi stipantem copiam, alibi deserentem), runcare atque rustare instituit, ut inde velut ex surculis et propaginibus, populi de populis, urbes de urbibus, per ubique orbis pangerentur. Transvolavere redundantium gentium examina. Scythae exuberant Persas: Phoenices in Africam eructant; Romanos Phryges pariunt; Chaldaeum semen in Aegyptum educatur; dehinc, inde cum transducitur, Judaea gens est. Sic et Herculea posteritas, Temeno pariter Peloponesum occupando producunt. Sic et Iones Nelei comites [1036A] Asiam novis urbibus instruunt. Sic et Corinthii cum Archia moeniunt Syracusas. Sed vanum jam antiquitas, quando curricula nostra coram. Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum urbium aut produxit, aut auxit, aut reddidit praesentis imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente! quot census transcripti! quot populi repugnati! quot ordines illustrati! quot barbari exclusi! Revera orbis, cultissimum hujus imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis, et cacto, et rubo subdolae familiaritatis, concultus et amoenus super Alcinoi pometum, et Midae rosetum.

 
 

 

 
 

CAPUT III.

 
 

Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem? Mutant et bestiae pro veste formam: [1036B] quamquam et pavo pluma vestis, et quidem de cataclistis; imo omni conchylio pressior, qua colla florent; et omni patagio inauratior, qua terga fulgent; et omni syrmate solutior, qua caudae jacent; multicolor, et discolor, et versicolor; nunquam ipsa, semper alia; et si semper ipsa quando alia, toties denique mutanda, quoties movenda. Nominandus est et serpens, licet pone pavum: nam et iste quod sortitus est convertit, corium et aevum. Siquidem ut senium persensit, in angustias stipat, pariterque specum ingrediens, ab [1037A] ipso statim limine erasus, exuviis ibidem relictis novus explicat: cum squamis et anni recusantur. Hyaena, si observes, sexus annalis est; marem et foeminam alternat. Taceo cervum, quod et ipse aetatis suae arbiter, serpente pastus, veneno languescit in juventutem. Est et quadrupes, tardigrada, agrestis, humilis, aspera; testudinem pacuvianam putas? non est: capit et aliis bestiola versiculum, de mediocribus oppido, sed nomen grande; chamaeleontem qui audieris, haud ante gnarus, jam timebis aliquid amplius cum leone, at cum offenderis apud vineam ferme sub pampino totum, ridebis illico audaciam et graeciam nominis; quippe nec succus est corpori, quo minutioribus multo liquet. Chamaeleon, [1037B] pellicula, vivit: capitulum statim a dorso, nam deficit cervix; itaque durum reflecti, sed circumspectu emissitii ocelli, imo luminis puncta vertiginant: hebes, fessus vix a terra suspendit, molitur incessum stupens et promovet, gradum magis demonstrat quam explicat, jejunus scilicet semper et indefectus, oscitans vescitur, follicans ruminat, [1038A] de vento cibus. Tamen et chamaeleon mutare totus nec alius, valet. Nam cum illi coloris proprietas una sit, ut quid accessit, inde suffunditur. Hoc soli chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de corio suo ludere. Multa dicendum fuit, ut ad hominem praestructim perveniretur. Hunc quoquo primordio accipitis, nudus certe et investis figulo suo constitit; post demum sapientiam, haud dum licitum praereptam, potitur. Ibidem quod in novo corpore indebitum adhuc pudori erat, protegere festinans, in ficulneis foliis interim circumdat: dehinc cum de originis loco exterminat, pellitus orbi ut metallo datur. Sed arcana ista nec omnium nosse. Credo jam de vestro, quod Aegyptii narrant, et Alexander digerit, et mater [1038B] legit ea tempestate Osiridis, qua ad illum ex Libya Ammon facit, ovium dives. Denique cum ipsi Mercurium autumant forte palpati arietis mollitie delectatum, diglubasse oviculam; dumque pertentat, et quod facilitas materiae suadebat, tractu prosequente filum eliquat in restis pristini modum, quem philyrae tenus junxerat, exisse. [1039A] Sed vos omnem lanicii dispensationem, structuramque telarum Minervae maluistis, cum penes Arachnen diligentior officina. Exinde materia; nec de ovibus dico Milesiis, et Selgicis, et Altinis, aut quis Tarentum vel Baetica cluit, natura colorante, sed quoniam et arbusta vestiunt, et lini herbida post virorem lavacro nivescunt; nec fuit satis tunicam pangere et serere, ni etiam piscari vestitum contigisset: nam et de mari vellera, quo muscosae lanositatis plautiores conchaecomant. Prorsus haud latet bombycem, vermiculi genus est, quae per aerem liquando araneorum horoscopis idonius sedes tendit, dehinc devorat, mox alvo reddere, proinde si necaveris, animata jam stamina volves. Tantam igitur paraturam materiarum ingenia quoque vestificinae prosecuta, primum tegendo homini, qua necessitas praecessit, [1039B] dehinc et ornando, imo et inflando qua ambitio successit, varias indumentorum formas promulgavere; quarum pars gentilitus inhabitantur, caeteris incommunes; pars vero passivitus omnibus utiles, ut hoc pallium, et si graecum magis, sed lingua jam penes Latium est: cum voce vestis intravit. Atque adeo ipse qui Graecos praeter urbem censebat, literas [1040A] eorum vocemque senex jam eruditus, idem Cato juridicinae suo in tempore humerum exertus, haud minus palliato habitu Graecis favit. Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen modis ad Graios estis? Aut, ni ita est, unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia palaestrae male senescentia, et cassum laborantia, et latea unctio, et pulverea volutatio, et arida saginatio? Unde apud aliquos Numidas, etiam equis caesariatos, juxta cutem tonsor, et cultri vertex solus immunis? Unde apud hirtos et hirsutos, tam rapax a culo resina, tam furax a mento volsella? Prodigium est haec sine pallio fieri. Illius est haec tota res Asiae. Quid tibi Libya et Europa cum xistycis munditiis, quas vestire non nosti? Revera enim quale [1040B] est graecatim depilari magis quam amiciri?

