TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Exitus' [46]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0652250230
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0628A]   Ad hoc quidem vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos, natalibus, et dignitatibus, et corporibus, et aetatibus suis, exitus referunt, hominis caussa: aut ab ipso, si contra eum fecerint: aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint.

000-00-00 Serial Number=0566118598
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0596C]   Praedicare itaque saepe de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore, credidit rex; exitus rerum et prudêntem et sanctum semper necessarium probavit.
 [0582B]   Repraesentatur eis tota caussa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia periisset; ille, se quoque a pueritia periisse, caeterum eodem eventu Romae natum honesta domo.

000-00-00 Serial Number=0613026679
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0127C]   Ut interficerentur omnes incolentes eam, et devotamenta fierent universa ejus, et colligerentur omnia spolia ejus in omnes exitus ejus, et igni cremarentur cum omnibus vasis suis, et cum omni populo in conspectu Domini Dei.
 [0136A]   I, 20); cantatur enim et exitus martyrum.
 [0152A]   Haec ubicumque jam legero, pati disco; nec mea interest quos sequar martyrii magistros, sensusne an [0152A] exitus Apostolorum; nisi quod et sensus in exitibus recognosco.

000-00-00 Serial Number=0544262886
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0464C]   Totus in illo exitus legitur: Circumdederunt me canes, synagoga maleficorum circumvallavit me.
 [0242A]   [0242A] Marcionistae objiciebant carnem assumere indignum fuisse Christo eam enim terrenam substantiam, stercoribus infertam, cloacam uterum virginis appellabant, et partus immunda et pudenda tormenta, et puerperii spurcos, noxios, ludicros exitus late persequebantur (cap.
 [0411A]   III), et invenies illic tamquam Filium hominis [0411A] (nondum enim vere erat, nondum scilicet natus ex homine), jam tunc istos exitus constituentem.
 [0495C]   Caeterum, si auferas corpus resurrectioni, quod dedisti dissolutioni, ubi consistet diversitas exitus?
 [0307B]   Et erit tanquam lignum quod plantatum est juxta exitus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium ejus non decidet, et omnia quaecumque faciet prosperabuntur illi (Ps.
 [0336A]   Age jam, perora in illa sanctissima et reverenda opera naturae: invehere in totum quod es: carnis atque animae originem destrue: cloacam voca uterum, tanti animalis, id est, hominis producendi officinam: persequere et partus immunda et pudenda tormenta, et ipsius exinde puerperii spurcos, auxios, ludicros exitus.
 [0314B]   Id est, in perditione es; id est, jam hic non es; ut et increpandi et dolendi exitus vox sit.
 [0458B]   Unius enim filii hominis adventu constituto inter duos exitus, concussionum et promissionum, necesse est ad unum pertineant filium hominis, et incommoda nationum, et vota sanctorum: quia ita positus est in medio, ut communis exitibus ambobus, alterum conclusurus adventu suo, id est, incommoda nationum; alterum incipiens, id est, vota sanctorum; ut sive mei Christi concesseris adventum filii hominis, quo mala imminentia ei deputes quae adventum ejus antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab adventu ejus oriuntur; sive tui malueris, quo bona ei adscribas quae ab adventu ejus oriuntur [0458C] , cogaris mala quoque ei deputare, quae adventum ejus antecedunt.
 [0443C]   Facta igitur mentione Joannis, Dominus, et utique successus exitus ejus, illicitorum matrimoniorum et adulterii figuras jaculatus est in Herodem; adulterum pronuntians etiam qui dimissam a viro duxerit; quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus morte quam repudio dimissam a viro duxerat; et hoc fratre habente [0444A] ex illa filiam, et vel eo nomine illicite; ex libidinis, non ex legis instinctu; ac propterea propheten quoque assertorem legis occiderat.
 [0279B]   Exitus autem illi abjecto quis?
 [0434C]   Quis erit exitus segregatorum?

000-00-00 Serial Number=0222172916
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0192A]   Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt.

