[0435A]
|
Hinc, postquam paucis ostendit iniquitatem coactae religionis, qualis vis Numini probari non potest, cui (vel ex illorum sententia) libens animus addici debet, pergit ad secundum titulum laesae, et quidem majoris, Divinitatis: siquidem illi Numen viventium Imperatorum prae omnibus Diis suis, mortuis scilicet venerari sint soliti; deprehundunturque ita irreligiosi erga Deos suos, quos prae Caesaribus suis contemnere et perjuriis polluere non desistant.
|
[0414A]
|
Nam sicut illi, qui dii habentur, daemones se dicere noluissent, si vere dii essent, scilicet, ne de majestate se deponerent: ita et isti, quos directo daemones nostis, non auderent alibi pro diis agere, si aliqui omnino dii essent, quorum nominibus utuntur; vererentur enim abuti majestate superiorum sine dubio et timendorum.
|
[0414A]
|
Si altera parte daemones sunt vel angeli, cur se alibi pro diis agere respondent?
|
[0380A]
|
Hujus Dei veram cognitionem, scriptis proditam, antiquiorem omni litteratura saeculari ostendit, imo omnibus illorum diis ipsis, utpote qui postea in deorum numerum sint relati.
|
[0414A]
|
Adeo nulla est divinitas ista quam tenetis, quia si esset, neque a daemoniis affectaretur, neque a diis negaretur.
|
[0438A]
|
Non itaque irreligiosos haberi debere Christianos Caesarique inimicos, qui illum rebus suis non subjiciant, [0438A] sed magis illos, qui salutem Caesaris suamque non solum a Diis talibus exspectent, qui dare non possunt, sed et illos persequantur, qui a vero Numine illam et petere sciant et impetrare.
|
[0494A]
|
Non (enim) sufficimus et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre, nec putamus aliis quam petentibus impertiendum.
|
[0414B]
|
Eadem vero opera nostra ab eisdem diis vestris non tantum hoc detegentibus, quod neque ipsi dii sint neque ulli alii, etiam illud in continenti cognoscitis, qui sit vere deus, et an ille, et an unicus, quem christiani profitemur, et an ita credendus colendusque, ut fides, ut disciplina disposita est Christianorum.
|
[0368A]
|
Religio Romanorum tota castrensis signa veneratur, signa jurat, signa omnibus [0368A] diis praeponit.
|
[0493A]
|
Thura plane non emimus; si Arabiae queruntur, scient Sabaei pluris et carioris suas merces christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis.
|
[0431A]
|
Tot igitur sacrilegia Romanorum, quot trophaea; tot de diis, quot de gentibus triumphi; tot manubiae, quot manent adhuc simulacra captivorum deorum.
|
[0348A]
|
Obiter inde avaritia in victimis probis offerendis taxata, Homerum reliquosque vates aggreditur, docetque quam turpia doctores hi de diis loquantur, qui tamen ut exemplar linguae et morum juventuti proponuntur: Tragicos item et Comicos, imo et Philosophos, quorum princeps Socrates, cum Diogene et Varrone, deos irrisit, destruxit.
|
[0343B]
|
Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.
|
[0338B]
|
Quantum igitur de diis vestris, nomina [0339A] solummodo video quorundam veterum mortuorum, et fabulas audio, et sacra de fabulis recognosco; quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud deprehendo, quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex iisdem vasculis et instrumentis quasi fatum consecratione mutantes, licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter deos ipsos plectimur, [0340A] solatium poenarum esse possit, quod eadem et ipsi patiuntur, ut fiant.
|
[0337A]
|
Quis ex illis diis vestris gravior et sapientior Catone, justior et militarior Scipione?
|
[0336A]
|
Deos facite criminosissimos quosque, ut placeatis diis vestris.
|
[0422A]
|
Nonnullos quoque eorum deos reges fuisse dicit, quo tempore [0422A] tamen homines, et illi ipse reges, sine diis non fuerint: olim etiam paupere cultu dii haberentur; ut adeo non Romani ob Religiositatem magni, sed ob magnitudinem religiosi facti appareant.
|
[0432A]
|
Prior est quibusdam diis suis silvestris Roma; ante regnavit quam tantum ambitum Capitolii exstrueret.
|
[0376B]
|
Quae licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus ac concupiscentiis evigorata, [0376B] licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, DEUM nominat, hoc solo nomine, quia proprio [0377A] Dei veri: DEUS MAGNUS, DEUS BONUS, et QUOD DEUS DEDERIT, omnium vox est.
|
[0423A]
|
Scilicet ista merces Romanis a diis pro gratia expensa est, Sterculius, et Mutunus, et Larentina provexit imperium.
|
[0488A]
|
[0487B ] Si enim dii illorum vere Dii essent, non et cultores suos Christianorum poenis involverent: at cum et bonis et malis, ille qui vere Deus est, mala immittat, [0488A] his in poenam, illis in admonitione esse: qui non ante aeterni judicii rigorem interutrosque discrimen statuet; quod si pertinaciter Diis suis illa adscribi velint, propterea quod christianos esse patiantur, sequitur, injustos, ingratos tales Deos esse, qui cultores suos una cum irrisoribus plecti velint.
|