[0601A]
|
Nam, si circumcisio purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio?
|
[0603A]
|
Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere.
|
[0603C]
|
Sicut ergo circumcisio carnalis, quae temporalis erat, tributa est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia: Innovate vobis novitatem , et nolite seminare in spinis.
|
[0601A]
|
Nam, si circumcisio purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio?
|
[0602B]
|
Et ideo si salutem circumcisio [0603A] omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere.
|
[0606A]
|
Sic igitur ante hoc sabbatum temporale, erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa.
|
[0604C]
|
Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit.
|
[0603A]
|
Dari enim habebat circumcisio, sed in signum: unde Israel in novissimo tempore dignosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem [0603B] ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent, et deserta et subversa a populis extraneis, derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas quae expugnatur (Is.
|