[0309A]
|
Ut solo injuriarum judicio Hebraei Aegyptios repercuterent, liberi homines in ergastulum subacti, ut solas scapulas suas scribae eorum apud subsellia sua ostenderet flagellorum contumeliosa atrocitate laceratas: non paucis [0309B] lancibus et scyphis, pauciorum utique divitum ubique, sed totis et ipsorum facultatibus, et popularium omnium collationibus satisfaciendum Hebraeis pronuntiasses?
|
[0504B]
|
Ergo qua defendenda reveletur de coelo ira, nonnisi a Deo irae; ita et hic sensus pristino cohaerens, in quo judicium Creatoris edicitur, non potest in alium Deum referri, qui nec judicat, nec irascitur; sed in illum, cujus dum haec sunt, judicium dico et iram, etiam illa ipsius sint necesse est, per quem haec habent transigi, Evangelium et Christus, et ideo vehitur in transgressores Legis, docentes non furari, et furantes, ut homo [0504B] Dei legis, non ut Creatorem ipsum his modis tangens, qui et furari vetans, fraudem mandaverit in Aegyptios auri et argenti, quemadmodum et caetera in illum retorquent.
|
[0308C]
|
Hebraeos fraudem agnoscere debere, an Aegyptios compensationem?
|
[0309B]
|
Igitur si bona Hebraeorum caussa, bona jam et caussa, id est, mandatum Creatoris, qui et Aegyptios gratos fecit nescientes, et suum populum, in tempore expeditionis angusto, aliquo solatio tacitae compositionis expunxit.
|
[0308B]
|
Sed et per istas caligines sequemur nequitiam, et in lucem extrabemus ingenia tenebrarum, objicientia Creatori vel maxime fraudem illam et rapinam auri et argenti, mandatam ab illo Hebraeis in Aegyptios.
|
[0242D]
|
Objecta quoque diluit desumpta ex Israelitarum furto, quod in Aegyptios Deo jubente commisisse videntur Hebraei, et alia ex praeceptorum contradictione deprompta, uti quando illis (2) vetui [0243A] facere similitudinem omnium quae sunt in coelo, et in terra, et in aquis, et simul jussit ut serpentis aenei effigiem efformarent, et Cherubim et Seraphim aurea in arcae figuratum exemplum (3), ubi dicit imagines solius idololatriae caussa prohiberi.
|
[0283D]
|
Imo vero etiam rapinam argenti mandatam a Deo [0283D] Hebraeis in Aegyptios; pluris enim valuisse sexcentorum millium per tot annos, et filiorum jacturam quos merserant: XXI.
|