TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Meritis' [30]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0779281735
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0585B]   Item judicium annuntiamus a Deo pro cujusque meritis post interitum destinatum.
 [0571C]   Sed relegere et revolvere non curatis testimonia temporum aliter vobis renuntiata, imprimis ne deos vestros injustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laedunt; tunc enim vosmetipsos errare probatis, si deos traditis, qui vos a meritis profanorum non discernunt.
 [0608B]   Adultum est, non possunt videri religionis meritis, excrevisse.
 [0566A]   His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coarctatur consciencia vestra, tacitae ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quamdam, [0565D] id est, legum auctoritatem, quod utique non plecterent [0566A] sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset.
 [0605A]   Meritis addicunt divinitatem?

000-00-00 Serial Number=0139308751
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0634A]   XXIII, 17): quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem, prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est.
 [0602A]   Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis justitiae suae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
 [0630C]   Nam et pro istis meritis vestris, cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat: et non solum in isto saeculo, quae jam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur.
 [0625B]   LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: [0625C] Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps.
 [0603C]   Haec igitur Dei providentia [0603C] fuit dandi circumcisionem Israel in signum unde dignosci posset, cum adveniret tempus quo meritis suis supra dictis in Hierusalem admitti prohiberetur: quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus.

000-00-00 Serial Number=0218102217
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0356B]   Haec ratio regni terreni, post cujus mille annos, intra quam aetatem concluditur sanctorum resurrectio, pro meritis maturius vel tardius resurgentium, tunc et mundi destructione, et judicii conflagratione commissa, demutati in atomo in angelicam substantiam, scilicet per illud incorruptelae superindumentum, transferemur in coeleste regnum, de quo nunc sic ideo retractatur, quasi non praedicato apud Creatorem, ac per hoc, alterius Dei Christum probante, a quo primo et solo sit revelatum.
 [0400B]   Ut opinor, haec retributionem pro meritis provocatam sonant.
 [0292B]   Tota ergo libertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponte [0292B] servando, et malo sponte vitando: quoniam et alias positum hominem sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui meritis, liberi scilicet.
 [0299C]   Atenim, ut malum postea erupit, atque inde jam [0299C] coepit bonitas Dei cum adversario agere, aliud quoque negotium eadem illa justitia Dei nacta est jam secundum adversionem dirigendae bonitatis, ut seposita libertate ejus, qua et ultro Deus bonus pro meritis cujusque pensetur, dignis offeratur, indignis denegetur, ingratis auferatur; proinde omnibus aemulis vindicetur.
 [0284A]   Non recte etiam levem Deum dici, cum reprobat aliquando probatos, aut probat quandoque reprobandos; nihil enim magis bono etiam judici convenire, quam pro praesentibus meritis, et rejicere, et allegere: XXIV.
 [0311A]   Si vero etiam circa personas levem vultis intelligi, cum reprobat aliquando probatos; aut improvidum, cum probat quandoque reprobandos, quasi judicia sua aut damnet praeterita, aut ignoret futura; atquin nihil tam bono et judici convenit, quam pro praesentibus meritis et rejicere et allegere.

000-00-00 Serial Number=0192598283
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0332A]   At cum post mortem homines ob meritorum praestantiam in Deos ad lecti dicantur, inquirit hoc capite in caussas quae hoc exegerint: quae quidem respectu summi Dei inveniri nequeunt, cum ille aliorum ope non indigeat: respectu ipsorum, vel vanae sunt, vel tales, ut mereantur potius ob illas cum maleficis in imum tartarum detrudi, ubi collocarunt eos viros, qui et inventis, et meritis illos longe superarunt.
 [0489A]   Atquin nos nullo modo laedimur: imprimis quia nihil nostra refert in hoc aevo, nisi de eo quam celeriter excedere; dehinc, quia si quid adversi infligitur, vestris id meritis deputatur.
 [0429A]   Sed quam vanum est fastigium Romani nominis religiositatis meritis deputare, cum post imperium sive adhuc regnum [auctis jam rebus] religio profecerit.
 [0431A]   Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur, qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo [0431B] creverunt, aut crescendo laeserunt.
 [0488A]   Utique enim credibilius haberi debet, eum irasci qui negligatur, quam qui coluntur: aut nae illi iniquissimi, si propter Christianos etiam cultores suos laedunt, quos separare deberent a meritis Christianorum.

000-00-00 Serial Number=0573980689
Carmen De Jona Et Ninive Reditus in Auctori Indicem  
 [1108D]   At bonus, et nostri patiens, et plectere serus, Omnipotens Dominus nullam jaculabitur iram, Ni prius admoneat, durataque pectora pulset [1108D] Praesagos agitans angusta mente, prophetam Namque Ninivitum meritis mandarat Jonam Praefari exitium Dominus; sed conscius ille [1109A] Parcere subjectis, et debito cedere poenae Supplicibus; facilemque boni, cessabat abire, Ne vanum caneret, cessura pace minarum.

000-00-00 Serial Number=0702721655
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0705B]   Etiam cum judicii nomine vindicatur hoc dogma, [0705B] quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, jugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, perinde honorandae, et diligendae, et curandae, et adpetendae in speciosissimis, et probissimis, et utilissimis, et delicatissimis.

000-00-00 Serial Number=0935334206
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1167A]   EPHRAIM vero, secundo genitus, exhibebat Novum Testamentum, eratque FIGURA ipsius Christi, et Ecclesiae, tanquam posterioris (sed nonnisi tempore rursus) ac quasi in Christo secundo genitae, sed meritis ac privilegiis longe amplioris, in qua non figura Crucis esset, sed crux ipsa, CHRISTUS CRUCIFIXUS.

000-00-00 Serial Number=0068490207
De Judicio Domini [Incertus] Reditus in Auctori Indicem  
 [1095D]   Haec postquam Dominus felicia dona peregit, Et pariter justos aeterna in regna remisit; Tum miseranda venit, lugens sua crimina turba, Effundit gemitus lacrymis arentibus omnes, [1095D] Et sua testatur crebris ululatibus acta, Flammas pro meritis, stagnantia tela tremiscunt.

000-00-00 Serial Number=0113541245
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1158A]   Ita dicentes: Fiat voluntas tua, vel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in Dei voluntate, etiam si quid pro meritis cujusque secus irrogatur.

000-00-00 Serial Number=0832331002
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0815B]   Est ergo et in vascula et in instrumenta sententiam figere, ut dominorum et auctorum meritis et ipsa communicent; ut huic quoque argumentationi satisfecerim, licet ab exemplo vacet diversitas rerum.
 [0793B]   Etsi enim vas animae caro appelletur, non tamen [0793B] propterea, non et meritis animae communicare.
 [0867B]   Atque ita dum pro meritis distinctionem resurrectionis opus substantiae, non genus, [0867C] patitur, apparet hinc quoque carnem et sanguinem, nomine culpae, non substantiae, arceri a Dei regno; nomine tamen formae resurgere in judicium, quia non resurgant in regnum.
 [0817B]   Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur; jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari, pro operibus etiam carnis, etsi habet corpus, etsi habet membra; quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»