[0505A]
|
Nisi si Creator ideo legem [0505A] intercalavit, ut negotium procuraret gratiae Dei alterius, et quidem aemuli, ne dixerim ignoti; ut quemadmodum apud ipsum regnaverat peccatum in mortem, ita et gratia regnaret in justitia in vitam per Jesum Christum, adversarium ipsius.
|
[0354C]
|
Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent.
|
[0277A]
|
Nam et adversarium sibi constituit ipsum illud adversus quod et voluit, et concupiit et curavit, sive delictum, sive mortem; imprimis ipsum arbitrum eorum, et dominum hominis Creatorem.
|
[0463A]
|
Et cur non magis passurus esset, si alterius Dei, ac per hoc, adversarium Creatoris manifestasset?
|
[0327B]
|
Cum igitur [0327B] haeretica dementia eum Christum venisse praesumeret, qui nunquam fuerat annuntiatus; sequebatur ut eum Christum nondum venisse contenderet, qui semper fuerat praedicatus: atque ita coacta est cum judaico errore sociari, et ab eo argumentationem sibi struere, quasi Judaei certi et ipsi alium fuisse qui venit, non modo respuerint eum ut extraneum, verum et interfecerint eum ut adversarium, agnituri sine dubio et omni officio religionis prosecuturi, si ipsorum fuisset.
|
[0300A]
|
Nam etsi commendabile per semetipsum, non tamen et conservabile, quia expugnabile jam per adversarium, nisi vis aliqua praeesset timendi, quae bonum etiam nolentes appetere, et custodire compelleret.
|
[0515B]
|
Si legem praeceptorum sententiis vacuam fecit, adimplendo certe legem (vacat enim jam Non adulterabis, cum dicitur: Nec videbis ad concupiscendum: vacat Non occides, cum dicitur: Nec maledices) ; adversarium legis de adjutore non potes facere.
|