[0287C]
|
Atque ita carens et ordine initii et modo temporis, de immensa et indeterminabili aetate censebitur, nec poterit repentina vel obventitia et provocatitia reputari, non habens unde reputetur, id est aliquam temporis speciem; sed et aeterna, et Deo ingenita, et perpetua praesumenda, ac per hoc Deo digna, suffundens jam hinc bonitatem dei Marcionis, non dico initiis et temporibus, sed ipsa malitia creatoris posteriorem, si tamen malitia potuit a bonitate committi.
|
[0377A]
|
Confessus es enim prae bonitate fecisse illum, quod negas dixisse.
|
[0276A]
|
Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola.
|
[0274C]
|
Usque adeo hac sola eum praefers bonitate Creatori; quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat.
|
[0265A]
|
His compressi, erumpunt dicere: «Sufficit unicum hoc opus Deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda.
|
[0276A]
|
Jam enim et hoc discuti par est, an Deus de sola bonitate censendus sit, negatis caeteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem [0276B] a deo suo abigunt in Creatorem, nos vero et agnoscimus in Creatore, ut Deo dignos.
|
[0376B]
|
Perseveravitne in bonitate, id est, permissione legis, an non?
|
[0246A]
|
Proinde, Deum non sola bonitate censendum.
|
[0299B]
|
His enim modis ostendimus eum cum auctrice omnium bonitate prodisse, ut et ipsam ingenitam Deo et naturalem, nec obventitiam deputandam, quae in Domino inventa sit arbitratrix operum ejus.
|
[0283B]
|
Quae justitia cum perpetuo in Deo cum bonitate conspirarit, non recte seorsum deputari Deum bonum, et seorsum Deum justum; XIII.
|
[0293B]
|
Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem, quam ratione et bonitate permiserat.
|
[0291A]
|
Nec ratio enim sine bonitate ratio est, nec bonitas sine ratione bonitas, nisi forte penes deum Marcionis, inrationaliter bonum, sicut ostendimus.
|