Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0564B] | Scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui, ne mures quidem in cubiculum irrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta caussa novae sedulitatis et inusitatae captivitatis, omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in perversum demutare naturam, mulieri non permisit in melius reformari. |
Adversus Gnosticos Scorpiace | Reditus in Auctori Indicem |
[0143A] | Quid itaque cessas, audacissime haeretice, totum ordinem christianae concussionis in superna transferre, et in primis, ipsum nominis odium illic collocare, ubi ad Patris dexteram praesidet Christus? |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0365C] | Et postremo id verius existimetur, quod est serius, post tot ac tanta jam opera atque documenta christianae religionis saeculo edita, quae edi utique non potuissent sine Evangelii veritate, id est ante Evangelii veritatem? |
[0399A] | Quorumdam tunc fidem paulatim ad perfectum disciplinae Christianae nitorem, primis quibusque praeceptis balbutientis adhuc benignitatis informabat. |
[0364B] | Aliud est, si penes Marcionem a discipulatu Lucae coepit religionis christianae sacramentum. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0549A] | Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut [0549A] Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0377A] | O testimonium animae naturaliter christianae! |
[0468A] | Edam jam nunc ego ipsa negotia christianae factionis, ut qui mala refutaverim, bona ostendam. |
[0467A] | Ut itaque gentes de praejudicio suo recedant, liberaliter illis christianae factionis (ut appellabant) disciplinam communicat, nobis veteris Ecclesiae statum tantum non ante oculos ponit: quomodo scilicet soliti sint in unum coire, ad quem, pro quibus, quidve precari, monita Scripturae et voces dirigere, censuram morum exercere, conventum ordinare, eleemosynas colligere, [0467B] istas distribuere in usum sepulturae, aut ad alendos egenos, orphanos, senes emeritos, aut ad refocillandos [0468A] naufragos, vel ob fidem in metella, insulas, carceres relegatos. |
[0482A] | Nondum judaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat, nec jam illic christianae sectae origo consederat, quum regiones affines ejus Sodoma et Gomorra igneus imber exussit. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0648A] | Quod si idcirco [0648A] sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior christianae sapientiae assertio, cujus adflatui tota vis daemonum cedit? |
[0647B] | Nondum enim christianae potestatis documenta [0647C] processerant, quae vim istam perniciosissimam, nec unquam bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0084B] | Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae, converti ad proprietatem christianae totam jam defendendam, per caeteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae; ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit (ut ipsa haec laurea militaris) non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem. |
De Cultu Foeminarum | Reditus in Auctori Indicem |
[1332A] | Pudicitiae christianae satis non est esse, verum et videri. |
[1311A] | Hoc quoque deerit christianae, ut de serpente cultior fiat. |
[1317A] | Perfectae autem, id est, christianae pudicae, appetitionem sui, non tantum non appetendam, sed [1317B] etiam exsecrandam vobis sciatis: primo quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus; quid igitur in te excitas malum istud? |
[1324A] | Atque [utinam miserrimus ego] in illo die christianae exsultationis [vel inter calcanea vestra caput elevem! |
De Monogamia | Reditus in Auctori Indicem |
[0939A] | Dum ad sententias pervenimus, ecce statim quasi in limine, duae nobis antistites christianae sanctitatis occurrunt, monogamia et continentia: alia pudica, in Zacharia sacerdote; alia integra, in Joanne antecursore; alia placans Deum, alia praedicans Christum; alia totum praedicans sacerdotem, alia plus praeferens [0939B] quam propheten, scilicet eum, qui non tantum praedicaverit, aut demonstraverit coram, verum etiam baptizaverit Christum. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0031B] | Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinae et fidei christianae, illic erit veritas Scripturarum, et expositionum, et omnium traditionum christianarum. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0980C] | [0980C] Nostrorum bonorum status jam exigitur, christianae pudicitiae ratio concutitur: quae omnia de coelo trahit, et naturam per lavacrum regenerationis, et disciplinam per instrumentum praedicationis, et censuram per judicia ex utroque Testamento, et coacta constantius ex metu et voto aeterni ignis et regni. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0831A] | Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0888A] | Occasionem hunc exarandi libellum Tertulliano dedit consuetudo ecclesiarum quarumdam tum Occidentis, tum plurium aliarum Graeciae seu Orientis virgines in Ecclesia velandi, cum [0888] e contra in Africana ecclesia pleraeque virgines [0888A] christianae aperto capite incederent. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»