TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Conditorem' [12]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0386798143
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0301A]   Amplexi enim vocabuli communionem, duas malorum species in ambiguitate turbantem; quia mala dicuntur, et delicta, et supplicia; passim volunt eum conditorem intelligi malorum, ut malitiae auctor renuntietur.
 [0291C]   Homo autem qui totus ex [0291C] institutione est, habens initium, cum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed institutione; non suum habens bonus esse, quia non natura in bonum dispositus est, sed institutione, secundum institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem.
 [0433A]   Nam et cum subjicit, haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in Deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat, in eumdem Deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat.
 [0301A]   Ecce enim, inquiunt, ipse se conditorem profitetur malorum, dicens: Ego sum qui condo mala (Is.
 [0239B]   Cerdonis haec erant dogmata: Deum legis conditorem alium esse a Patre Domini nostri Jesu Christi; hunc bonum fuisse, illum malum; Jesum Christum veram nostraeque consubstantialem carnem non assumpsisse, nec de virgine Maria natum fuisse.

000-00-00 Serial Number=0376451910
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0154D]   Unicum Dominum vindicat omnipotentem mundi conditorem, ut et de unico haeresim faciat.

000-00-00 Serial Number=0452595592
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0666A]   Omnia igitur colit humanus error, praeter ipsum omnium conditorem.

000-00-00 Serial Number=0276349604
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0026B]   [0026B] Regula est autem fidei, ut jam hinc quid defendamus profiteamur, illa scilicet qua creditur, unum omnino Deum esse, nec alium praeter mundi conditorem; qui universa de nihilo produxerit, per Verbum suum primo omnium emissum; id Verbum, Filium ejus appellatum, in nomine Dei varie visum a Patriarchis, in Prophetis semper auditum, postremo delatum ex Spiritu Patris Dei et virtute in virginem Mariam, carnem factum in utero ejus, et ex ea natum egisse Jesum Christum; exinde praedicasse novam legem, et novam promissionem regni coelorum; virtutes fecisse; fixum cruci, tertia die resurrexisse; in coelos ereptum sedisse ad dexteram Patris; misisse vicariam vim Spiritus Sancti, qui credentes agat, venturum cum claritate, ad sumendos sanctos in vitae aeternae et promissorum [0027A] coelestium fructum, et ad profanos adjudicandos igni perpetuo, facta utriusque partis resuscitatione cum carnis restitutione.

000-00-00 Serial Number=0086032391
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1009A]   Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur.

000-00-00 Serial Number=0501649559
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0833A]   Felix nimirum fides, si ea consecutura est, quibus hostes Dei et Christi non modo utuntur, verum etiam abutuntur, ipsam conditionem [0833A] colentes adversus conditorem.

000-00-00 Serial Number=0658301473
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0631C]   Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam.

000-00-00 Serial Number=0165335476
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0889A]   Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis, et irreformabilis, credendi scilicet in unicum Deum omnipotentem, mundi conditorem, et Filium ejus Jesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum [0889B] sub Pontio Pilato tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in coelis, sedentem nunc ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»