TERTULLIANUS
Lexicum Proprium seu 'Concordances' - Opera Omnia - Verbum 'Sacramenti' [32]
This html page belongs to www.documentacatholicaomnia.eu and has been written by CDO program. Copyright by Cooperatorum Veritatis Societas and GSM



000-00-00 Serial Number=0347564280
Ad Martyres Reditus in Auctori Indicem  
 [0624A]   Vocati sumus ad militiam Dei vivi jam tunc, cum in sacramenti verba respondimus.

000-00-00 Serial Number=0202466488
Adversus Judaeos Reditus in Auctori Indicem  
 [0622B]   X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur.

000-00-00 Serial Number=0162112892
Adversus Marcionem Reditus in Auctori Indicem  
 [0343B]   Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos nati in [0343B] saeculi desertis, introducturus erat in terram promissionis, melle et lacte manantem, id est, vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius; idque non per Moysen, id est, non per Legis disciplinam; sed per Jesum, id est, per Evangelii gratiam provenire habebat, circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis; Petra enim Christus: ideo is vir, qui in hujus sacramenti imagines parabatur, etiam nominis dominici inauguratus est figura, Jesus cognominatus.
 [0270B]   Igitur, cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem, quam Creatorem, satis jam et probatio nostra munita [0270C] est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex Evangelii et Legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est: non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus.
 [0516B]   Hic captus haereticus fortasse mutavit, ut dicat Deum suum suis potestatibus et principatibus notam facere voluisse dispensationem sui sacramenti, quam ignorasset Deus conditor omnium.
 [0518A]   Habet interpretationem, non separationem sacramenti.
 [0518A]   Ostendit figuram sacramenti ab eo praeministratum, cujus erat utique sacramentum.
 [0519B]   Et quale erit, ut ambiguitatibus, et per aenigmata nescio quae, Creatorem [0519B] taxaret: qui in catenis jam constitutus, ob libertatem praedicationis, constantiam manifestandi sacramenti in apertione oris, quam ibi expostulare a Deo mandabat, Ecclesiae utique praestabat?
 [0516A]   III-VI) Datam inquit sibi Apostolus gratiam novissimo omnium, illuminandi omnes; quae dispensatio sacramenti occulti ab aevis in Deo, qui omnia condidit.
 [0366D]   Dico itaque apud illas, nec solas [0366D] jam apostolicas, sed apud universas, quae illis de societate sacramenti confoederantur, id Evangelium Lucae ab initio editionis suae stare, quod cum maxime [0367A] tuemur: Marcionis vero plerisque nec notum; nulli autem notum, ut non eo damnatum.
 [0487D]   Cui rei figuram extranei sacramenti interpretatur?

000-00-00 Serial Number=0647614598
Apologeticus Adversos Gentes Pro Christianis Reditus in Auctori Indicem  
 [0386A]   Omnes itaque substantias, omnesque materias, origines, [0386A] ordines, venas veterani cujusque styli vestri, gentes etiam plerasque et urbes insignes, historiarum canas, et memoriarum, ipsas denique effigies litterarum, indices custodesque rerum, et (puto adhuc minus dicimus) ipsos inquam deos vestros, ipsa templa et oracula et sacra unius interim prophetae scrinium saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri.
 [0363B]   Hoc prius capite, et omnem hinc sacramenti nostri ordinem haurite, repercussis ante tamen opinionibus falsis.

000-00-00 Serial Number=0285286725
De Anima Reditus in Auctori Indicem  
 [0735A]   Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro Deo ipso mori lex est; cum contra, omnes jam nationes ascendant in montem Domini, et in aedem Dei Jacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exigit.

000-00-00 Serial Number=0527238607
De Baptismo Et De Poenitentia Reditus in Auctori Indicem  
 [1179B]   I, 4): jam vero a Christo institutore ad rationem Sacramenti elevabatur, ut communius Theologi nostri tenent.
 [1164C]   Liberamur, cum hac tamen differentia, quod Baptismus Sacramentum sit, peccata, tanquam maculas animae, abluens: unctio illa solum ad ritum subsequum hujus Sacramenti pertineat, liberationem illam vi gratiae Baptismalis, spiritualiter inungentis, factam, solum tanquam in symbolo rei praeteritae exhibens, non ipsamet novum gratiae augmentum conferens.
 [1162A]   Sed fides intrinseca ipsi Sacramento, ceu operi operato, in quantum scilicet Baptismus a Christo institutus fuit ut administraretur in fide et nomine totius SANCTAE TRINITATIS: quae fides est intrinseca forma hujus Sacramenti.

000-00-00 Serial Number=0023978174
De Corona Reditus in Auctori Indicem  
 [0097A]   Nec ulla nobiscum est: omnes alienae, profanae, illicitae, semel jam in sacramenti testatione ejeratae.
 [0093B]   Caeterum subvertit totam substantiam sacramenti causatio ejusmodi, ut etiam voluntariis delictis fibulam laxet.

