[0451A]
|
Tanto abest, ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione; tanquam si habens imperatorem, alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes ejus, quem habuisti, etiam ipsi timendam, quem appellasti?
|
[0450A]
|
Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei [0451A] vice dicam.
|
[0273A]
|
Plinius enim Secundus cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam [0273A] gradu pulsis, ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacramentis eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo et ad confoederandam disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam, et caetera scelera prohibentes.
|
[0460B]
|
Quodcunque [0460B] non licet in imperatorem, id nec in quemquam, quod in neminem, eo forsitan magis nec in ipsum, qui per Deum tantus est.
|
[0448A]
|
Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem?
|
[0449A]
|
Negat illum imperatorem, qui deum dicit.
|
[0448A]
|
Imo necessario illos Imperatorem suspicere, utpote quem a Deo suo sibi datum sciant, adeoque vere suum ducant.
|
[0460A]
|
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere, quam circa omnes necesse habet exhiberi.
|
[0448B]
|
Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia [0449A] mentiri nescio, vel quia illum deridere non audeo, vel quia nec ipse se deum volet dici.
|
[0459B]
|
Hostes igitur haberi posse, qui hostile nihil adversus Romanum vel Imperium vel Imperatorem spirent, imo qui quod Imperatori sunt, etiam sint aliis, quibus male velle, male cogitare non liceat de aliis, multo minus de Imperatore, qui ad tale fastigium a Deo evectus est.
|