[0443A]
|
Precantes sumus omnes semper pro omnibus imperatoribus, vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum, et quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.
|
[0447A]
|
Est et alia major necessitas nobis orandi pro Imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem, ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
|
[0460A]
|
Neque enim haec opera bonae mentis solis imperatoribus debentur a nobis.
|
[0452A]
|
Propterea igitur publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos neque mentientes neque [0452B] temerarios honores dicant, quia verae religionis homines etiam solemnia eorum, conscientia potius quam lascivia celebrant.
|
[0343B]
|
Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.
|
[0347A]
|
Sed digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis.
|
[0327B]
|
Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non impenditis.
|
[0468A]
|
Oramus etiam pro imperatoribus, pro ministeriis eorum [0468B] ac potestatibus, pro statu seculi, pro rerum quiete, pro mora finis.
|
[0460A]
|
Iidem sumus imperatoribus, qui et vicinis nostris.
|
[0460A]
|
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus dedita non in hujusmodi officiis consistit, quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in iis moribus, quibus civilitas in imperatorem tam vere, quam circa omnes necesse habet exhiberi.
|
[0447B]
|
Nos judicium dei suspicimus in imperatoribus, qui gentibus illos praefecit.
|