TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Publica' [18]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0563190818
Adversus Gnosticos Scorpiace Reditus in Auctori Indicem  
 [0134A]   Ita ab aevo dignissimum creditum est stadiorum experimentum, committere artes, corporum et vocum praestantiam [0134A] exprimere, praemio indice, spectaculo judice, sententia voluptate: qua nulla sunt praelia, non nulla vulnera, pugni quassant, calces arietant, cestus dilaniant, flagella dilacerant: nemo tamen agonis praesidem suggillaverit, quod homines violentiae objectat, injuriarum actiones extra stadium, sed quantum livores illi et cruores et vibices negotiantur intendet: coronas scilicet, et gloriam, et dotem, privilegia publica, stipendia civica, imagines, statuas, et qualem potest praestare saeculum de fama aeternitatem, de memoria resurrectionem.

000-00-00 Serial Number=0280013144
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0490A]   Nec minus perperam christianos infructuosos negotiis appellari, qui cum illis et de illis vivant, qui opera sua et artes misceant, qui una navigent, militent, mercentur: qui si in ceremoniis quibusdam differant, spectaculis renuntient, thure non supplicent, stipes templis non jactent, tamen et homines et cives sint, et illam qualemcumque jacturam facile compensent, cum aliis utilitatibus, tum, non ut illi, publica vectigalia, defraudando, sed ex fide debitum dependendo.
 [0445B]   Idagia christianis si in dubium vocent, in promptu esse ostendit Sacras Scripturas, quae nec Gentibus variis ex casibus ignotae sint: ex quibus patere possit, ibidem Christianis injungi, pro Regibus, Principibus Potestatibus et publica tranquillitate orare.
 [0465A]   At enim nobis ab omni gloriae et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas coetus, nec ulla magis res aliena, quam publica.
 [0478A]   Factiosos potius esse illos, qui benemeritis insidiati, publica mala christianis imputent, cum et ante sectam hanc majora et tertiora etiam orbem quassaverint, illa vero exorta, minora levioraque esse ceperint, utpotae quae precibus suis meritas Numinis poenas [0478B] depellat, licet illi temere deos colentes veri Dei benignitatem idolis adscribant.
 [0453A]   Honesta res est solemnitate publica exigente induere domui tuae habitum alicujus novi lupanaris.
 [0343B]   Si tamen haec numina censeri velint, colere utique oportebat, non spernere, quod tamen passim facere illos ostendit, cum singuli plures colant, [0343B] cum divinitas ab humano pendeat arbitrio, cum simulacra eorum, ut domestica instrumenta pignerentur, venditentur, nec privata tantum, sed et publica, ut adeo majestas quaestuaria efficiatur: mortuis quoque id honoris quod diis habeatur, qui tanto dignius scilicet imperatoribus etiamnum viventibus tribuitur, quoniam [0344A] et ipsi deos faciunt; at certe meretricibus, cinaedis, similibusque publicae libidinis victimis, non sine insigni deorum contumelia, licet ii ipsi nihilo nobiliores sint, addici potest.
 [0459A]   Non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent et in aliena solemnitate exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen principis in corde mutantes.

000-00-00 Serial Number=0568694115
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0747B]   Publica jam literatura est, quae animas etiam justa aetate sopitas, etiam proba morte disjunctas, etiam prompta humatione dispunctas, evocaturam se [0747C] ab inferum incolatu pollicetur.
 [0734A]   Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus.
 [0718A]   Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione?

000-00-00 Serial Number=0072707355
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1202D]   Sicut peccata nulli hominum in hac providentia remittuntur, absque praevia eorum per actum quemdam poenitentiae retractatione, ita et adultis ad remissionem peccatorum actualium, quam Baptismus praestabat, adeoque ad hunc ipsum fructuose suscipiendum, necessarii erant actus quidam [1202D] poenitentiae, et quidem exteriori quodam signo manifestati, publica videlicet peccatorum confessione; ita enim antiquissima quoque monumenta testantur.
 [1203C]   Facit haec particula, ut emendationem Junii probem; quae enim alias conflictatio carnis et spiritus, si NON opus est publica illa confessione?
 [1202B]   Erant autem haec pervigilia aut publica, quae ab integro cujuslibet Ecclesiae coetu, [1202C] aut privata, quae a singulis domi suae celebrabantur.
 [1155A]   Ubi cum ex Senatus decreto publica justaque caedes conjuratorum Romae facta fuisset, SC.
 [1189C]   Interea tamen sensim factum fuit, in Parochialibus quoque Ecclesiis baptisteria publica erigerentur, et Episcopi jam passim solius Baptismi solemnis, scilicet in Sabbato sancto, et pervigilio Pentecostes conferendi, potestatem sibi reservarent, Presbyteris vero extra illa tempora Baptismi conferendi generale quoddam jus, ac ipsi sacrae ordinationi, quam ab Episcopis consequebantur, velut annexum, facerent.

000-00-00 Serial Number=0387999177
De Oratione Reditus in Auctori Indicem  
 [1178A]   Sic et die Paschae, quo communis et quasi publica jejunii religio est, merito [1179A] deponimus osculum, nihil curantes de occultando [1181A] quod cum omnibus faciamus.

000-00-00 Serial Number=0147629082
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0806A]   Et haec quidem, velut de publica forma humanae conditionis in suffragium carni procuraverim.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»