TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Odio' [25]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0293731511
Ad Nationes Reditus in Auctori Indicem  
 [0584B]   Ergo, inquitis, veteribus vos comparate; nobis necesse est in vobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec invenitur in nobis.
 [0561A]   Hoc ergo perversius, si cogitis negare, de quibus certissime scitis, imo, quod magis odio vestro competebat, seposita forma judicandi, proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberaretis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur ex aggeratione poenarum, dum recognoscitur, quot quisque jam convivia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursionis incesta.
 [0559C]   Atquin, si nullum erit odii, reperietur optimum utique ab injustitia priore discedere; sin vero caussa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius justitiae scientia cumulabitur, nisi si emendari pudet aut excusari piget.

000-00-00 Serial Number=0196240187
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0139B]   Et eritis odio omnibus propter nomen meum.
 [0145B]   Ecce autem et odio habemur ab omnibus hominibus, nominis caussa, quomodo et scriptum est; et tradimur etiam a proximis, quomodo et scriptum est; et perducimur ad potestates, et interrogamur, [0145C] et torquemur, et confitemur, et trucidamur, quomodo et scriptum est (Matth.

000-00-00 Serial Number=0933965623
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0517C]   Nemo, inquit, carnem suam odio habet, nisi plane Marcion solus: sed et nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.
 [0390C]   Haec si statim admissus Christus administravit, aut ipse est, qui se ad haec venturum praedicavit; aut si nondum venit qui praedicavit, ridicule, sed necessarie dixerim, fortasse mandaverit Christo Marcionis; Beati eritis, cum vos odio habebunt homines, et exprobrabunt, et ejicient nomen vestrum, velut nequam , propter filium hominis.
 [0445A]   XXXIII, 14): Quis annuntiabit vobis locum aeternum, nisi scilicet Christus incedens in justitia, loquens viam rectam, odio babens injustitiam et iniquitatem?
 [0508A]   Odio, inquit, habentes malum, et bono adhaerentes.
 [0384A]   De odio quoque sabbati professus, Creatorem, ut Christus ipsius, sequebatur exclamantem ore Esaiae (Is.
 [0278B]   Malo autem parcere Deum, indignius sit, quam animadvertere: et quidem Deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat, et boni tutelam expugnatione mali impleat.
 [0456C]   A proximis quoque persecutiones et nomine ex odio utique blasphemiam praedicatam, non debeo rursus ostendere.
 [0384A]   Et tamen per Jesum tunc quoque concussum est sabbatum, ut et hoc in Christum renuntiaretur, etiamsi odio insecutus est solemnissimum Judaeorum diem, ut Christus non Judaeorum.
 [0446A]   Idem sensus ejusdem est: peccantem fratrem jubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio volens fratrem in delicto perseverare, aut ex acceptione personae, parcens ei; habens Liviticum (Levit.
 [0391A]   Si enim odium in illum filium hominis praedicabatur qui secundum Creatorem est, Evangelium autem nomen Christianorum, utique a Christo deductum, odio futurum contestatur propter filium hominis, quod est Christus, eum filium hominis in caussa odii constituit, qui erat secundum Creatorem, in quem odium praedicabatur.

000-00-00 Serial Number=0322534919
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0432B]   Illam sibi demereri nolle Christianos ait, thure vitam redimentes, quod sciant diaboli hoc esse consilium, aemuli sui et invidi, qui, licet de Christi potentia illis subjectus sit, pro odio tamen et perfidia, poenalis servitutis more renititur, et numquam magis ab illis, quam cruenta pro fide morte detriumphatur.
 [0307A]   Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse.
 [0280B]   Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti injuria, dum ne domi habeant, quod oderunt.
 [0271A]   Sed illud solum exspectatur quod odio publico necessarium est, confessio nominis, non examinatio criminis: quando si de aliquo nocente cognoscitis, non statim confesso eo nomen homicidae, vel sacrilegi, vel incesti, vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, [0272A] qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
 [0282A]   Plane si qui probet malam sectam et ita malum auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de [0283A] reatu sectae et auctoris.
 [0354A]   Plane olim, id est semper, veritas odio est.

000-00-00 Serial Number=0539090216
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0995B]   Quando enim non transgressor legis Judaeus, aure audiens, et non audiens; odio habens traducentem in portis, et aspernamento sermonem sanctum?

000-00-00 Serial Number=0180134773
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0806B]   Age jam, quid de ea sentis, cum pro nominis fide in medium extracta, et odio publico exposita, decertat; cum in carceribus maceratur, teterrimo lucis exilio, penuria mundi, [0806C] squalore, paedore, contumelia victus; ne somno quidem libera, quippe ipsis etiam cubilibus vincta ipsisque stramentis lancinata; cum jam et in luce omni tormentorum machinatione laniatur; cum [0807A] denique suppliciis erogatur, enisa reddere Christo vicem, moriendo pro ipso, et quidem per eamdem crucem saepe, nedum per atrociora quoque ingenia poenarum?
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.

000-00-00 Serial Number=0072369754
De Spectaculis Reditus in Auctori Indicem  
 [0637A]   Facit etenim ad originis maculam, ne bonum existimes, quod initium a malo accepit, ab impudentia, a violentia, ab odio, a fratricida institutore, a filio Martis: et nunc ara Conso illi in Circo defossa est ad primas metas sub terra, cum inscriptione hujusmodi, CONSUS CONSILIO, MARS DUELLO, LARES COMITIO POTENTES.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»