[0292A]
|
Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
|
[0308A]
|
Pauca ista de tantis scripturis Creatoris intulimus, et nihil puto jam ad testimonium Dei optimi deest, quod satis et praecepta bonitatis, et promissa consignant.
|
[0283C]
|
Denique totum ordinem Dei bonitatis ex ejus misericordia in errantes, patientia in non resipiscentes, et praestantia in merentes.
|
[0277A]
|
Haec omnia, si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat; liberatio autem hominis operatio bonitatis [0277B] est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus est affectibus per quos administratur adversus Creatorem; ne sic quoque inrationalis proscribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis.
|
[0278A]
|
Aut si hoc erit divinae virtutis, sive bonitatis, nolle quidem fieri, et prohibere fieri; non moveri tamen, si fiat; dicimus jam motum esse illum qui noluit: et vane non moveri ad factum, qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri: nolendo enim prohibuit.
|
[0287B]
|
Nam, etsi nondum apparebat, hoc bonum esse, quia nondum erat quicquam cui appareret; sed Deus praesciebat quid boni appariturum esset: et ideo in suam summam commisit bonitatem, apparituri boni negotiatricem, non utique repentinam, nec obventitiae bonitatis, nec provocatitiae animationis, quasi exinde censendam, quo coepit operari.
|
[0277B]
|
At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere ejusmodi motus animi, quos in Creatore reprehendunt.
|
[0275B]
|
Itaque, si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non jam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali?
|
[0275A]
|
Quid enim tam perfectae bonitatis, quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a Creatore, totum a Deo optimo allectum?
|
[0275A]
|
Unde haec dimidiatio [0275A] salutis, nisi ex defectione bonitatis?
|
[0276A]
|
Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola.
|
[0274C]
|
Quem enim judicem tenes, dispensatorem si forte bonitatis ostendis intelligendum, non profusorem; quod deo tuo vindicas.
|
[0274B]
|
Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos.
|
[0276A]
|
Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime Deo adaequari, ut neque ingenitam, neque rationalem, neque perfectam; sed et improbam, et injustam, et ipso jam bonitatis nomine indignam: quod scilicet in quantum Deo congruat, in tantum Deum non esse conveniat, qui de tali bonitate etiam perferatur, nec de tali modo, verum et sola.
|
[0273A]
|
Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex justitia, secunda autem in alienam, ex redundantia justitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri, cui deficit prima?
|
[0275B]
|
Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus [0275C] in fidem Dei optimi, statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi.
|
[0397A]
|
Quod si secundus gradus bonitatis est in extraneos, qui in proximos primus est; ejusdem erit secundus gradus, cujus et primus; facilius quam ut ejus sit secundus, cujus non extitit primus.
|
[0272B]
|
Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi [0272C] liceat, quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur.
|
[0272A]
|
Totum denique Creatoris elogium in illum rescribetur, qui saevitias ejus bonitatis suae mora juvit.
|
[0271C]
|
Igitur, cum constet in primordio cessasse bonitatem Dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, jam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis.
|
[0271A]
|
Erat enim jam et mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia Creatoris; adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens, ut caussa coepit.
|
[0320B]
|
Quamobrem, inconsiderantissime Marcion, alium Deum lucis ostendisse debueras, alium vero tenebrarum, quo facilius alium bonitatis, alium severitatis persuasisses.
|
[0319A]
|
Quod si utraque pars bonitatis atque justitiae dignam plenitudinem divinitatis efficiunt omnia potentis, compendio interim possum antitheses retudisse, gestientes ex qualitatibus ingeniorum sive legum sive virtutum discernere, [0319B] atque ita alienare Christum a Creatore, ut optimum a judice, et mitem a fero, et salutarem ab exitioso.
|
[0274C]
|
Sed nolo jam de parte majore pereuntium, imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis: sufficit ipsos, quos salvos facit, imperfectae salutis inventos, imperfectam bonitatem ejus ostendere: scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non resurgit.
|
[0299C]
|
Ita omne hoc justitiae opus procuratio bonitatis est, quod judicando damnat, quod damnando punit, quod, ut dicitis, saevit; utique bono, non malo proficit.
|
[0299C]
|
Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
|
[0299A]
|
Bonitas ejus operata est mundum, justitia modulata est, quae etiam tum mundum judicavit ex bonis faciendum, quia cum bonitatis consilio judicavit.
|
[0299A]
|
[0299A] Ita si societas et conspiratio bonitatis atque justitiae separationem earum non potest capere, quo ore constitues diversitatem duorum deorum in separatione, seorsum deputans deum bonum, et seorsum deum justum?
|
[0273B]
|
Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit, alio modo destructus.
|
[0298C]
|
Nec species solummodo, sed tutela reputanda bonitatis; quia bonitas nisi justitia regatur.
|
[0298C]
|
Ipsam sine dubio justitiam accusare debebis, quae judicem praestat, aut et eam in species malitiae deputare, id est, injustitiam in titulos bonitatis adscribere.
|
[0297C]
|
Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
|
[0273A]
|
Exaggeratio est debitae bonitatis, exactio indebitae.
|
[0292C]
|
Hac definitione omnia Deo salva sunt; et natura bonitatis, et ratio dispositionis, et praescientiae et potentiae [0293A] copia.
|
[0292B]
|
Igitur, si et bonitas et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis atque rationis quae ante omnem tractatum constituenda est, post factis praejudicare non ita Deum instituere debuisse quia aliter quam Deum deceret evasit; sed dispecto quia [0292C] ita debuerit instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare.
|