[0496B]
|
Tot a vobis nocentes variis criminum elogiis recensentur; quis illic sicarius, quis manticucularius, quis sacrilegus, aut corruptor, aut lavantium praedo, idem etiam christianus adscribitur?
|
[0497A]
|
Aut cum christiani suo titulo offeruntur, [0497A] quis ex illis etiam talis, quales tot nocentes?
|
[0270A]
|
Si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur, quam pares nostri, id est caeteri nocentes?
|
[0496A]
|
Recogitandum itaque merito, quantum Respublica capiat detrimentum ex caede tot hominum, et innocentium et bene meritorum: id patere posse ex quotidianis custodiarum actis et elogiis; neminem illic inter tot nocentes maleficum simul et christianum inveniri.
|
[0278A]
|
Cum igitur in omnibus nos aliter disponatis, quam caeteros nocentes, id unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim, si facimus, quae faciunt non Christiani), intelligere potestis non scelus aliquod in caussa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt.
|
[0275A]
|
Si non ita agitis circa [0275A] nocentes, ergo nos innocentissimos judicatis, cum quasi innocentissimos non vultis in ea confessione perseverare, quam necessitate, non justitia damnandam a vobis sciatis.
|
[0273A]
|
Negat inquirendos ut innocentes, et mandat puniendos ut nocentes.
|
[0528A]
|
Montes uruntur et durant: quid nocentes et Dei hostes?
|