000-00-00 Serial Number=0711086869
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0545B]   Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates, dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas Apostoli spiritus, bis jam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit?
 [0558A]   Nullus tamen Sophiae exitus vacuit, omnes aerumnae ejus operantur.
 [0587A]   Humana vero gens in hoc exitus ibit; choicae et materialis notae, in totum interitum: quia omnis caro foenum, et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit.
 [0537A]   Humanam vero gentem in exitus tales ituram: choicae quidem et materialis notae animas interituras; psychicorum vero justorum animas (id est nostras) in medietatis illius receptacula transmitti; spiritalium denique, ipsorum nempe, ad Pleromatis palatium traductas, in sponsas angelorum assumi.

000-00-00 Serial Number=0863912880
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0384A]   Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio quotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante millia annorum praenuntiabantur?
 [0389A]   Nec hoc tardius aut aliunde discendum: coram sunt, quae docebunt, mundus, et saeculum, et exitus.
 [0393A]   Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati [ad delirandum], derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum.
 [0413A]   Compar exitus furoris, et una ratio est instigationis.

000-00-00 Serial Number=0984231234
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0689C]   Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in caussa exitus uniformis.
 [0740A]   Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum.
 [0691A]   At quanto ruboratior exitus, a foeminis revinci, quam probari?
 [0747A]   Proinde nec extorres inferum habebuntur, quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico, et securis, et gladii, et ferae; nec isti porro exitus violenti, quos justitia decernit, violentiae vindex.
 [0748A]   Sed daemones operantur sub obtentu earum; et hi vel maxime, qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in hujusmodi impegerunt exitus.
 [0703C]   Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis.
 [0739A]   Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur.
 [0739B]   Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus [0739C] mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum.
 [0648C]   Nonnunquam et in procella confusis vestigiis coeli et freti aliqui portus offenditur, prospero errore: nonnunquam et in tenebris aditus [0648C] quidam et exitus deprehenduntur, caeca felicitate; sed et natura pleraque suggeruntur, quasi de publico sensu, quo animam Deus dotare dignatus est.

000-00-00 Serial Number=0574387014
De Fuga In Persecutione Reditus in Auctori Indicem  
 [0103B]   Quis est enim exitus [0103C] persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique Dominus examinavit?
 [0106B]   Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem ejusdem: Ego percutiam, et sanabo; ego vivificabo, et mortificabo (Deut.

000-00-00 Serial Number=0888087153
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0013A]   Febrem denique, inter caeteros mortiferos et cruciarios exitus erogando homini deputatam, neque quia est miramur, est enim; neque quia erogat hominem, ad hoc enim est.
 [0040B]   Nullus inter multos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae Ecclesiarum.

000-00-00 Serial Number=0881984293
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1025A]   Sic enim et exitus docet.
 [0985A]   Haec dividimus in duos exitus: alia erunt remissibilia, alia irremissibilia; secundum quod nemini dubium est, alia castigationem mereri, alia damnationem.
 [0994C]   [0994C] Sed enim plerosque interpretes parabolarum idem exitus decipit, quem in vestibus purpura oculandis saepissime evenire est; cum putaveris recte conciliasse temperamenta colorum, et credideris comparationes eorum inter se animasse, erudito mox utroque corpore, et luminibus expressis, errorem omnem traducta diversitas evomet.

000-00-00 Serial Number=0532800198
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0822B]   Quae etsi ipsi spiritaliter quoque interpretari solemus, secundum comparationem animalium vitiorum a Domino remediatorum; cum tamen et carnaliter adimpleta [0822B] sunt, ostendunt prophetas in utramque speciem praedicasse; salvo eo quod plures voces eorum nudae et simplices, et ab omni allegoriae nubilo purae defendi possint: ut cum exitus gentium et urbium resonant (Is.
 [0831A]   Etiam in Apocalypsi Joannis, ordo temporum [0831A] sternitur, quem martyrum quoque animae sub altari ultionem et judicium flagitantes sustinere didicerunt; ut prius et orbis de pateris angelorum plagas suas ebibat, et prostituta illa civitas a decem regibus dignos exitus referat, et bestia Antichristus cum suo pseudopropheta certamen Ecclesiae Dei inferat, atque ita diabolo in abyssum interim relegato, primae resurrectionis praerogativa de soliis ordinetur, dehinc et igne dato, universalis resurrectionis censura de libris judicetur.
 [0832A]   Nam etsi juvari seu laedi habet terra, id quoque propter hominem, ut ille juvetur, sive laedatur per consistorii sui exitus; quo magis ipse pensabit, quae propter illum etiam terra patietur.
 [0881B]   Exitus, non substantias distinxit.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»