TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Judaeis' [60]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0701011419
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0577B]   At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert, Ponpeium magnum Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse.
 [0577B]   Is enim in quarta historiarum suarum, [0577B] ubi de bello judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in Iocis aquae inopia laborantes, onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Judaeis coli, inde opinor praesumptum, nos quoque ut Judaicae religionis propinquos eidem simulacro initiari.

000-00-00 Serial Number=0414769113
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0148C]   XI, 33), patiendum utique praefinivit: In laboribus abundantius, in carceribus plurimum, in mortibus saepius; a Judaeis quinquies quadragenas citra [0149A] unam accepi, ter virgis caesus, semel lapidatus, et reliqua.

000-00-00 Serial Number=0894772887
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0638B]   Haec igitur cum pati praedicentur Judaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum.
 [0600B]   Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; [0600C] ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem [0601A] in hominis salutem.
 [0637A]   Tulit enim Dominus sabaoth a Judaeis et ab Hierusalem, [0637B] inter caetera, et sapientem architectum (Is.
 [0616A]   Igitur, expletis his quoque temporibus, et debellatis Judaeis, postea cessaverunt illic libamina et sacrificia; quae exinde illic celebrari non potuerunt.

000-00-00 Serial Number=0778430998
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0426B]   Creator est, qui et januam olim Nationibus clauserat, quae olim pulsabatur Judaeis; is et exurgit et dat, et si jam non quasi amico, non [0426C] tamen quasi extraneo homini, sed quasi molesto, inquit.
 [0348A]   XI, 9) tibi insinuat, dicturis praedicans Judaeis: Venite, mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus.
 [0276B]   Si aliquem de Epicuri schola Deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit, neque sibi, neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion, removit ab illo severitates et judiciarias vires) aut in totum immobilem et stupentem Deum concepisse debuerat; et quid illi cum Christo, molesto et Judaeis per doctrinam, et sibi per sensum?
 [0322A]   Verumenimvero, quia cum Judaeis negabat Christum venisse Marcion, ostendit exitum (sive exitium) ipsorum, quem ob impietatem in Christum relaturi praedicabantur, jam completum esse.
 [0353B]   Nunc quia cum Judaeis negas venisse Christum eorum, recognosce et exitum ipsorum, quem post Christum relaturi praedicabantur, ob impietatem qua eum [0353C] et despexerunt, et interemerunt.
 [0447C]   Itaque, qui et per Amos (Amos, VI, 1), Vae dixerit eis, qui confiderent in monte Samariae; jam et [0447C] ipsam restituere dignatus, de industria, jubet ostendere se sacerdotibus, utique qui non erant, nisi ubi et templum; subjiciens Samaritam Judaeo, quoniam ex Judaeis salus Israelitae et Samaritae.
 [0514A]   Sed nec incredulitatis operator videri potest, quam ipse potius a Judaeis et a nationibus patitur.
 [0268B]   Igitur, si ferventer, ut adhuc neophytus, adversus Judaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Judaeis quasi Judaeus, et eis qui [0268C] sub lege, tamquam sub lege (I Cor.
 [0457A]   Sed ne audeas argumentari apostolos, ut alterius Dei praecones, a Judaeis vexatos; memento prophetas quoque eadem a Judaeis passos, tamen non alterius Dei apostolos fuisse, quam Creatoris.
 [0391C]   Atquin nulla hic iniquitas exprobanda erat Judaeis, laudandis potius et probandis, si eos figuraverunt, ad quorum destructionem post tantum aevi Deus optimus motus est.