000-00-00 Serial Number=0803473830
De Jejuniis Reditus in Auctori Indicem  
 [0973A]   Si et ista solemnia quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diversis provinciis [0973A] fungimur in spiritu invicem repraesentati, lex est sacramenti.
 [0967A]   Venit enim de exitu Domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis vocabulum addicimur: nam et milites nunquam immemores sacramenti, magis stationibus parent.

000-00-00 Serial Number=0843343794
De Monogamia Reditus in Auctori Indicem  
 [0943C]   Ut igitur in Domino nubas secundum Legem et Apostolum (si tamen vel hoc curas), qualis est id matrimonium [0943C] postulans, quod eis a quibus postulas, non licet habere; ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis ejusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti?

000-00-00 Serial Number=0026163101
De Praescriptionibus Adversus Haereticos Reditus in Auctori Indicem  
 [0038A]   Dominus palam edixit, sine ulla significatione alicujus tecti sacramenti.
 [0045B]   Sed adeo nec sunt, nec probare possunt quod non sunt, nec recipiuntur in pacem et communicationem ab Ecclesiis quoquo modo apostolicis, scilicet ob diversitatem sacramenti nullo modo apostolicae.
 [0032B]   Sic omnes prima, et apostolicae, dum una omnes probant unitatem; dum est illis communicatio pacis, et appellatio fraternitatis, et contesseratio hospitalitatis: quae jura non alia ratio regit, quam ejusdem sacramenti una traditio.

000-00-00 Serial Number=0257917583
De Pudicitia Reditus in Auctori Indicem  
 [0997D]   Et elisa est verissime hoc magis modo tota [0997D] substantia sacramenti.
 [1000C]   Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi, si non ab omni concilio Ecclesiarum etiam [1000C] vestrarum inter apocrypha et falsa judicaretur, adultera et ipsa, et inde patrona sociorum; a qua et alias initiaris; cui ille si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis, prostitutorem et ipsum Christiani sacramenti, merito et ebrietatis idolum, et moechiae asilum post calicem subsecuturae, de quo nihil libentius bibas, quam ovem poenitentiae secundae.
 [1017C]   XV, 11) Totius itaque sacramenti interest nihil credere ab Joanne concessum, quod a Paulo sit denegatum.

000-00-00 Serial Number=0159516931
De Resurrectione Carnis Reditus in Auctori Indicem  
 [0823A]   [0823A] Et utique aequum sit, quod et supra demandavimus, incerta de certis, et obscura de manifestis praejudicari: vel ne inter discordiam certorum, et incertorum, manifestorum et obscurorum, fides dissipetur, veritas periclitetur, ipsa divinitas ut inconstans denotetur: tum quod verisimile non est, ut ea species sacramenti, in quam fides tota committitur, in quam disciplina tota connititur, ambigue annuntiata, et obscure proposita videatur; quando spes resurrectionis, nisi manifesta de periculo et praemio, neminem ad ejusmodi praesertim religionem, publico odio et hostili elogio obnoxiam, persuaderet.
 [0825A]   Ita, etsi in agnitione sacramenti [0825B] fruticat, sed in Domini repraesentatione florescit atque frugescit.
 [0831A]   Cum igitur et status temporum ultimorum Scripturae notent, et totam Christianae spei frugem in exodio saeculi collocent; apparet, aut tunc adimpleri totum quodcumque nobis a Deo repromittitur; et vacat quod hic jam ab haereticis vindicatur; aut si et agnitio sacramenti, [0831B] resurrectio est, salva utique illa creditur, quae in ultimo praedicatur; et sequitur, ut eo ipso, quo haec spiritalis vindicetur, illa corporalis praejudicetur: quia si nulla tunc annuntiaretur, merito sola haec, et tantummodo spiritalis, vindicaretur; cum vero et in ultimum tempus edicitur, corporalis agnoscitur, quia non et tunc spiritalis annuntiatur.
 [0886C]   Sed, quoniam nec dissimulare Spiritum Sanctum oportebat, quo minus et ejusmodi eloquiis superinundaret, quae nullis haereticorum versutiis semina subspargerent, imo et veteres eorum cespites vellerent; idcirco jam [0886C] omnes retro ambiguitates, et quas volunt parabolas, aperta atque perspicua totius sacramenti praedicatione discussit, per novam prophetiam de Paracleto inundantem; cujus si hanseris fontes, nullam poteris sitire doctrinam, nullus te ardor exuret quaestionum; resurrectionem quoque carnis usquequaque potando, refrigerabis.


Reditus in Auctori Indicem
Reditus in Indicem Primum

Cooperatorum Veritatis Societas
© 2006 Cooperatorum Veritatis Societas quoad hanc editionem iura omnia asservantur.
Litterula per inscriptionem electronicam:     Cooperatorum Veritatis Societas
«Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus (Ambrosius) ... Amici Veri Ecclesiae Traditionalisti Sunt.» Divus Pius X Papa: «Notre Charge Apostolique»