[0666A]
|
Proinde, et animum, sive mens est, νους apud Graecos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animae ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige.
|
[0647A]
|
Quid enim liquido saperet [0647A] anima tunc Socratis, jam sacro navigio regresso, jam cicutis damnationis exhaustis, jam morte praesente, utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam.
|
[0646C]
|
Etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est.
|
[0647B]
|
Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis.
|
[0655B]
|
Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, tamen indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus atticis, et carceribus Socratis, denique jejunantes philosophia, nihilominus vivunt.
|
[0676B]
|
Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et [0676C] tamen, nondum mortuus, philosophabatur.
|
[0729A]
|
Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiam nunc, gerula jam sua inspexerat, Cycnus de sinu Socratis, demulcens homines, discipulus Plato est.
|