[0287A]
|
Igitur oportebit ineuntes examinationem in Deum notum, si quaeritur in qua conditione sit notus, ab operibus ejus incipere quae priora sunt homine, ut statim cum ipso comperta bonitas ejus, et exinde constituta atque praescripta, aliquem sensum suggerat nobis intelligendi, qualiter sequens rerum ordinatio evaserit.
|
[0291A]
|
Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus.
|
[0278B]
|
Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina, phantasma; et ipsa transfunctoria [0278C] praecepta, secura delicta: audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis: Deus melior inventus est, qui nec offenditur, nec irascitur, nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris; bonus tantum est, denique prohibet delinquere, sed literis solis.
|
[0277B]
|
Haec omnia, si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat; liberatio autem hominis operatio bonitatis [0277B] est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus est affectibus per quos administratur adversus Creatorem; ne sic quoque inrationalis proscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis.
|
[0275A]
|
Ita et in hoc injusta bonitas, et sic quoque imperfecta; innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio delinquentem: cujus Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen ejus subire dignatus est.
|
[0274B]
|
Quod si plures salvi non erunt, erit jam non bonitas, sed malitia perfectior.
|
[0274B]
|
Pluribus vero pereuntibus, quomodo perfecta defenditur bonitas ex majore parte cessatrix?
|
[0274A]
|
Oro te, si rationalis bonitas talem facit, qualem faceret in rationalis?
|
[0273B]
|
Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas injuriosa; [0273C] pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam injusta rationalis defendetur?
|
[0273B]
|
Caeterum, qualis bonitas, quae per injuriam constat, et quidem pro extraneo?
|
[0273B]
|
Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine injuria ejus operetur, cujus est res, quamcumque bonitatem, justitia prima efficit rationalem, sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si justa sit.
|
[0272C]
|
Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi [0272C] liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur.
|
[0397A]
|
Nam etsi major est bonitas quae operatur in extraneos, sed non prior ea quae ante debetur in proximos.
|
[0307A]
|
Ad hoc beneficium, non onus legis adjuvandum, etiam Prophetas eadem bonitas Dei ordinavit, docentes Deo digna: Auferre nequitias de anima, discere benefacere, exquirere judicium, judicare pupillo, et justificare viduam, dirigere quaestiones, fugere improborum contactum, dimittere conflictam in integram, dissipare scripturam injustam (Is.
|
[0271C]
|
Ergo non fuit naturalis bonitas, quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet.
|
[0271C]
|
Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas.
|
[0271B]
|
Denique, non minus et hic quaeram cur non a primordio operata sit bonitas ejus, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus?
|
[0271B]
|
Ita et bonitas perennis et jugis exigetur in Deo, quae, in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata, antecederet caussas et materias suas; et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat.
|
[0271A]
|
Erat enim jam et mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia Creatoris; adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut caussa coepit.
|
[0240D]
|
Prior bonitas Dei secundum naturam, severitas posterior secundum caussam (cap.
|
[0299C]
|
Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
|
[0299B]
|
Omnia ut bonitas concepit, ita justitia distinxit.
|
[0299A]
|
Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
|
[0298C]
|
U t justa sit, non erit bonitas, si injusta sit.
|
[0298C]
|
Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur.
|
[0298B]
|
Ita prior bonitas Dei, secundum naturam; severitas posterior, secundum caussam.
|
[0292C]
|
Denique, et bonitas Dei a primordio operum perspecta, persuadebit nihil a deo mali evenire potuisse, et libertas hominis recogitata se potius ream ostendet, quod ipsa commisit.
|
[0292B]
|
Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.
|
[0291B]
|
Sola nunc bonitas deputetur, quae tantum homini largita sit, id est arbitrii libertatem.
|
[0287B]
|
Prima denique bonitas Creatoris, qua se Deus noluit in aeternum latere, id est non esse aliquid, cui Deus cognosceretur.
|
[0272B]
|
Tiberio nunc deus ille praestiterit, ut imperio ejus divina bonitas in terris dedicaretur.
|
[0291A]
|
Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus.
|
[0291A]
|
Bonitas Dei et ratio ejus huic quoque instituto patrocinabuntur, in omnibus conspirantes apud Deum nostrum.
|
[0289A]
|
Cujus legis observandae consilium, bonitas pariter adscripsit: Qua die autem ederitis, morte moriemini (Gen.
|
[0289A]
|
Sed et quam arguis legem, quam in controversias torques, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non tam liber, quam adjectus videretur, aequandus famulis suis caeteris animalibus, solutis a Deo et ex fastidio liberis; sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus fuisset qui legem a Deo sumeret, utque animal rationale, intellectus et scientiae capax, ipsa quoque libertate rationali contineretur, ei subjectus, qui subjecerat illi omnia (I Cor.
|
[0288C]
|
Eadem bonitas et adjutorium prospexit, ne quid non boni: Non est enim, inquit [0289A] (Gen.
|
[0288C]
|
Bonitas amplius delicias adjecit homini, ut quamquam totius orbis possidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam.
|
[0288C]
|
Bonitas praefecit universis fruendis atque regnandis, etiam cognominandis (Gen.
|
[0288A]
|
[0288A] Igitur, cum cognoscendo Deo hominem prospexisset bonitas Dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit, quod prius domicilium homini commentata est, aliquam postmodum molem maximam, postmodum et majorem, ut in magna tamquam in minore proluderet atque perficeret: et ita de bono Dei, id est de magno, ad optimum quoque ejus, id est ad majus habitaculum promoveretur.
|
[0288C]
|
Bonitas inflavit animam, non mortuam, sed vivam.
|
[0288C]
|
Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam.
|
[0288C]
|
Bonitas dixit, bonitas finxit hominem de limo, in tantam substantiam carnis ex una materia tot qualitatibus exstructam.
|
[0288C]
|
[0288C] Eam quoque bonitas et quidem operantior operata est, non imperiali verbo, sed familiari manu, etiam verbo blandiente praemisso: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen.
|