TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Demiurgum' [13]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0461282134
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0576A]   Tolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem.
 [0587A]   Justorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula, transmittentur.
 [0574B]   Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas.
 [0573A]   Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem.
 [0537A]   Et vero in consummatione ita dispensari mercedem, ut Achamoth de medio tabulato in Pleroma transferatur, excepta a Sotere compactitio illo sponso, et Demiurgum de hebdomade sua coelesti in vacuum matris locum.
 [0536C]   Emisisse etiam Demiurgum Christum Filium suum naturalem per virginem, non ex virgine editum; et super [0536D] hunc devolasse Soterem in specie columbae, eumque mansisse in Christo impassibilem, passum vero animalem Christum.
 [0536B]   Ex animali autem substantia productum deinde Demiurgum, Deum hunc nostrum, regem universorum.
 [0582B]   Interea Demiurgus omnium adhuc nescius, etsi aliquid et ipse per Prophetas concionabitur, ne hujus quidem operis sui intelligens (dividunt enim et prophetiale [0582B] patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum): ubi adveutum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit, cum omnibus viribus suis, Centurio de Evangelio.
 [0572A]   Et primum (quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum, et legendum est et audiendum) Deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem, et Demiurgum, et regem universorum quae post illum.
 [0574A]   Et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris?
 [0573B]   Cum enim dicant Achamoth in honorem [0573B] Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
 [0536C]   Demiurgum post haec ad hominem manus contulisse, et carnem ei creasse, non limo terrae, sed materia illa philosophica.
 [0577A]   Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans: subest enim demiurgus in hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae moestitia colasset; sicut animalia metus, sicut conversio ejus, ipsum demiurgum.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»