[0406B]
|
Sed his solis exemplis usus essem, si non etiam praedicatio marinae istius expeditionis Christum antecessisset.
|
[0241D]
|
Verum autem hominem fuisse, omnia ostendunt quae de eo in Evangeliis scripta leguntur, videlicet et tetigisse, et tactum ab aliis fuisse; scriptum est enim tangendo infirmos eos liberasse, a peccatrice tactos ejus pedes ac perfuso unguento delibutos, nec non passum, mortuum, et spiritum ab eo emissum, et post resurrectionem se carnem et ossa habere demonstrasse, jubendo ut eum tangerent et palparent; alioquin, si veram non habuisset carnem, nec passus, nec mortuus fuisset, propterea nec resurrexisset; proinde inanis est fides nostra, inanis et praedicatio apostolorum, qui falsi Dei testes invenirentur.
|
[0430A]
|
Merito itaque non placebat illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium Deum, non corde: Cavete, inquit (Luc, XII) discipulis, a fermento Pharisaeo rum, quod est hypocrisis, non praedicatio Creatoris.
|
[0363C]
|
Quoniam praedicatio discipulorum suspecta fieri posset de gloriae studio, si non adsistat illi auctoritas magistrorum, imo Christi, qui magistros Apostolos fecit.
|
[0332D]
|
Nam sicut illi, qui dicebant resurrectionem mortuorum non esse, revincuntur ab Apostolo ex resurrectione Christi; ita, resurrectione Christi non consistente, aufertur et mortuorum [0332D] resurrectio, atque ita inanis est fides nostra, inanis est praedicatio Apostolorum, inveniuntur autem etiam falsi testes Dei, quod testimonium dixerint [0333A] quasi resuscitaverit Christum, quem non resuscitavit, et sumus adhuc in delictis, et, qui in Christo dormierunt, perierunt, sane resurrecturi, sed phantasmate forsitan, sicut et Christus.
|