[0669B]
|
Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito: nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus defusa, et [0669B] ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata.
|
[0665A]
|
Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt: quia et Apostolus (I Cor.
|
[0696B]
|
Cum igitur [0696B] in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.
|
[0653A]
|
[0653A] Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.
|
[0681A]
|
Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo [0681A] ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.
|
[0661A]
|
Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux.
|
[0665A]
|
Et anima enim flatus factus ex spiritu.
|
[0693B]
|
Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est, ad quam aeque pertinet si quid est flatus?
|