Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0578A] | Quod si de [0578A] hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica et Ceres Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0326B] | Nam et Divinitati competit, quaecumque decreverit, ut perfecta reputare, quia non sit apud illam differentia temporis, apud quam uniformem statum temporum dirigit aeternitas ipsa, et divinationi propheticae magis familiare est id quod prospiciat, dum prospicit, jam visum, atque ita jam expunctum, id est, omni modo futurum demonstrare, sicut per Isaiam (Is. |
[0294C] | Quidam enim de graeco interpretantes, non recogitata differentia, nec curata proprietate verborum, pro adflatu, spiritum ponunt, et dant haereticis occasionem spiritum Dei delicto [0295A] infuscandi, id est ipsum Deum; et usurpata jam quaestio est. |
[0252B] | Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem, sine differentia supervacui; hoc est, tutius censerem neutrum colendum, quam alterum cum scrupulo colendum, aut [0252C] ambos vane. |
[0424C] | Pro differentia enim mercedum, operarum quoque credenda distantia est. |
[0241C] | Ideo futura interdum pro jam transactis enuntiari, quia apud Deum non sit differentia temporis, apud quem uniformem statum temporum dirigit aeternitas, et divinationi propheticae familiare est quod prospicit, dum prospicit jam visum, atque ita jam expunctum, id est omni modo futurum demonstare. |
Adversus Praxeam | Reditus in Auctori Indicem |
[0170A] | At ubi venit Christus, et cognitus est a nobis, quod ipse sit qui numerum retro fecerat, factus secundus a Patre, et cum Spiritu tertius, et jam Pater per ipsum plenius manifestatus, redactum est jam nomen Dei et Domini in unionem; ut, quia nationes a multitudine idolorum transirent ad unicum Deum, et differentia constitueretur inter cultores unius, et plurimae divinitatis. |
[0196B] | Quid enim erit inter nos et illos, [0196B] nisi differentia ista? |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0592A] | O differentia! |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0412A] | Locorum differentia distinguitur, opinor, ut a templis deos aestimetis, quos alibi deos non dicitis; ut aliter dementire videatur, qui sacras turres pervolat, aliter qui tecta viciniae transilit; et alia vis [0413A] pronuntietur in eo qui genitalia vel lacertos, alia in eo qui sibi gulam prosecat. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0658A] | Sic igitur etsi [0658A] corporalia incorporalibus objacent, ipsa quoque inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet: ut sint corporalia, sic multa in Dei gloriam, dum varia; sic varia, dum diversa; dum his alii qualitatum sensus, alii illis; dum his alia alimenta, alia illis; dum haec invisibilia, illa visibilia; dum haec gravia, illa levia. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1164C] | Liberamur, cum hac tamen differentia, quod Baptismus Sacramentum sit, peccata, tanquam maculas animae, abluens: unctio illa solum ad ritum subsequum hujus Sacramenti pertineat, liberationem illam vi gratiae Baptismalis, spiritualiter inungentis, factam, solum tanquam in symbolo rei praeteritae exhibens, non ipsamet novum gratiae augmentum conferens. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0967A] | Venit enim de exitu Domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur: nam et milites nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent. |
De Oratione | Reditus in Auctori Indicem |
[1185B] | Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia postulat [1186A] (distinguit autem utramque speciem suis vocabulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0985A] | De ista differentia jam et quasdam praemisimus altercationes Scripturarum, hinc retinentium, hinc [0985B] dimittentium delicta. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0866A] | Denique, praemissa differentia dignitatis in eadem substantia et nunc sectandae et tunc capessendae, subjungit etiam exhortationem, ut et hic habitum Christi sectemur ex disciplina, et illic fastigium consequamur ex gloria: Sicut portavimus imaginem choici, portemus etiam imaginem supercoelestis. |
[0831B] | Cur enim iterum annuntiaretur resurrectio ejusdem conditionis, id est spiritalis; cum aut nunc eam deceret expungi sine ulla differentia temporum, aut tunc sub omni clausula temporum. |
[0866A] | Si enim et Christus solus vere coelestis, imo et supercoelestis, homo tamen, qua caro atque anima, nihilo ex ista substantiarum conditione a choica qualitate discernitur: [0866A] proinde et qui coelestes secundum illum, non de substantia praesenti, sed de futura claritate coelestes praedicati intelliguntur; quia et retro, unde distinctio ista manavit de dignitatis differentia, ostensa est alia supercoelestium gloria, alia superterrenorum, et alia solis, alia lunae, alia stellarum; quia et stella a stella differt in gloria, non tamen in substantia. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»