TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Ecclesiis' [35]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0260985613
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148B]   I, 3, 4), gloriemur in vobis in Ecclesiis Dei pro tolerantia vestra et fide, in omnibus persecutionibus et pressuris, quibus sustinetis ostentamen justi judicii Dei, ut digni habeamini regno ejus, pro quo et patimini.

000-00-00 Serial Number=0359358251
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0434B]   Itaque interroganti Petro in illos, an et in omnes parabolam dixisset; ad ipsos et ad universos qui Ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem, quorum qui bene tractaverit conservos absentia Domini , reverso eo omnibus bonis praeponetur; qui vero secus egerit, reverso Domino qua die non putaverit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis Christo Creatoris, non fure, sed judice, segregabitur, et pars ejus cum infidelibus ponetur.
 [0367B]   Atquin haec magis primordio fuisse credibile est, ut priora, qua apostolica; ut cum ipsis Ecclesiis dedicata.
 [0245B]   Stetisse itaque semper fidem in Creatorem et in Christum ejus, non modo sub apostolis, sed et in apostolicis Ecclesiis: apud quas Christus, non alterius dei quam Creatoris ostenditur.
 [0359A]   Quippe, cum Lacae Evangelium auctoritatem habeat ab Ecclesiis apostolicis, apud quas quod sacrosanctum est, ab Apostolis traditum constat; et proinde etiam caetera Evangelia, Joannis, Matthaei, et Marci; sed et Apocalypsis, ex ordine episcoporum ad originem recenso.
 [0353A]   LXVII, 28): In ecclesiis benedicite Dominum [0353B] Deum; ut pariter concurreret et Malachiae prophetia (Malach.

000-00-00 Serial Number=0687470317
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0155B]   Nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando, et praecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito [0156A] recipiendorum charismatum concessare.
 [0155B]   Nam idem tunc episcopum romanum, agnoscentem jam prophetias Montani, Priscae, Maximillae, et ex ea agnitione pacem Ecclesiis Asiae et Phrygiae inferentem, falsa de ipsis prophetis et ecclesiis eorum asseverando, et praecessorum ejus auctoritates defendendo, coegit et litteras pacis revocare jam emissas, et a proposito [0156A] recipiendorum charismatum concessare.

000-00-00 Serial Number=0020944178
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1161C]   In aliquibus Ecclesiis ejusmodi gratias gratis datas adhuc viguisse; multosque nimium credulos, aut alias incautos, propterea quod inter veras ac pseudo-prophetias non recte distinxissent, a Montano, ejusque mulierculis, donum prophetiae ac Spiritus Sancti afflatum temerarie et fallaciter jactantibus, seductos fuisse, ipsumque cumprimis Tertullianum nostrum foedissime in Montani haeresin prolapsum, [1161D] ut in QQ.
 [1165A]   Perseveravit mos ille multis in Ecclesia saeculis; sed cum in singulis Ecclesiis nimium increvisset fidelium turba, atque Episcopi in Evangelio praedicando nimis necessarii fuissent, idemque quoque obtinere inceperat, quod I Cor.
 [1200A]   JOANNIS BAPTISTAE, similem ob causam: quin et in Natalitiis Apostolorum ac Martyrum, non sine Ecclesiae Romanae contranisu, administratum fuisse, donec tandem, temporibus nimirum ita ferentibus, hac in re quibuslibet Ecclesiis sua libertas data fuerat, attamen benedictione Fontis Baptismalis ad SABBATUM SANCTUM Paschatis, et VIGILIAM PENTECOSTES, ex usu totius ferme Ecclesiae adstricta.
 [1196A]   Dissuadentis autem solum Tertulliani illa vox fuerat, et hoc ipso contrariam, etiam in ipsis Africanis Ecclesiis, et iisdem illis temporibus, consuetudinem haud ambigue significantis, uno, quem scimus, Tertulliano eidem contranitente, et ex rationibus quidem nulli coaevorum, aut etiam alteri sanctorum Patrum, neque sancto Cypriano, alias circa baptismum tam delicato, qui tamen Tertullianum, tanquam magistrum suum assiduo volutasse perhibetur, probatis.
 [1137B]   Sed «ut afer ejusdem (Tertulliani) stylus velut exustae illius Carthaginis favillis nonnunquam obsitus et obscuratus est, quamquam ii quoque qui eumdem carpunt, mire se ab eodem capi nonnunquam ipsi fatentur; ita pleraeque ejus sententiae lucem sibi infundi jure postulant: idque eo magis, quod [1137B] hic auctor vetustissimus, ac ex latinis unus sit quem sibi ex reconditissima illa aetate prope integrum vindicavit posteritas, ex quo disciplina illorum temporum, maximeque in ecclesiis africanis, quae primam originem suam debent Romanae, atque adeo ab hac primitus illam acceperant, ad nostram usque notitiam profecta fuit: quae res sane in theologia dogmatica haud parvi momenti aestimanda est.
 [1189A]   Postquam vero, adhuc latius increscente fidelium multitudine, in amplioribus praesertim Dioecesibus, difficilior quibusdam ad [1189A] cathedrale baptisterium accessus erat, ut saluti animarum eo certius consuleretur, in singulis quoque Parochialibus Ecclesiis baptisteria erigebantur, cujusque pastoris curae et administrationi deputata, Episcopis vero solum Baptismum solemnem, nonnisi bis in anno conferendum, sibi reservantibus, alias vero pleno jure baptizandi Parochis relicto.
 [1188D]   Itaque in primis Ecclesiae saeculis Episcopi, jure tanquam sibi solis proprio Baptismum, publice nimirum, seu in ipsa ecclesia, administrabant, quamdiu silicet in solis ecclesiis cathedralibus baptisteria erecta fuerant.
 [1149A]   Itaque haec Carthaginensis Ecclesiae traditio non temere illic exorta, aut subdole conficta, sed ab iis omnibus qui Petrum Romae viderant, praedicantem audierant, martyrio ejusdem oculati testes interfuerant, ad posteros propagata, Carthagini indeque reliquis africanis Ecclesiis, una cum Evangelio, quod hae a Romana Ecclesia, ut S.
 [1165B]   Interim praxin hanc, neo-baptizatos [1165B] statim confirmandi, in aliquibus saltem Ecclesiis, etiam Latinis, ferme ad nostra usque saecula perductam fuisse, idem Martene l.
 [1189C]   Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent.
 [1142C]   Namque Tertullianus de Baptismo immersivo loquitur, tunc temporis non in Africanis solum [1142C] Ecclesiis, sed ferme ubilibet usitato, in quo baptizandi non tantum in aquam immitti, sed etiam in ea demitti toto corpore solebant.
 [1184D]   Per verba illa: ad nos enim editum est, satis significat, id se, tanquam solemni quodam decreto in africanis Ecclesiis constitutum, accepisse, nec proin suomet ingenio adinvenisse.