 [0482A]   Quod si ejus sunt et caussae, cujus adhibentur Scripturae, ergo de Deo tractans Apostolus non intellecto, de Creatore utique docet intelligendum, [0482A] etiam quod scandalum Judaeis praedicat Christum, prophetiam super illo consignat Creatoris dicentis per Esaiam (Is.
 [0473C]   IX, 20): Factum se Judaeis judaeum, ut Judaeos lucrifaceret, et sub Lege agentem, propter [0473D] eos qui sub Lege agerent: sic et propter superinductitios illos, et omnibus novissime omnia factum, [0474A] ut omnes lucraretur.
 [0465C]   Sed sic et Joseph corpus fuisse noverat, quod tota pietate tractavit, ille Joseph, qui non consenserat in scelere Judaeis: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit; oportuerat etiam sepultorem Domini prophetari, ac jam tunc merito benedici.
 [0342C]   Nec enim si nos per Dei gratiam intellectum consecuti sacramentorum ejus, hoc quoque nomen agnoscimus Christo destinatum, ideo et Judaeis, quibus adempta est sapientia, nota erit res.
 [0274B]   Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Judaeis et Christianis creatoris.
 [0355B]   Caeterum, vester Christus pristimum statum Judaeis pollicetur, ex restitutione terrae, et post decursum vitae, apud inferos in sinu Abrahae refrigerium.
 [0490C]   Sed ut jam a spiritalibus recedamus, res ipsae probare debebunt, quis nostrum temere Deo suo vindicet; et an nostrae parti possit opponi, haec, etsi Creator repromisit in suum Christum nondum revelatum, ut Judaeis tantum destinatum, suas habitura [0490D] in suo tempore, in suo Christo, et in suo populo operationes.
 [0505C]   Debeo enim et hinc constituere Christum in lege figurate praedicatum, quo nec a Judaeis omnibus potuerit agnosci.
 [0346A]   Joseph et ipse in Christum figuratus, nec hoc solo ( ne demorer cursum) quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum, ob Dei gratiam, sicut et Christus a Judaeis carnaliter fratribus venumdatus, a Juda cum traditur.
 [0499B]   Dicit ergo, nos jam aperta facie, utique cordis, quod velatum est in Judaeis, contemplantes Christum, eadem imagine transfigurari a gloria (qua scilicet et Moyses transfigurabatur a gloria Domini) in gloriam: ita corporalem Moysi inluminationem de congressu Domini, et corporale velamen de infirmitate populi proponens et spiritalem claritatem in Christo superinducens, tanquam a Domino, inquit, spirituum , totum ordinem Moysi, figuram ignorati apud Judaeos, agniti vero apud nos Christi fuisse testatur.
 [0354C]   Igitur, aut non propter illum acciderunt ista Judaeis; sed revinceris conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordine temporum; aut si propter illum acciderunt, non potuit Creator ulcisci, nisi suum Christum, remuneraturus potius Judam, si adversarium Domini sui peremissent.
 [0499C]   Nos contra, sic distinguendum dicimus: In quibus Deus; dehinc: aevi hujus excaecavit mentes infidelium; in quibus, Judaeis infidelibus, in quibus opertum est aliquibus Evangelium adhuc sub velamine Moysi.
 [0457A]   Sed ne audeas argumentari apostolos, ut alterius Dei praecones, a Judaeis vexatos; memento prophetas quoque eadem a Judaeis passos, tamen non alterius Dei apostolos fuisse, quam Creatoris.
 [0343A]   Disce et hic cum partiariis erroris tui Judaeis.

000-00-00 Serial Number=0593948364
Adversus Praxeam Reditus in Auctori Indicem  
 [0183B]   Et interrogatus a Judaeis, si ipse esset Christus (utique Dei, nam usque in hodiernum Judaei Christum Dei, non ipsum Patrem sperant, quia nunquam Christus Pater scriptus est venturus): Loquor, inquit, vobis, et non creditis.
 [0186C]   [0186C] Hoc et a discipulis credebatur, hoc et a Judaeis non credebatur, hoc se volens credi ab illis, omni hora Patrem nominabat, et Patrem praeferebat, et Patrem honorabat.

