TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Ignorasse' [11]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0159247994
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0462B]   Porro, si sciens passus est hominem, quem ipse comitatui suo adsciverat, in tantum scelus ruere, noli jam de Creatore circa Adam retractare, quae in tuum quoque Deum retorquentur, aut ignorasse illum qui non ex providentia obstitit peccaturo, aut obsistere non potuisse, si ignorabat; aut noluisse, si et sciebat et poterat; atque ita malitiosum judicandum, qui passus sit hominem suum ex delicto perire.
 [0407A]   Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse.
 [0484A]   XI), si in Creatorem accipitur apud Marcionem, jam nec ignorasse ultra potuit Creator Deum gloriae, dum ab eo opprimitur; nec in crucem eum figere, adversus quem valere non potuit; et superest ut secundum me quidem credibile sit scientes virtutes et potestates Creatoris Deum gloriae Christum suum crucifixisse, qua desperatione et malitiae redundantia servi quoque scelestissimi dominos suos interficere non dubitant.
 [0450C]   Sed etsi doceres, facilius illos ignorasse praesumeretur, quam Dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse.
 [0407B]   Sine dubio cujus tormenta et abyssum noverant, et timebant, nec enim videntur posse ignorasse adhuc quod novi et ignoti Dei virtus operaretur in terris; quia verisimile [0407B] non est Creatorem ignorasse.

000-00-00 Serial Number=0045796692
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0694B]   Cavisti igitur quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes, neque noluisse.

000-00-00 Serial Number=0859478235
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0034C]   Dixerat plane aliquando: Multa habeo adhuc vobis loqui, sed non potestis modo ea sustinere (Jean, XVI, 12, 13): tamen [0034C] adjiciens: Cum venerit ille Spiritus veritatis, ipse vos deducet in omnem veritatem, ostendit illos nihil ignorasse, quos omnem veritatem consecuturos per Spiritum veritatis repromiserat; et utique implevit repromissum, probantibus Actis Apostolorum descensum Spiritus Sancti.
 [0034A]   Quis igitur integrae mentis credere potest aliquid eos ignorasse, quos magistros Dominus dedit, individuos habens in comitatu, in discipulatu, in convictu; quibus obscura quaeque seorsim disserebat, illis dicens datum esse cognoscere arcana, quae populo intelligere non liceret?
 [0034B]   Quid eos ignorasse voluit, quibus etiam gloriam suam exhibuit, et Moysen et Heliam, et insuper de coelo Patris vocem?
 [0039B]   Si ergo incredibile est, vel ignorasse Apostolos plenitudinem praedicationis, vel non omnem ordinem regulae omnibus edidisse, videamus ne forte Apostoli quidem simpliciter et plene, Ecclesiae autem suo vitio aliter acceperint quam Apostoli proferebant.
 [0037A]   Sed ut diximus, eadem dementia est, cum confitentur quidem, nihil Apostolos ignorasse, nec diversa [0037B] inter se praedicasse; non tamen omnia volunt illos omnibus revelasse: quaedam enim palam, et universis; quaedam secreto, et paucis demandasse: quia et hoc verbo usus est Paulus ad Timotheum: O Timothee, depositum custodi .


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»