000-00-00 Serial Number=0504592419
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0972B]   Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex universis ecclesiis per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis christiani magna veneratione celebratur.

000-00-00 Serial Number=0288938224
De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1242A]   Id si dubitas, evolve quae Spiritus Ecclesiis dicat (Apoc.

000-00-00 Serial Number=0167529225
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0032A]   Statim igitur Apostoli (quos haec appellatio missos interpretatur), assumpto per sortem duodecimo Matthia in locum Judae, ex auctoritate prophetiae quae est in psalmo David, consecuti promissam vim Spiritus Sancti ad virtutes et eloquium primo per Judaeam contestata fide in Jesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc in orbem profecti, eamdem doctrinam ejusdem fidei nationibus promulgaverunt, [0032B] et proinde ecclesias apud unamquamque civitatem condiderunt, a quibus traducem fidei et semina doctrinae, caeterae exinde ecclesiae mutuatae sunt, et quotidie mutuantur ut ecclesiae fiant: ac per hoc et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum.
 [0033B]   Si haec ita sunt, constat proinde [0033B] omnem doctrinam quae cum illis ecclesiis apostolicis, matricibus et originalibus fidei, conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod Ecclesiae ab Apostolis, Apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem Ecclesiarum, et Apostolorum, et Christi, et Dei.
 [0033A]   Hanc itaque dirigit alteram praescriptionem: non alios [0032C] recipienbdos praedicatores, quam quos Christus instituit; et proinde eam doctrinam recipiendam, id sine dubio tenentem, quod Ecclesia ab Apostolis tam viva voce quam per Epistolas, Apostoli a Christo, Christus a [0033A] Deo suscepit; hoc itaque testimonium veritatis doctrinae nostrae quod cum ecclesiis apostolicis communicemus.
 [0033B]   Communicamus cum ecclesiis apostolicis, quod nulli doctrina diversa: hoc est testimonium veritatis.
 [0045B]   Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.
 [0015B]   Miramur de Ecclesiis ejus, si a quibusdam deseruntur, cum ea nos ostendant [0015C] Christianos, quae patimur ad exemplum ipsius Christi: Ex nobis, inquit (I Joan.
 [0045B]   Ad hanc itaque formam [0045B] probabuntur ab illis ecclesiis, quae licet nullum ex Apostolis, vel apostolicis, auctorem suum proferant, ut multo posteriores, quae denique quotidie instituuntur; tamen in eadem fide conspirantes, non minus apostolicae deputantur, pro consanguinitate doctrinae.
 [0045B]   Ita omnes haereses ad utramque formam nostris Ecclesiis provocatae, probent se quaqua putant apostolicas.
 [0038C]   Imo neque Judaeos convertere, neque ethnicos inducere potuissent, nisi quod credi ab eis volebant [0038C] ordine exponerent: multo magis jam credentibus Ecclesiis nihil subtraxissent, quod aliis paucis seorsum demandarent.
 [0049B]   Cui [0049B] totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt; ubi Petrus passioni Dominicae adaequatur; ubi Paulus Joannis exitu coronatur; ubi Apostolus Joannes, posteaquam, in oleum igneum demersus, nihil passus est, in insulam relegatur; videamus quid didicerit, quid docuerit, cum Africanis quoque Ecclesiis contesserarit.

000-00-00 Serial Number=0024370968
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0998C]   Et utique Judaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem: illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in Ecclesiis agitur, ne Judaeis quidem nota est.
 [1002C]   Hinc est quod neque idololatriae, neque sanguini, pax ab Ecclesiis redditur.

000-00-00 Serial Number=0413501501
De Virginibus Velandis Reditus in Auctori Indicem  
 [0907A]   Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant, et in vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»