TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Ignorare' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0894441307
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0559C]   Amatis ignorare, quod alii gaudeant invenisse; mavultis nescire, quia jam odistis, quasi certe non odituros vos sciatis.
 [0559B]   Testimonium ignorantiae vestrae, quae iniquitatem dum defendit, revincit, in promptu est, quod omnes, qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, imo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant.

000-00-00 Serial Number=0198676229
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0590B]   Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis, et quidem tam intercisis, nascantur, malo ignorare quam discere.
 [0587A]   Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.

000-00-00 Serial Number=0387961209
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0262A]   Testimonium ignorantiae est, quae iniquitatem, dum excusat, condemnat; cum omnes, qui retro oderant, quia ignorabant quale esset quod oderant, simul ut desinunt ignorare, cessent et odisse.
 [0269A]   Non potes dementiam dicere, qui revinceris ignorare.
 [0262A]   Ita utrumque ex alterutro redarguimus, et ignorare illos, dum oderunt, et injuste odisse, dum ignorant.
 [0265A]   Hic tantum humana curiositas torpescit, amant ignorare, cum alii gaudeant cognovisse.
 [0376A]   Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt.

000-00-00 Serial Number=0951637030
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0648B]   Inde sciscitandum est, unde et ignorare tutissimum est: praestat per Deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.

000-00-00 Serial Number=0553517282
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174B]   Ignorare non potuissent, utpote in quem antea credere debuissent, tanquam per cujus gratiam remissio peccatorum fieri debebat, et animae sanctificatio conferri.

000-00-00 Serial Number=0806653380
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1320A]   Sancta foemina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni; certe si fuerit, non ignorare, sed etiam impedire se debet.

000-00-00 Serial Number=0058414519
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0027B]   Caeterum, manente forma ejus in suo ordine, quantum libet quaeras et tractes, et omnem libidinem curiositatis effundas; si quid tibi videtur, vel ambiguitate pendere, vel obscuritate obumbrari, est utique frater aliquis [0027B] doctor gratia scientiae donatus, est aliquis inter exercitatos conversatus, aliquis tecum, curiosius tamen, quaerens; novissime, ignorare melius est, ne quod non debeas noris, quia quod debeas nosti Fides, inquit, tua te salvum fecit (Luc.

000-00-00 Serial Number=0707122803
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0865A]   Quotidie morior, utique periculis carnis, per quam et depugnavit ad bestias Ephesi; illas scilicet bestias Asiaticae pressurae, de qua in secunda ad eosdem: Nolumus enim vos ignorare, fratres, de pressura nostra apud Asiam, quod superquam supragravati sumus citra vires, uti de vita haesitaremus.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»