Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0469C] | Ex tribu enim Benjamin oriturum Paulum providebat, lupum rapacem, ad matutinum comedentem, id est, prima aetate vastaturum pecora Domini, ut persecutorem Ecclesiarum; dehinc ad vesperam escam daturum, id est, devergente jam aetate oves Christi educaturum, ut doctorem nationum. |
[0353B] | Quae omnia cum in te quoque deprehendantur, et signaculum frontium, et ecclesiarum sacramenta, et munditiae sacrificiorum, debes jam erumpere uti dicas, Spiritum Creatoris tuo Christo prophetasse. |
[0319D] | Librum hunc tertium adversus Marcionem scripturus DE CHRISTO, imprimis Christum non alterius Dei intelligendum, quam Creatoris, praescribit, tum quod praecedentibus libris determinatum sit, alium Deum non credendum quam Creatorem; tum quod probetur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu, nullam mentionem alterius Dei aut Christi agitatam ante scandalum Marcionis. |
[0368A] | His fere compendiis utimur, cum de Evangelii fide adversus haereticos experimur, defendentibus et temporum ordinem posteritati falsariorum praescribentem, et auctoritatem Ecclesiarum traditioni Apostolorum patrocinantem: quia veritas falsum praecedat necesse est; et ab eis procedat, a quibus tradita est. |
[0322D] | Facillime hoc probatur apostolicarum et haereticarum ecclesiarum recensu; illic scilicet pronuntiandam regulae interversionem, ubi posteritas invenitur, quod etiam primo libello intexui. |
[0367A] | Eadem auctoritas ecclesiarum apostolicarum caeteris quoque patrocinabitur Evangeliis, quae proinde per illas et secundum illas habemus, Joannis dico et Matthaei, licet et Marcus quod edidit, Petri affirmetur, cujus interpres Marcus: nam et Lucae Digestum Paulo adscribere solent. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0548A] | Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut [0549A] Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi. |
De Baptismo Et De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1189C] | Videmus ergo, quam nimis tenaces illis temporibus quarumdam Ecclesiarum Episcopi sui juris fuerint, ut neque in absentia istud Presbyteris communicandum censuerint, ea fortasse de causa, quod Baptismum sine Confirmatione, seu impositione manuum Episcopi, non recte confiteri existimaverint. |
[1177D] | Postea quam resurrexit a mortuis, Discipulis suis, in quibus omnes Ecclesiarum Praesules docebantur, et formam, et potestatem tradidit baptizandi, dicens: Euntes docete omnes [1178A] gentes, etc. |
[1199A] | Ad Himmerium Tarraconensem episcopum, omnium Ecclesiarum consuetudinem allegat; posterior vero in ep. |
[1184C] | De antiqua Ecclesiarum consuetudine loquens ait: Verius creditur per Aggrippinum corrumpi coepisse, quam corrigi. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0032B] | Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum. |
[0040B] | Nullus inter multos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae Ecclesiarum. |
[0044C] | Caeterum, si quae audent interserere se aetati apostolicae, ut ideo videantur ab Apostolis traditae, quia sub Apostolis fuerunt, possumus dicere: Edant ergo [0044C] origines Ecclesiarum suarum: evolvant ordinem episcoporum suorum, ita per successiones ab initio decurrentem, ut primus ille episcopus aliquem ex Apostolis, vel apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit auctorem et antecessorem. |
[0033B] | Si haec ita sunt, constat proinde [0033B] omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[1009A] | Hoc enim legisse debueras, et si non in epistola, sed in ipsa Apostoli secta, a pudore clarius quam stylo ejus impressum; [1009A] ne scilicet Paulum apostolum Christi, doctorem nationum in fide et veritate, vas electionis, Ecclesiarum conditorem, censorem disciplinarum, tantae levitatis inficeres, ut aut damnaverit temere, quem mox esset absoluturus; aut temere absolverit, quem non temere damnasset, ob solam licet fornicationem simplicis impudicitiae, nedum ob incestas nuptias, et impiam luxuriam, et libidinem parricidalem, quam nec nationibus comparat, ne consuetudini deputaretur; quam absens judicarat, ne spatium reus lucraretur; quam advocata etiam Domini virtute damnaverat, ne humana sententia videretur. |
[1000B] | Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio Ecclesiarum etiam [1000C] vestrarum inter apocrypha et falsa judicaretur, adultera et ipsa, et inde patrona sociorum; a qua et alias initiaris; cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum, et moechiae asilum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas, quam ovem poenitentiae secundae. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0660A] | Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare. |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0887B] | Occasionem hunc exarandi libellum Tertulliano dedit consuetudo ecclesiarum quarumdam tum Occidentis, tum plurium aliarum Graeciae seu Orientis virgines in Ecclesia velandi, cum [0888] e contra in Africana ecclesia pleraeque virgines [0888A] christianae aperto capite incederent. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»