Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0586D] | Haec enim materia est erroris humani per artificem ejus, ne [0586D] ignorantia erroris. |
[0588A] | Sane mera sapientia philosophorum, cujus infirmitatem prima haec contestatur varietas opinionum, veniens de ignorantia veritatis. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0255A] | Novum igitur audiens deum in [0255A] vetere mundo et in vetere aevo, et sub vetere Deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Jesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus revelaverit, nec alius antehac; gratias ago huic gloriae eorum, maximo adjutorio ejus hinc jam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. |
[0315B] | Et hic, videlicet, ex ignorantia incertus et scire cupidus? |
[0289A] | Benignissime enim demonstravit exitum transgressionis, ne ignorantia periculi [0289B] negligentiam juvaret obsequii. |
[0507B] | Nihil igitur potest in alium Deum exponi, quod competit in Creatorem, quia et alias immerito Apostolus Judaeos de ignorantia sugillasset erga Deum ignotum. |
[0315A] | Haec erit ignorantia Dei nostri, quae ideo simulabitur, ne delinquens homo, quid sibi agendum [0315B] sit, ignoret. |
Adversus Valentinianos | Reditus in Auctori Indicem |
[0566A] | Ita depulsa quominus pergere, nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa [0566A] , omni genere ejus coepit affligi: moerore, quod non perpetrasset incoeptum: metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur; consternatione, tum ignorantia. |
[0536A] | Nam Euthymesin, sive jam novo et interpretabili nomine [0536A] Achamoth, in inane illud Epicuri explosam, quamquam a Christo non sine Spiritu Sancto e superioribus misso jam formatam; quia tamen ad lumen illud Pleromatis non potuit attingere, ab Horo custodiente extremam ejus lineam exclusa, afflictam moerore, metu, consternatione, ignorantia. |
[0558A] | Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0261A] | Quam iniquitatem idem titulus et onerat et revincit, qui videtur excusare, ignorantia scilicet. |
De Execrandis Gentium Diis [Fragmentum] | Reditus in Auctori Indicem |
[1116D] | De quibus ergo actibus eorum primum tractabimus, de nativitate, de latitatione, de ignorantia, de parricidio, de adulteriis, de obscenis actibus, [1117A] de rebus non a Deo, sed ab hominibus immundissimis, et truculentissimis commissis, qui si essent in his temporibus, omnibus legibus rei subjacerent, quae multo justiores, et severiores, quam actus illorum. |
De Idolatria | Reditus in Auctori Indicem |
[0681A] | Cur enim et lateas, cum ignorantia alterius tuam conscientiam contamines? |
[0692A] | Sed hoc mihi ad sequentia magis praestructum [0692A] est: caeterum consuetudinis vitium est me Hercule dicere, me Dius fidius , accedente ignorantia quorumdam, qui ignorant jusjurandum esse per Herculem. |
[0661D] | Non deerant siquidem, qui tanta laborarent ignorantia, ut arbitrarentur idololatriae crimine non pollui, nisi illos, qui idolis vel thura adolerent, vel hostias offerrent, vel eorum mysteriis aut profano sacerdotio [0662D] initiarentur (cap. |
De Poenitentia | Reditus in Auctori Indicem |
[1235A] | Ita in quantum [1235A] ignorantia segregaris, in tantum contumaciae agglutinaris. |
[1229B] | III): jam enim salus nationibus appropinquabit, Dominus scilicet, afferens secundum Dei promissum, cui praeministrans, poenitentiam destinabat purgandis mentibus propositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id poenitentia verrens et radens, et foras abjiciens mundam pectoris domum superventuro Spiritui Sancto paret, quo se ille cum coelestibus bonis libens [1230A] inferat. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0069A] | Nam ex pavore, inquit, tenebrae factae sunt: ex timore et ignorantia, spiritus nequitiae et malignitatis: ex tristitia et lacrymis, humida fontium, fluminum materia, marisque. |
De Pudicitia | Reditus in Auctori Indicem |
[0999C] | Atque adeo propter civitatem profanam nondum Dei compotem, adhuc ignorantia delinquentem, pene periit prophetes? |
De Resurrectione Carnis | Reditus in Auctori Indicem |
[0799A] | Ille potius a te discat carnis resurrectionem confiteri, quam tu ab illo diffiteri: quia si et a christianis negari eam oporteret, sufficeret illis de sua scientia, non de vulgi ignorantia instrui. |
De Spectaculis | Reditus in Auctori Indicem |
[0631B] | Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! |
De Virginibus Velandis | Reditus in Auctori Indicem |
[0889A] | Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere [0889A] potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»