000-00-00 Serial Number=0435421169
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0380A]   Sed ne notitia vacaret, hoc quoque Ptolemaeo a Judaeis subscriptum est, septuaginta et duobus interpretibus indultis, quos Menedemus quoque philosophus providentiae vindex de sententiae communione suspexit.
 [0379A]   Ptolemaeorum eruditissimus, quem [0379A] Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter caetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetrii Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Judaeis quoque postulavit, proprias [scilicet] atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
 [0383A]   Per hunc Moysen etiam illa lex propria Judaeis a Deo missa est.
 [0391B]   Ostenditur interim, quid Judaeis evenerit, dum in illo [0392A] verbi Divini implementum agnoscere noluerint: cujus sane divinitate percepta, falsae religioni renuntiare decet, cum etiam ab ipsis malignis spiritibus, quibus imperat, testimonium aliquando potentiae suae exigat.
 [0392A]   Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem [0392B] Deo manciparemur?
 [0393A]   Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo   Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.
 [0403A]   Discipuli quoque diffusi per orbem, ex praecepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Judaeis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romae postremo per Neronis saevitiam, sanguinem christianum seminaverunt.
 [0403B]   Ut autem Judaeis respondeam, et ipsi Deum per [hominem] Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus [0404A] Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.
 [0431B]   Deum potius solum regnare, de imperiis, urbibus, hominibus, temporibus ipsis, ut de suo, disponere; qui etiam, ante cognitam Romam, Babyloniis, Aegyptiis, Assyriis dominationem dederit: Judaeis ipsis etiam incolume diu regnum praestiterit, destruentibus etiam omnes illos deos, quos Romani Gentesque ut datores regnorum suspiciunt.
 [0516A]   Dum ad nostra conantur et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis offenderunt digestis, exinde regestum pro instituto curiositatis ad propria verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intelligentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Judaeis obumbrata, quorum propria videbantur.

000-00-00 Serial Number=0984428048
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1174B]   Erant igitur hi ex Judaeis Ephesiis, qui a Joanne aliquando in Jordane baptizati fuerant, intereaque Ephesum reversi, nihil, antequam Paulus illuc pervenisset, de Baptismo Christi, hactenus ab Apostolis collato, neque [1174C] de impositione manuum, seu Sacramento Confirmationis, quod tunc Baptismo mox subjungebatur, donisque Spiritus S.
 [1180C]   Stricte sumendo, locus est, εν ω, vel, ut Suidas habet, τελωνειον, ut idem ait, καθεζεται ο τελωνης, in quo sedet telones, seu telonarius, sic dictus απο του τελους aliquando etiam vectigal aut tribulum significat) et ωνειν, (Graecis enim τελος quod iisdem emere est; illis namque temporibus vectigalia sub annuis plerumque censibus sibi redempta possidebant, indeque proprie τελωναι, Redemptores vectigalium, [1180C] apud Romanos vero Publicani, nominabantur, ceu publicae pecuniae, publico nimirum aerario inferendae, vel ab eodem redimendae, aut praefecti, aut sub his exactores: quod posterius hominum genus, ob importunitatem suam et avaritiam, pessimasque huic conjunctas artes, ferme, ubilibet, Judaeis vero maxime, invisum erat, qui prae caeteris se ingenuos ac libertati natos credebant, Joan.
 [1186C]   Erant Judaeis innumerae lotiones tum in libro Exodi, tum Levitici, praescriptae, quas singulas recensere, sane redundantis operae esset.
 [1187C]   III, 13, Judaeis exprobrans perfidiam suam, ait: Deus glorificavit Filium suum Jesum, quem vos tradidistis.
 [1199D]   XXIII, 15), seu a secunda die azymorum numerandae erant 7 hebdomades, quae faciunt 49 dies: [1199D] die autem quinquagesima celebrandum erat FESTUM HEBDOMADARUM, quod in nostra Ecclesia dicitur FESTUM PENTECOSTES; et sicut olim a Judaeis celebrabatur in memoriam Legis, in monte Sinai Moysi datae (quod quinquagesima a Festo Paschatis, seu Exitu ab Aegypto, factum creditur, Exod.
 [1140B]   Velut maximam plagam Judaeis comminatur: Ecce ego mittam vobis (quod Vulgata per regulos serpentes, LXX vero per οφεις θανατουντας, serpentes lethiferos, reddunt) quibus non est incantatio, seu contra quos nullum magicae artis carmen proficit.

