[1148A]
|
Petrum igitur Romae fuisse illicque cum Paulo passum, Tertullianus non hoc duntaxat, sed aliis quoque locis, ceu rem penitus indubitatam supponit.
|
[1162A]
|
Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.
|
[1193A]
|
Equidem non id ex malitia ab eodem factum, sed pia fraude, nimioque zelo, id est minus discreto, qui et alios quoque circa illa tempora invaserat, maxime Evangeliorum quorumdam scriptores, quibus ut auctoritatem conciliarent, Apostolorum quorumdam nomina, ceu putidis his mercibus pretium factura, suspenderant.
|
[1181B]
|
Hoc Sacramentum αφθαρςιας ενδυμα, incorruptionis indumentum, appellat, ceu, ut paulo post loquitur, αισχυνης καλλυμα, ignominiae velamentum.
|
[1180C]
|
Stricte sumendo, locus est, εν ω, vel, ut Suidas habet, τελωνειον, ut idem ait, καθεζεται ο τελωνης, in quo sedet telones, seu telonarius, sic dictus απο του τελους aliquando etiam vectigal aut tribulum significat) et ωνειν, (Graecis enim τελος quod iisdem emere est; illis namque temporibus vectigalia sub annuis plerumque censibus sibi redempta possidebant, indeque proprie τελωναι, Redemptores vectigalium, [1180C] apud Romanos vero Publicani, nominabantur, ceu publicae pecuniae, publico nimirum aerario inferendae, vel ab eodem redimendae, aut praefecti, aut sub his exactores: quod posterius hominum genus, ob importunitatem suam et avaritiam, pessimasque huic conjunctas artes, ferme, ubilibet, Judaeis vero maxime, invisum erat, qui prae caeteris se ingenuos ac libertati natos credebant, Joan.
|
[1182A]
|
Cum quidam in Corinthiorum Ecclesia a Paulo, alii a Petro, alii ab Apollo baptizati fuissent, contentio inter illos, ac velut schisma obortum fuerat, dum alii baptismum suum aliis praeferebant, ceu a praestantiore datum: Ego quidem, dicentes, sum Pauli, ego autem Apollo: ego vero Cephae: ego vero Christi.
|
[1137D]
|
Vulgaris nimirum ac elementaris, ceu quotidianis nostris usibus ubivis obviae, et pro Baptismo, ad salutem nostram tam necessario, paratu facillimae.
|
[1161B]
|
Per quasdam velut gratiae suae primitias ad Fidem initiamur, sic per Confirmationem ipsum Robur Fidei, ac illius Spiritus plenitudinem, ceu per novam gratiam in fide jam adultiores [1161C] facti, consequimur.
|
[1150C]
|
Peccati, nisi improprie dicti, rationem habet; quia tamen, ut rursus in scholis loquuntur, actiones sunt suppositorum, ac proinde non sola anima, sed totus homo, ceu ipsum suppositum, ex corpore et anima constans, in carne, ac per carnem peccat, inde etiam, propter intimam animae cum corpore unionem nimirum, tum culpae, tum poenae reatus quodammodo ad ipsum corpus, seu carnem, protenditur, adeo ut non quidem corpus per se, et propter se, sed anima in corpore, et per corpus, itaque totus homo, qui peccavit, puniatur.
|
[1148C]
|
Sed neque ita seclusa a Romanis erat Carthago, ut nonnisi tardius, ac incerto rumore, res paulo magis insignes, noviterque gestas, ultro citroque perferri [1148C] opus fuerit; nam et a Julio Caesare traducta illuc integra Romanorum civium colonia, et ab Augusto successore ipsa Africa Senatus potestati tradita, et ceu Provincia romana per annuos Proconsules deinceps administrata, et ab Italis navibus ob frumenti prope quotidianam exportationem (Africam enim Italiae horreum illis temporibus audiisse, ex Tacito l.
|
[1168D]
|
Ubi copiosissime Arcam, ceu figuram Ecclesiae, exponit.
|
[1189D]
|
Caeterum diaconis, ceu qui immediate Presbyteris subordinati sunt, absque eorumdem jussione licitum non fuisse baptizare, veterum monumenta testantur.
|
[1147C]
|
Per aliquid coeleste, scilicet Sacramentum Baptismi, ceu medium ad salutem nostram, quam in coelis denique adipiscimur, summe necessarium.
|
[1171A]
|
At obnixe retineo nostram lectionem; non enim aqua Baptismi erat remedians illas aquas amaras, ceu venas insaluberrimas, sed lignum (seu Christus in ligno crucifixus) illas aquas, ad Baptismum destinatas, ac alias insalubres, seu nihil salutare, ac proficiens ad salutem nostram continentes, in dulcedinem, ex sese, seu propria sua virtute, in remedium peccatorum et salutem animae nostrae convertit.
|
[1143D]
|
Minime quidem dubitamus, attamen quomodo illa res se habeat, aut causas ejus, ceu captum nostrum superantes, interius nosse ac perspicere volumus, et non valemus, ut adeo nonnisi eam admirari debeamus.
|
[1175D]
|
I, de igneo quodam Valentini haeresiarchae baptismo memorat, ceu qui Bis docuit tingi, traducto corpore flamma.
|
[1160C]
|
Alludit: Formavit igitur Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus (ad literam in nares ejus, ceu praecipuum respirationis organum) spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
|
[1171D]
|
Confirmationem, ut nimirum per aquam, ceu materiam suam, stabiliatur vel magis commendetur Baptismus.
|
[1170A]
|
Expeditos proprie dicimus, quorum pedes e vinculis, ceu impedimentis, exempti ac liberati sunt.
|
[1163A]
|
Caeterum a Nostro hic in passivo sensu, pro oppignorari, sumitur, ut sensus sit: quod et testatio fidei et sponsio salutis per Baptismum, cui haec duo velut innectuntur, ceu quo jam dato pignore, obfirmentur.
|
[1154B]
|
Sicut rerum omnium generationem ab Aqua, ceu primo principio, proficisci, Philosophi non [1154C] postremae olim authoritatis, ac inter hos praecipue Thales Milesius, credebant, ita perjuri, velut ob jamjam et ubilibet imminentem deorum iratorum vindictam prope jam mortui, se ejusmodi ablutionibus, crimina illa, ut falso credebant, expiantibus, impetrata velut impunitate, ad novam vitam, ejusque securitatem redire, ac quasi regenerari sibi videbantur.
|