Ad Nationes | Reditus in Auctori Indicem |
[0561B] | Nam et plerique fidem talium temperant, horrentes naturam quaerere pabulum ferinum, quam concubitus ab humano genere praeclusit. |
Adversus Judaeos | Reditus in Auctori Indicem |
[0640C] | Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiati sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, Dominicae gratiae quasi [0641A] visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute. |
Adversus Marcionem | Reditus in Auctori Indicem |
[0331B] | [0331B] Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua, delictis omnibus expiatis, sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute. |
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis | Reditus in Auctori Indicem |
[0314A] | At vero cuncta illa crimina, quae falso Christianis objiciuntur, vera in Gentibus accusatoribus deprehendi; apud illos sacrificia humana, et olim in aperto, et nunc in occulto committi; homicidia laetis in theatro oculis spectari; infanticidia quotidie abjecto, necato etiam partu, vel abortu coacto perpetrari; sanguinem quoque gladiatorum recens necatorum sitiri; humanum pabulum de ferinis quaeri; imo in seipsos invicem incendi: Christianos contra, ab omni cruore, animalium etiam, abhorrere; apud illos incestum quotidie committi, cum, per scortationem vagam et gnatorum abjectionem, liberi etiam a parentibus ignorentur; quae cuncta a Christianis, utpote castis, continentibus, veneris etiam licitiae (prout nonnulli apud [0314B] illos) expertibus, longissime abesse; neque haec de Christianis ab ullis credi posse, nisi qui credant, et ipsi illa faciant, et ex se de aliis judicent. |
De Anima | Reditus in Auctori Indicem |
[0732C] | Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis, nunc praesumptio, nunc superstitio disciplinam somniis [0732C] praescribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud oracula incubaturis jejunium indicitur, ut castimoniam inducat: praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt, onerosum et inflatui pabulum. |
[0706A] | Aliquod, [0706A] credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde juguletur, quia et ipsa jugulaverit; perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit; perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis objecerit eos quos in sylvis et aviis trucidaverit. |
De Jejuniis | Reditus in Auctori Indicem |
[0961C] | Dehinc minantem Jezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus invenerat, et ipse, quadraginta diebus et noctibus vacuo ventre, arido ore, pervenit in montem Choreb; ubi cum in spelunca devertisset, quam familiari congressu Dei exceptus est! |
[0974B] | Atquin ad [0974B] Romanos scribens, vos nunc compungit detrectatores hujus officii: Ne propter pabulum solveritis, [0975A] inquit, opus Dei. |
[0959A] | Nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum [0959A] homini pabulum addixerat: Ecce dedi vobis omne foenum sementivum seminans semen quod est super terram; et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementivi vobis erit in escam (Gen. |
[0960B] | Nunc si temere rationes castigati a Deo victus, et castigandi propter Deum a nobis, ad primordiorum experimenta revocavimus, conscientiam communem consulamus, ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in virgine adhuc saliva exhibere consuerit rebus duntaxat sensus agendis quo divina tractantur si multo pollentioris mentis, si multo vivatioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis, escis stipatum, vinis inundatum, [0960C] decoquendis jam stercoribus aestuans, praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit, quam ad lasciviam sapere. |
[0964B] | Redeo ad Danielem et fratres ejus leguminum pabulum, et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes, atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat; caeterum spiritu insuper cultos. |
De Praescriptionibus Adversus Haereticos | Reditus in Auctori Indicem |
[0040A] | Item ad Corinthios scriptum, quod essent adhuc carnales, qui lacte educarentur, nondum idonei ad pabulum; qui putarent se scire aliquid, quando nondum scirent quemadmodum scire oporteret. |
Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam: Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.»
Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»