Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0589D] | Igitur quod elementa contineat mundus iste, ut summaliter tractem de universitate, partibus ejus praeministrans; nam quae conditio ejus, eadem utique erit et elementorum et membrorum, aut ab aliquo institutus sit necesse est, qua Platonis humanitas, aut a nullo qua Epicuri duritia. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0276B] | Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum? |
[0521A] | Sed Marcion principalem suae fidei terminum de Epicuri schola agnoscat, Dominum inferens hebetem, ne timeri eum dicat, collocans et cum Deo Creatore materiam, de porticu Stoicorum: negans carnis resurrectionem, de qua proinde nulla philosophia consentit. |
[0391C] | Sed puto jam et non optimus jam aliquid et cum Creatore moratus, nec in totum Epicuri deus. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0564A] | [0564A] Namque Enthymesi, sive jam Achamoth (quod abhinc scriptum, hoc solo ininterpretabili nomine) ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est. |
[0536A] | Nam Euthymesin, sive jam novo et interpretabili nomine [0536A] Achamoth, in inane illud Epicuri explosam, quamquam a Christo non sine Spiritu Sancto e superioribus misso jam formatam; quia tamen ad lumen illud Pleromatis non potuit attingere, ab Horo custodiente extremam ejus lineam exclusa, afflictam moerore, metu, consternatione, ignorantia. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0703B] | Caeterum, si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia, quae nomine contrarietatis opponerem. |
[0734A] | III), spopondit omne quod nascitur; ut jam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere; [0734B] sed haeretici magis Menandri samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire. |
[0651B] | Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis [0651C] furor persuaserunt. |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0795B] | Nihil esse post mortem Epicuri schola est. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»