[0670B]
|
Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque [0671A] ducimur, et esse principale in anima, et certo in corporis recessu consecratum.
|
[0672A]
|
V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo [0671B] thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota [0672A] lorica pectoris ut Epicurus.
|
[0645C]
|
Nunc ad mortem quod attinet, debitum esse toto humano generi naturae finem, quamtumvis Epicurus id [0645D] neget, et Menander haereticus ad suo baptismo initiatos [0646A] pertinere neget, apud quem nec pro Deo mori lex est; nam etiam Enoch et Heliam morituros, et Joannem jam obiisse.
|
[0721A]
|
[0721A] De morte jam superest, ut illic materia ponat, ubi ipsa anima consummat: quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere.
|
[0645B]
|
Neque enim vana esse in totum somnia (uti judicabat Epicurus) multis exemplis probari; et varios esse commentatores, ac in hanc rem affirmatores.
|
[0702A]
|
Aut si privilegium philosophorum est, et utique graecorum, quasi non et scythae et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan [0702B] Nestorem credidissemus, ob mella facundiae?
|
[0645A]
|
Atquin mortis quoque tractatum ad nos pertinere (secus quam Epicurus sentit) in qua anima consummat.
|
[0653A]
|
[0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
|
[0726B]
|
Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui [0726C] exposita, et fortuita.
|