[0291B]
|
Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
|
[0241A]
|
Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas.
|
[0290C]
|
Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [0291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui.
|
[0294B]
|
Atque adeo eumdem hominem, eamdem substantiam animae, eumdem Adae statum, eadem arbitrii libertas et [0294C] potestas, victorem efficit hodie de eodem diabolo, cum secundum obsequium legum ejus administratur.
|
[0291B]
|
Oportebat igitur imaginem [0291B] et similitudinem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago et similitudo Dei deputaretur; arbitrii scilicet libertas et potestas: in quam rem ea substantia homini accommodata est, quae hujus status esset, adflatus Dei, utique liberi et suae potestatis.
|
[0241B]
|
Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, utique fruendas eas ex ipsa institutione permiserat: posse autem peccare est hujus libertatis consectarium, quod Deus permisit cum adjunctis suis, peccatis scilicet et suppliciis, quae omnia postea in suae gloriae ostensionem convertit.
|
[0283A]
|
Et vero Dei bonitatem ac rationem hominis hoc requisivisse, ut constitueretur homo liberi arbitrii; utpote cum nec boni nec mali merces jure ei pensaretur, qui aut bonus aut malus necessitate fuisset inventus, non voluntate: VII.
|
[0290B]
|
Liberum et sui arbitrii et suae potestatis invenio hominem a Deo institutum, nullam magis imaginem et similitudinem Dei in illo animadvertens, quam ejusmodi status formam.
|
[0290C]
|
Non enim poneretur lex ei qui non haberet [0290C] obsequium debitum legi in sua potestate: nec rursus comminatio mortis transgressioni adscriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur.
|
[0293B]
|
Denique, puta intercessisse, puta rescidisse illum arbitrii libertatem dum revocat ab arbore, dum ipsum circumscriptorem colubrum a congressu foeminae arcet, nonne exclamaret Marcion: O dominum futilem, instabilem, infidelem, rescindentem quae instituit!
|
[0241A]
|
Ut vero mali originem detegat, humani libertatem arbitrii constituit Tertullianus, dicens: In quo hoc ipsum imago et similitudo Dei deputaretur, arbitrii scilicet libertas et potestas.
|
[0314C]
|
Interrogabat Deus quasi incertus, ut et hinc liberi arbitrii probans hominem, in caussa aut negationis aut confessionis daret ei locum sponte confitendi delictum, et hoc nomine relevandi, sicut de Cain sciscitatur, ubinam frater ejus; quasi non jam vociferatum a terra sanguinem Abelis audisset: sed ut et ille haberet potestatem ex eadem arbitrii potestate sponte negandi delicti, et hoc nomine gravandi; atque ita nobis conderentur exempla confitendorum potius delictorum, quam negandorum: ut jam tunc initiaretur evangeliea doctrina (Matth.

Neque propterea Deo id imputandum, quod afflatus Dei sit anima quae delinquit; quia habet quidem anima illas lineas Dei qua immortalis, qua libera sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis; [0283B] tamen et in his imago dumtaxat Dei, non usque ad ipsam vim divinitatis.
|
[0297C]
|
Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
|
[0297C]
|
Ex quo enim, inquit, apparuerunt [0297C] laesurae tuae: illi eas reputans, quibus scilicet laesit hominem ejectum a Dei obsequio: et ex illo deliquit, ex quo delictum seminavit; atque ita exinde negotiationis, id est, malitiae suae multitudinem exercuit; delictorum scilicet et sensuum, non minus et ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus.
|
[0296B]
|
Libertas enim [0296B] arbitrii non ei culpam suam respuet, a quo data est, sed a quo non ut debuit administrata est.
|
[0296A]
|
Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas.
|
[0295B]
|
In hoc erit imago minor veritate, et adflatus spiritu [0295B] inferior, habens illas utique lineas Dei, qua immortalis anima, qua libera et sui arbitrii, qua praescia plerumque, qua rationalis, capax intellectus et scientiae: tamen et in his imago, et non usque ad ipsam vim divinitatis; sic nec usque ad integritatem a delicto; quia hoc soli Deo cedit, id est veritati; et hoc solum imagini non licet.
|
[0290B]
|
Neque enim facie et corporalibus lineis, tam variis in genere humano, ad uniformem Deum expressus est; sed in ea substantia, quam ab ipso Deo traxit, id est animae, ad formam Dei respondentis, et arbitrii sui libertate et potestate signatus est.
|
[0294B]
|
Quia nec universitatem homini subjecisset infirmo dominandi, et non potiori angelis; quibus nihil tale subjecit; sic nec legis pondus imposuisset, si gravis lex invalido sustinendi; nec quem excusabilem sciret nomine imbecillitatis, eum definitione mortis convenisset; postremo, non libertate, nec potestate arbitrii fecisset infirmum, sed potius defectione earum.
|
[0291A]
|
Sed quoniam ex hoc jam intelligimur, eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod ei evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari; ne et tu [0291A] hinc jam opponas, non ita illum institui debuisse si libertas et potestas arbitrii exitiosa futura esset; hoc quoque prius defendam ita institui debuisse, quo fortius commendem, et ita institutum, et digne Deo institutum, potiore ostensa ea caussa quae ita fecit institui.
|
[0293B]
|
Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.
|
[0293A]
|
Si enim semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et digne permiserat, sicut ostendimus, utique fruendas eas ex ipsa institutionis auctoritate permiserat; fruendas autem quantum in ipso, secundum ipsum, id est secundum Deum, id est in bonum: quis enim adversus se permittet aliquid?
|
[0292B]
|
Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.
|
[0292B]
|
In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem de obsequio sponte praestando, vel transgressione sponte committenda; ita in utrumque exitum libertas patuit arbitrii.
|
[0292B]
|
Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [0292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet.
|
[0292A]

Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
|
[0291C]

Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem.
|