Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0414B] | Verum utrobique jam deos quaerite; quos enim praesumpseratis, daemonas esse cognoscitis. |
[0414B] | Cum ergo utraque pars concurrit in confessionem, deos esse negans, agnoscite [0414B] unum genus esse, id est daemonas. |
[0447A] | Sed et qui per salutem Caesaris jurent, omnibus Geniis augustiorem, non esse cogendos, ut per ejus Genium jurent, defendit, utpote qui Genios, id est, Daemonas adjurando laedere, non dejerando honorare consueverint. |
[0405A] | Daemonas sciunt Poetae, etiam vulgus indoctum in usum maledicti frequentat, nam et Satanam, principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem execramenti voce pronuntiat. |
[0447B] | Nescitis genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? |
[0503A] | Quidni, quum secundum deos philosophi daemonas deputent? |
[0447B] | Caeterum daemonas, [0448A] id est genios, adjurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non dejerare, ut illis honorem divinitatis conferamus. |
[0405A] | Sciunt daemonas Philosophi, Socrate ipso ad daemonii arbitrium exspectante. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0097C] | At enim Christianus nec januam suam laureis infamabit, si norit quantos deos etiam ostiis diabolus affinxerit, Janum a janua, Limentinum a limine, Forculum et Cardam a foribus et cardinibus et apud Graecos Thyreum Apollinem et Antelios daemonas. |
De Fuga In Persecutione | Reditus in Auctori Indicem |
[0112C] | Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas [0112D] accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0684A] | Etiam apud Graecos Apollinem θυραιον, et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. |
[0666A] | Antecesserat praedicens Enoch omnia elementa, omnem mundi sensum quae [0665C] coelo, quae mari, quae terra continentur, in i dololatriam [0666A] versuros daemonas et spiritus desertorum angelorum, ut pro Deo adversus Dominum consecrarentur. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0643B] | Imo quod ad artes pertinet, altius praescripsisse debemus, daemonas ab initio prospicientes sibi inter caetera idololatriae etiam spectaculorum inquinamenta, quibus hominem [0643C] a Deo avocarent, et suo honori obligarent, ejusmodi quoque artium ingenia inspirasse. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»