Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0286B] | VIII, 18), paradisi gratia et familiaritas Dei, per quam omnia Dei cognovisset, si obedisset: quid mirum si redhibitus materiae suae, et in ergastulum terrae laborandae relegatus, in ipso opere prono et devexo ad terram, usurpatum ex illa spiritum mundi universo generi suo tradidit, dumtaxat animali et haeretico, non recipienti quae sunt Dei? |
[0495D] | Siquidem de animali efficitur spiritale, sicut et [0496A] infra dicit: Non primum quod spiritale. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0581B] | Nam in figuram principalis Tetradis, quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa sotericiana, [0582A] id est columbina. |
[0584A] | De obvenientia superducunt jam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. |
[0579A] | Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti, et illac debito qua plurimum adnuerit. |
[0580A] | Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret. |
[0585A] | Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus. |
[0536B] | Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0526A] | Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0696A] | Unico igitur impetu [0695C] utriusque, toto homine concusso, despumatur [0696A] semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. |
[0678B] | Itaque et sensum dividunt: et intellectualibus quidem, a spiritali suo semine; sensualibus vero, ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse invisibilia, hujus vero visibilia, et humilia, et temporalia, quae sensu conveniantur, in imaginibus constituta. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0842B] | Et nunc eo pergimus, uti corporalitatem carnalem proprie demonstremus a Domino significari in omni resurrectionis mentione, salva animali, quam et ipsam pauci receperunt. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»