TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Constitutus' [16]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0414439917
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0519B]   Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem [0519B] taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?
 [0522C]   Aeque non erit Deus Christus vere, si nec homo vere fuit in effigie hominis constitutus.
 [0414A]   Nec enim imagines eorum vel statuas populus habuisset et similitudines, lege [0414A] prohibente, nisi quia in spiritu viderat; et ita quod dixisset, in spiritu, non in sensu constitutus, scire non poterat.
 [0493B]   At in Christum conveniet ordo Melchisedech, quoniam quidem Christus proprius et legitimus Dei antistes, praeputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suspici habebat, cognituram se quandoque circumcisionem, et Abrahae gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur.
 [0297B]   Sed ipse auctor delicti, in persona peccatoris viri denotabatur; retro quidem invituperabilis a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum: postea vero a semetipso translatus in malum.
 [0522C]   Plane de substantia Christi putant et hic Marcionitae suffragari Apostolum sibi, quod phantasma carnis fuerit in Christo, cum dicit, quod in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo; sed exhausit semetipsum, accepta effigie servi, non veritate; et in similitudine hominis, non in homine; et figura inventus homo, non substantia, id est non carne: quasi non et figura, et similitudo, et effigies substantiae quoque accedant.
 [0413C]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit; vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat censu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et psychicos quaestio est.
 [0464A]   Constitutus est igitur Dominus in judicio.

000-00-00 Serial Number=0887764871
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0162B]   Non vis enim eum substantivum habere in re per substantiae proprietatem, ut res et persona quaedam videri possit, et ita capiat [0162B] secundus a Deo constitutus duos efficere, Patrem et Flium, Deum et Sermonem.
 [0162C]   Hic certe est, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo (Philip, II, 6).

000-00-00 Serial Number=0635941863
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0574A]   Igitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum.

000-00-00 Serial Number=0074455321
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0448B]   Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus.

000-00-00 Serial Number=0147281647
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0680A]   Sic et Lazarus apud inferos in sinu Abrahae refrigerium consecutus; contra dives in tormento ignis constitutus, alternas malorum [0680B] et bonorum vices aemula retributione compensant.

000-00-00 Serial Number=0451202571
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0967C]   Certe Saul et ipse in praelio constitutus, manifeste munus istud indixit (I Reg, XIV, 24): Maledictus homo qui ederit panem ad vesperam usque dum ulciscur de inimico meo; et non gustavit totus populus [0968A] ejus, et tota terra non prandebat .

000-00-00 Serial Number=0909740090
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0802C]   Et Sermo enim Deus, qui in effigie Dei constitutus, non rapinam existimavit pariari Deo.

000-00-00 Serial Number=0610726655
Fragmenta Varia Reditus in Auctori Indicem  
 [1133A]   In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit, vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et Psychicos est quaestio.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»