TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Intentionem' [14]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0059316933
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0130A]   Hanc igitur si a primordio constat et prohibitam de tot tantisque praeceptis, et nunquam impune [0130A] commissam, de tot tantisque documentis, nec ullum tam superbum crimen apud Deum deputari, quam hujusmodi transgressionem, ultro intelligere debemus divinarum et denuntiationum et executionum intentionem, jam tunc martyriis patrocinatam, non modo non dubitandis, verum etiam sustinendis, quibus scilicet locum fecerat prohibendo idololatriam: aliter enim martyria non evenirent; et utique auctoritatem suam praestruxerat, volens ea evenire quibus locum fecerat.

000-00-00 Serial Number=0991769075
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0319B]   Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum operis ipsius, et nihil aliud praestat quam demonstrationem ejusdem Dei optimi et judicis: quia haec duo in solum Deum competunt.
 [0308B]   Sed enim sepiae isti, quorum figura illud quoque [0308B] pisculentum de cibis Lex recusavit, ut traductionem sui sentiunt, tenebras hinc blasphemiae intervomunt, atque ita intentionem uniuscujusque jam proximam dispargunt, jactitando et asseverando ea quae relucentem bonitatem Creatoris infuscent.
 [0326B]   Secundum eas enim probaturus Christum Creatoris fuisse, ut postea Christo suo adimpletas, necesse habeo ipsarum quoque scripturam formam, et (ut ita dixerim) naturam demandare, ne tunc in controversiam deductae, cum adhibentur ad caussas, et sua et caussarum defensione [0326B] commixtae, obtundant lectoris intentionem.
 [0380A]   Nam cum Judaei solummodo hominem ejus intuentes, necdum et Deum certi, qua Dei quoque Filium, merito retractarent non posse hominem delicta dimittere, sed Deum solum, cur non secundum intentionem eorum de homine eis respondit (Luc.
 [0319B]   Aufer titulum Marcionis et intentionem atque propositum quae Deo congruunt.
 [0345A]   Expostulo autem de proposito: si das ei omnis humilitatis et patientiae et tranquillitatis intentionem, et ex his Isaiae erit Christus (Is.
 [0519A]   Fortasse detulit aliquam Dei superioris intentionem, quod ipse ab archangelo passus est, et quidem mentito.
 [0269A]   I, 7), ipse demonstrat adulterium illud Evangelii, non ad alterius Dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam Legis conservandam, habuisse intentionem; reprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes, et observantes tempora, et dies et menses et annos judaicarum caeremoniarum (Gal.
 [0444A]   Nam et illud, quantum ad Scripturae superficiem, subito propositum est, quantum ad intentionem sensus, et ipsum cohaeret mentioni Joannis male tractati, et suggillatui Herodis male meritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta, et Joannis refrigeria; ut jam audiret Herodes: Habent illic Moysen et Prophetas, illos audiant.

000-00-00 Serial Number=0770523489
Adversus Valentinianos Reditus in Auctori Indicem  
 [0589A]   Producam denique velut epicitharisma post fabulam tantam, etiam illa quae ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interjectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei.

000-00-00 Serial Number=0643427730
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0432B]   Satis haec adversus intentionem laesae religionis ac divinitatis, quo non videamur laedere eam, quam ostendimus non esse.
 [0500B]   Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentionem, quae Christianorum sanguinem flagitat.

000-00-00 Serial Number=0584712565
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [1025A]   XVI, 18, 19); idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi et alligandi potestatem, id est ad omnem Ecclesiam Petri propinquam; qualis'es evertens atque commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem: Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam; et: Dabo tibi claves, non Ecclesiae; et: Quaecumque solveris vel alligaveris, non quae solverint vel alligaverint.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»