 
 

 

 
 

CAPUT IV.

 
 

Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur. Sat refert inter honorem temporis et relligionem. Det consuetudo fidem tempori, natura Deo. Naturam itaque [1041A] concussit Larissaeus heros in virginem mutando: ille ferarum medullis educatus, unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu; ille apud rupicem, et sylvicolam, et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus. Feras, si in puero matris sollicitudinem patiens, certe jam histriculus, certe jam virum alicui clanculus functus, adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque foratu effoeminatus, quod illi apud Sigaeum strongyla servat. Plane postea miles est: necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe. Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit. Caeterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere. Ecce [1041B] itaque mutatio, monstrum equidem geminum, de viro foemina, mox de foemina vir, quando neque veritas negari debuisset, neque fallacia confiteri. Uterque habitus mutandi malus: alter adversus naturam, alter contra salutem. Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit, quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui potius erubescendus est, scytalosagitti pelliger ille, qui totam epitheti sui sortem cum muliebricultu compensavit. Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur. Ubi Diomedes, et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustuaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offunderetur. Vetus jam Hydrae [1042A] Centaurorumque sanguis in sagitis pumice speculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent. Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicujus scapulae, sub exuvias bestiae tantae introire potuissent, nisi diu mollitas, et evigoratas, et exeduratas, quod apud Omphalem balsamo aut telino spero factum. Credo et jubas pectinem passas. Ne cervicem enervem inureret sciria leonina, hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati. Tota oris contumelia mugiret, si posset: Nemea certe, si quis loci genius, ingemebat: tunc enim se circumspexit leonem perdidisse. Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, jam Omphale in Herculis scorto designata descripsit. Sed et qui ante Tirynthium accesserat [1042B] pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibili mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter fullones jam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit. Physconem et Sardanapalum tacendum est, qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset. Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent, pariter propudiosis: ne caninae forte constantiae mandatum sit, impuriorem Physcone, et molliorem Sardanapalo Caesarem designare, et quidem Subneronem. Nec tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis [1043A] induviis, et jam viro salvo. Calor est omnis affectus: verum cum in affectationem flabellatur, jam de incendio gloriae ardor est. Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem. Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste. Triumphalem cataphracten amolitus, in captiva sarabara decessit: pectus squamarum signaculis disculptum, textu pellucido tegendo nudavit, et anhelum adhuc ab opere belli, ut mollius, ventilante serico extinxit. Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior dejectasset. Nisi quod et philosophi puto ipsi aliquid ejusmodi affectant. Audio enim in purpura philosophatum. Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro, minime graecatur. [1043B] Dicet, atquin alius et sericatus, et crepidam aeratus incessit? digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit. Quod si jam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non caenulentis pedibus, ut rhori platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta cloacinarum detulisset, ut qui se coelitem delirarat, sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret. Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt, et acie figere, et digito destinare, et nutu tradere merito sit. Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat penes se et comicus, qualem demens iste chlamydem disperdit? [1044A] Enimvero jamdudum censoriae intentionis episcynio disperso quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur. Converte et ad foeminas, habes spectare quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena: quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam, et supparum, et crepidulam, et caliendrum, ipsas quoque jam lecticas, [1044B] et sellas, queis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, ejeravere. Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit. Aspice lupas popularium libidinum nundinas, ipsas quoque fictrices, et si praestat oculos abducere ab ejusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, jam matronas videbis. Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum: cur istos non spectas, vel illos [1045A] item habitus qui novitati suae stare relligionem menliuntur? cum ob cultum omnia candidatum, et ob notam vittae, et privilegium galeri Cereri initiantur: cum ob diversam affectionem tenebricae vestis, et tetrici supra caput velleris, in Bellonae, mentes fugantur: cum latioris purpurae ambitio, et galatici ruboris superjectio Saturnum commendat: cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum, et crepidae graecatum Aesculapio adulantur. Quanto tunc magis arguas illud, et urgeas oculis, etsi jam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit, quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus. Deduc oculos suadeo, [1045B] rexerere habitum unius interim erroris tui renuntiatorem.

