[0294B]
|
[0294B] Nam etsi angelus qui seduxit, sed liber et suae potestatis qui seductus est; sed imago et similitudo Dei, fortior angelo; sed adflatus Dei generosior spiritu materiali, quo angeli constituerunt.
|
[0294C]
|
Quoquo tamen, inquis, modo substantia Creatoris delicti capax invenitur, cum adflatus Dei, id est anima, in homine deliquit.
|
[0295A]
|
In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet.
|
[0295A]
|
Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare, ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum.
|
[0291B]
|
Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
|
[0295C]
|
Nec urceus enim factus a figulo, ipse erit figulus; ita nec adflatus factus a spiritu, ideo erit spiritus.
|
[0296A]
|
Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
|
[0296A]
|
Hoc ipsum ergo potuit adflatus Dei admittere.
|
[0295A]
|
Sic et adflatus, cum imago sit spiritus, non potest ita imaginem Dei comparare, ut quia veritas, id est spiritus, id est Deus, sine delicto est, ideo et adflatus, id est imago, non debuerit admisisse delictum.
|
[0295B]
|
Et alias autem, non omne quod Dei erit, deus habebitur: ut expostules Deum et adflatum, id est vacuum a delicto, quia Dei sit adflatus.
|