000-00-00 Serial Number=0304631531
De Cultu Foeminarum Reditus in Auctori Indicem  
 [1308A]   A Judaeis potest jam videri propterea rejecta, sicut et caetera fere quae Christum sonant.

000-00-00 Serial Number=0879848719
De Idolatria Reditus in Auctori Indicem  
 [0682B]   Judaeis dies suos fastos exprobrat Spiritus sanctus: Sabbata, inquit, vestra et neomenias et caeremonias odit anima mea (Is.

000-00-00 Serial Number=0234214246
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0036B]   Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse, factum se esse omnibus omnia, Judaeis judaeum, non judaeis non judaeum, ut omnes lucrificaret.
 [0061A]   Praetermitto Pharisaeos, qui additamenta quaedam legi adstruendo a Judaeis divisi sunt: unde etiam hoc accipere ipsum quod habent nomen, digni fuerunt: cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt.
 [0036B]   Sed quoniam perversissimi isti illam reprehensionem ad hoc obtendunt, ut suspectam faciant doctrinam superiorem, respondebo quasi pro Petro: ipsum Paulum dixisse, factum se esse omnibus omnia, Judaeis judaeum, non judaeis non judaeum, ut omnes lucrificaret.
 [0062C]   Christum autem, non ab hoc qui [0062C] fecerit mundum, sed ab illo Abraxa missum venisse in phantasmate: sine substantia carnis fuisse: hunc passum a Judaeis non esse, sed vice ipsius Simonem [0063A] crucifixum esse; unde nec in eum credendum esse qui sit crucifixus, ne quis confiteatur in Simonem credidisse.

000-00-00 Serial Number=0868566394
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0992C]   Sic etsi ethnicorum reliquum numerum justum ait, non ideo Christianos esse ostendit [0992C] cum Judaeis agens, et illos cum maxime obtundens, quod indignarentur spei ethnicorum (Matth.
 [0997B]   Caeterum, nec denotaretur cum Judaeis communicans victum, sed cum ethnicis, quorum mensam judaica disciplina depellit.
 [1001B]   Ad illa tamen tempora quibus in terris egit, hoc definimus nihil adversum nos praejudicare, si peccatoribus etiam Judaeis venia conferebatur.
 [0998C]   Et utique Judaeus ad primam statim vocationem Christiani gemit, non ad secundam restitutionem: illa enim etiam ethnicis relucet, haec vero quae in Ecclesiis agitur, ne Judaeis quidem nota est.

000-00-00 Serial Number=0060663760
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0880C]   Quod vestimenta et calciamenta filiorum Israelis quadraginta illis annis indetrita et inobsoleta manserunt; quod et in ipsis corporibus ungulum et capillorum facilia crementa [0880C] habilitatis et dignitatis justitia defixit, ne etiam enormitas corruptelae deputaretur: quod Babylonii ignes, trium fratrum nec tiaras, nec sarabaras, quamquam Judaeis alienas, laeserunt; quod Jonas devoratus a bellua maris, in cujus alvo naufragia digerebantur, triduo post incolumis expuitur; quod hodie [0881A] Enoch et Elias nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, qua tamen de orbe translati, et hoc ipso jam aeternitatis candidati, ab omni vitio, et ab omni damno, et ab omni injuria et contumelia immunitatem carnis ediscunt, cuinam fidei testimonium signant, nisi qua credi oportet, haec futurae integritatis esse documenta?


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»