 
 

 

 
 

CAPUT V.

 
 

Tamen, inquis, ita a toga, ad pallium? quid enim si a diademate et a sceptro? an aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa, est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem [1046A] captatelam ejus, nullo taedio constat: adeo nec artificem necesse est, qui pridie rugas ab exordio formet, et inde deducat in talias, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderationem texuisse, recognito rursus umbone, et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero ejus ex quo sinus nascitur jam deficientibus tabulis, retrahat a scapulis, et exclusa dextra in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulo in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo, quid te prius in toga sentias indutum, anne onustum? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti [1046B] expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam, quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem, quam in calceo vincipedem? magnum incessui munimentum sutrinae venetiae prospexere, perones effoeminatos. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis mora nusquam vestiendo cum ponitur: quippe tota molitio ejus operire [1047A] est solutim. Id ex uno circumjectu licet equidem nusquam inhumano, ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans exponit vel includit, caeteroquin humerum adhaeret; nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit: etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum: si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est; aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Jam vero et de negotio provocat. Ego, inquit, nihil foro, nihil campo, nihil curiae debeo: nulli officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo: canales non [1047B] odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, jura non conturbo, caussas non elatro, non judico, non milito, secessi de populo, in me unicum negotium mihi est, nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in successu fruare quam in promptu, sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio, reique vivendum est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus sibi. Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum esset, sapientes vocas, totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum nihil quoque licebit in [1048A] publicum prodesse. Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus, et civitatibus et imperiis bonas valetudines conferent, quam tuae operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rempublicam, quam loricae. Atquin nullis vitiis adulor, nullis veternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni qua M. Tullius quingentis millibus nummum orbem citri emit: quas bis tantum Asinius Gallus pro mensa ejusdem Mauritianae numerat. Hem quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas! item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortasse mensis necessariam, cui si officina [1048B] extructa est, debuit et triclinium. Immergo aeque scapellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos muraenis invadendos objectabat. Nova scilicet saevitia delectato terrenae bestiae, et edentulae, et exunguis, et excornis, de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in visceribus earum, aliquid de servorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi caussa potuit occidere: qua Ausidius Lurco primus sagina corpora vitiavit, et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem: qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis [1049A] detulit: qua Aesopus histrio ex avibus ejusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum millium patinam confiscavit. Filius ejus post tale pulpamentum potuit sumptuosius esurire: margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset. Taceo Nerones et Apicios et Rufos: dabo catharticum impuritati Scauri, et aleae Curii, et vinolentiae Antonii: et memento istos interim ex multis togatos fuisse. Quales apud pallium? Haud facile has purulentias civitatis quis eliciet, et exsuppurabit, ni sermo palliatus.

 
 

 

 
 

CAPUT VI.

 
 

Sermone, inquit, me suasisti, medicamine sapientissimo. Verum, et si eloquium quiescat aut infantia subductum aut verecundia retentum, nam et elinguis philosophia vita contenta est, ipse habitus [1049B] sonat. Sic denique auditur philosophus, dum videtur. De occursu meo vitia suffundo. Quis [1050A] non aemulum suum cum videt, patitur? Quis oculis in eum potest, in quem mentibus non potest? Grande pallii beneficium est, sub cujus recogitatu improbi mores vel erubescunt. Viderit nunc philosophia quid prosit: nec enim sola mecum est. Habeo et alias artes in publico utiles. De meo vestiuntur et primus informator literatum, et primus edomator vocis, et primus numerorum arenarius, et grammaticus, et rhetor, et sophista, et medicus, et poeta, et qui musicam pulsat, et qui stellarem conjectat, et qui volaticam spectat. Omnis liberalitas studiorum quatuor meis angulis tegitur. Plane post romanos equites, verum et accendones, et omnis gladiorum ignominia togata producitur. Haec nimirum indignitas erit, a toga ad pallium, sed ista pallium loquitur. At ego jam illi etiam divinae sectae ac disciplinae commercium confero. Gaude, pallium, et [1050B] exulta, melior jam te philosophia dignata est, ex quo christianum vestire coepisti.

 
 

 

 
 

 

 
 

 

Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»