[0349B]
|
Nec enim dispositio expuncta inveniretur, si non ille venisset, post quem habebat evenire.
|
[0327B]
|
Scilicet nauclero illi non quidem Rhodia lex, sed Pontica caverat, errare Judaeos in Christum suum non licere; quando etsi nihil tale praedicatum in illos inveniretur, vel sola utique humana conditio deceptui obnoxia, persuasisset, Judaeos errare potuisse, qua homines; nec statim [0327C] praejudicium sumendum de sententia eorum, quos credibile fuerit errasse.
|
[0292A]
|
Ut ergo bonum jam suum haberet homo, emancipatum sibi a Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodammodo natura, de institutione adscripta est illi quasi libripens emancipati a Deo boni, libertas et potestas arbitrii, quae efficeret bonum, ut proprium, [0292A] jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio bonitatis exigeret voluntarie exercendae; ex libertate scilicet arbitrii non favente institutioni, non serviente: ut ita demum bonus consisteret homo, si secundum institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae: proinde ut et contra malum (nam et illud utique Deus providebat) fortior homo praetenderet, liber scilicet et suae potestatis: quia, si careret hoc jure, ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessitate, usurpabilis etiam malo futurus esset ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus.
|
[0298A]
|
Quem tamen et praedamnando testatus est ab institutionis forma libidine propria conceptae ultro malitiae exorbitasse; et commeatum operationibus ejus admetiendo, rationem bonitatis suae egit; eodem consilio et homo eadem arbitrii libertate elideret inimicum, qua succiderat illi; probans suam, non Dei culpam; et ita salutem digne per victoriam recuperaret, et diabolus amarius puniretur ab eo, quem [0297D] eliserat ante devictus; et Deus tanto magis bonus [0298A] inveniretur, sustinens hominem gloriosiorem in paradisum, ad licentiam decerpendae arboris vitae jam de vita regressurum.
|
[0341C]
|
Q uando nulla magis probatio assisteret duorum et aemulorum deorum, quam si in dispositione eorum etiam diversitas nominum inveniretur.
|
[0272A]
|
Si, ut ex hoc melior inveniretur quanto Creator deterior haberetur, satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum operationibus ejus admissis, et saeculum in vexatione detinuit.
|
[0270B]
|
Nam, [0270B] si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud Apostolum inveniretur, vel quanto principalis.
|