Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0296A] | Potuisse enim habuit, per substantiae exilitatem, qua adflatus, non spiritus: non debuisse autem, per arbitrii potestatem, qua liber, non servus; adsistente amplius demonstratione non delinquendi sub comminatione moriendi, qua substrueretur substantiae exilitas, et regeretur sententiae libertas. |
[0295B] | Sicut enim imago, cum omnes lineas exprimat veritatis, vi tamen ipsa caret, non habens motum; ita et anima imago spiritus, solam vim ejus exprimere non valuit, id est, non delinquendi foelicitatem. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0499B] | Sed quanta auctoritas legum humanarum, quum illas et evadere homini contingat, et plerumque in admissis delitescere, et aliquando contemnere ex voluntate vel necessitate delinquendi, recogitata etiam brevitate supplicii cujuslibet, non tamen ultra mortem remansuri? |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0716B] | Ab his autem annis, et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur, et communicat placitum, et intelligit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in caeteras culpas, et delinquendi non naturales, cum jam non ex instituto naturae, sed ex vitio. |
De Corona | Reditus in Auctori Indicem |
[0093A] | Nulla est necessitas delinquendi, quibus una est necessitas non delinquendi. |
[0093A] | Nulla est necessitas delinquendi, quibus una est necessitas non delinquendi. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1228A] | Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet. |
[1240B] | Piget fecundae, imo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio poenitendi, spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. |
[1237A] | Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non de linquendi. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0869C] | Aculeus autem mortis delinquentia; haec erit corruptela: virtus autem delinquentiae, lex: illa alia sine dubio, quam constituit in membris suis militantem [0869C] adversus legem animi sui, ipsam scilicet vim delinquendi contra voluntatem. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»